Imágenes de páginas
PDF
EPUB

DIFFICULTATES

213. Obj. Si quae legitimae causae inducere potuerunt ecclesiam ad interdicendum usum calicis, eae profecto sunt periculum irreverentiae aut scandali; atqui ejusmodi causae nullae sunt, si conferantur praesertim cum incommodis, quae ex hac prohibitione oriuntur. Etenim 1. tali periculo non obstante, catholicis fatentibus, communio sub utraque specie in usu fuit per XII fere secula in ecclesia occidentali, et in ecclesia orientali adhuc viget; 2. praevalere proinde debuit universalis et adeo antiqua consuetudo, quae originem habuit ab exemplo et institutione ipsius Christi; 3. quia demere usum calicis est mutilare sacramentum; 4. calix enim pertinet ad sacramenti substantiam; 5. utpote qui ordinatus est ad separationem sanguinis, quae per Christi mortem facta est, significandam, et ad significandum plenum convivium, quod sane non in solo cibo instruitur sed in cibo et potu; 6. quia denegare fidelibus calicem est eos privare ea gratia, quae huic sacramenti parti adnexa est, et confertur communicantibus sub utraque specie; 7. quia saltem calicis subtractio adimit fidelibus partem consolationis spiritualis, quam non solum haeretici hussitae, sed plures etiam iique pii catholici summopere exoptabant atque ardenter petebant, ut Gerson (1), Georgius Cassander (2), aliique docti et orthodoxi theologi in concilio Tridentino apud Pallavicinum (3); 8. nisi enim Christus voluisset calicem a fidelibus sumi, in eo minime consecrasset (4); 9. eo magis, quod ipsi longo se

(1) Tract. De commun. laicor. sub utraque specie.

(2) In consultatione de articulis religionis, art. XXII.

(3) Storia del Conc. di Trento, lib. xviii, cap. 3 et seqq.

(4) Ita novissime Filaret metrop. Moschov. in op. Rozmowy, etc. seu Dialogi inter dubitantem et persuasum de orthodoxia orientalis Graeco-Russae ecclesiae. Petropoli 1829,

culorum usu jus praescriptionis acquisierant, a quo minime exciderunt ob contrariam plurimorum desuetudinem; 10. cum demum aliud sit ob peculiares circumstantias aliquam regulae exceptionem pati, aliud vero ipsam exceptionem tanquam legem ac regulam conslituere uti praestitit concilium Tridentinum (1). Ergo.

214. Resp. Dist. maj. Adductae causae etiam potuerunt ecclesiam permovere ad usum calicis interdicendum, C. solae N. et neg. min. Ecclesia enim, utpote mater nobis a Deo data, non tenetur filiis rationem reddere, cur hac potius vel illa ratione se gerat in suis determinationibus. Quamvis porro eas causas, quibus-inducta fuit ad talem legem ferendam, minime patefecerit, pro cerlo a nobis tenendum est, eas gravissimas fuisse. Si quid tamen ex concertationibus, quae agitatae sunt in congregationibus concilii Tridentini, colligere possumus, hae fuisse videntur : 1. periculum effusionis in magna praesertim populi frequentia; 2. nausea et repugnantia nonnullerum in labiis admovendis ad eundem vel calicem, vel calamum, syphunculum, aut aliud quodvis instrumentum suctorium; 3. maxima difficultas in asservanda specie vini pro aegrotis in regionibus praesertim calidioribus aut nimis frigidis; 4. ejusdem vini inopia in multis locis, ad quae non facilis est accessus ut illuc inferri possit; 5. multorum naturalis constitutio qui a vino summopere abhorrent, quique abstemii vocantur (2); 6. spontanea fidelium desuetudo ab sumptione calicis sec. XII et XIII introducta; 7. haereticorum protervia, qui temerario ausu ecclesiae succensere non verentur, pe

(1) Sic Courajerius in notis ad Hist. Conc. Trid. a Paulo Sarpio editam, lib. IV, S11, not. 31.

(2) Ipse Wegscheider, § 180, A. not. (6), scribit : « Quum fuerint qui communionem calicis valetudini

[ocr errors]

infestam esse demonstrarent, videndum est, ut perieula inde metuenda praecaveantur, et avertantur, v. c. usus calicis, a quo per fistulam vinum sugitur, in nonnullis ecclesiis conservatus, abrogetur ».

rinde ac si ipsa leges a Christo datas aut ignoraverit aut contempserit.

215. Ad 1. prob. D. Simul tamen non concurrentitibus iisdem causis, C. secus N. Ceterum, etsi laudanda sit pia antiqua consuetudo, non ideo reprobanda nova est disciplina. Nunquam ecclesia positivo aliquo decrelo vetuit calicis usum, nisi cum sec. XV inquieti ac turbulenti ingenii homines eam accusare coeperunt de gravississimo errore ac divini praecepti neglectu (1).

216. Ad 2. D. Ab institutione et exemplo Christi ac traditione apostolorum, disciplinari tamen et libera, atque ecclesiae auctoritate moderanda, C. praeceptiva ac necessaria ad salutem N. Aliud enim est institutio et exemplum Christi, aliud vero mandatum; unum enim sine altero optime consistere potest. Alioquin alia plura praestare deberemus, quae neque adversari ipsi contendunt, ut saepe adnotavimus.

217. Ad 3. Neg. Totum enim ac integrum habetur sacramentum sub unaquaque specie.

218. Ad 4. D. Calix consecrandus, C. calix distribuendus N. Ut constat ex dictis.

[ocr errors]

219. Ad 5. D. In sacrificio, C. in sacramento, subd. Quae tamen separatio satis significatur in alterutra specie prout superius animadvertimus, C. nullo modo significatur N. Etenim etiam immersio, qua olim administrabatur baptismus expressius repraesentat dominicam sepulturam, quam infusio; quin tamen censeatur ab adversariis ipsis necessaria aut praecepta. Id ipsum dicatur de convivio, quod integrum ac plenum est in alterutra specie, in qua totus Christus sumendus exhibetur, quamvis non adeo expresse cibus et potus seorsum repraesententur. Alia praeterea est ratio convivii communis

(1) Id: abunde constat ex historia in Hist. Bohemorum, cap. 35. callistinorum, Cfr. Acneas Sylvius

Tom. VII.

18

,

alia convivii spiritualis; illud enim sine potu mutilum est, non item vero convivium sacramentale, in quo sub unaqua que specie cibus et potus tribuuntur.

220. Ad 6. D. Privantur fideles per subtractionem calicis aliqua gratia necessaria ad salutem et ex opere operato, neg. quae haberi posset ex opere operantis, cui suppleri potest ferventiori affectu, trans. Declarat enim concilium Trid. sess. XXI, cap. III, fatendum esse, etiam sub altera tantum specie totum atque integrum Christum verumque sacramentum sumi, ac propterea, quod ad fructum attinet, nulla gratia necessaria ad salutem eos defraudari, qui unam speciem solum accipiunt. Transmisimus autem alterum distinctionis membrum, eo quod theologi inter se disceptent circa fructum accidentalem, qui proveniat ex alterius speciei sumptione, quem alii contendunt inde erui, alii negant (1).

221. Ad 7. D. Ita ut possint longe solidiorem con. solationem sibi comparare ex obedientiae merito, C. secus Tr. In his, enim, quid magis conducat ad fidelium utilitatem et solidam consolationem, standum est ecclesiae judicio, quae ex longo ac diuturno experimento salis comperit, quid magis expediat. Vera ratio, quare nonnulli etiam catholici vehemens illud desiderium concessionis calicis patefecerunt, partim repetenda est ex

(1) Bellarminus, De Euch. lib. iv, cap. 23, postquam pluribus ostendit adversus haereticos, nullum fructum ad salutem necessarium ex unica sumptione amitti, demum, prop.iv, statuit: << Nihil spiritualis fructus capitur ex duabus speciebus, quod non capiatur ex una ». Quam conclusionem argumentis intrinsecis et extrinsecis solide adstruit. Attamen Alex. Alensis et Gaspar Casalius eam in dubium revocant; Vasquez vero, In 1 part. s. Thom, disp. ccxv, cap. 2, censet esse probabilius, majorem fructum gratiae ex utraque specie hujus sacramenti quam ex al

tera tantum percipi. Prior sententia verisimilior videtur. Ceterum accidentalis hic fructus peculiaris, si reipsa daretur, esset prorsus negligendus, cum graves causae suadent calicem non omnibus esse promiscue permittendum. Ea certe constans fuit ecclesiae agendi ratio. Sic, quamvis certum sit, gratiam ex opere operato tum ab Eucharistia tum a confirmatione parvulis conferri, attamen a pluribus seculis neutrum sacramentum infantibus ecclesia administrare consuevit, quin propterea adversarii litem ecclesiae intentent. Sed Cfr. Bellarm. loc. cit.

illa naturae nostrae affectione, qua nitimur in vetitum cupimusque negata, partim ex quadam praeconcepta spe facilius revocandi dissidentes ad ecclesiae unitatem (1). Jam vero, si ex factis aliquando concessionibus arguere liceat, an expediat calicem restituere, vix unquam expediet. Eas enim concessiones nullos unquam fructus attulisse, patet ex iis, quae fuse disputat Benedictus XIV (2); qui praeterea eos omnes recenset, quibus etiam nunc temporis Eucharistiam sub utraque specie sumere permittitur. Hinc idem Pontifex nobili cuidam matronae, quae Luthero ejurato redierat in gratiam cum catholica ecclesia, privilegium, quod petierat, constanter denegavit, ut in privato domus suae sacello Eucharistiam sub utraque specie recipere posset (3).

222. Ad 8. D. Si praeter sacramentum noluisset Christus instituere sacrificium, C. si sacrificium insuper instituere intendit, ut inferius ostendemus, N. (4).

223. Ad 9. Neg. Etenim, cum Christus sacramentorum dispensationem reliquerit pastoribus ecclesiae a se institutae, nullum unquam jus, ideoque neque praescriptionem fideles acquirere potuerunt quovis seculorum decursu. Fideles jus quidem habent ad sacramenta, si

[ocr errors]

(1) Cujusmodi certe fuit Cassander, qui, zeli sui aestu abreptus, longius quam par esset progressus est. Quod spectat ad Gersonium asserere non dubito, eos, qui pro communione laicorum sub utraque specie ejus auctoritatem adducunt nunquam hunc tractatum legisse. Acriter siquidem insistit in toto tractatu, ut nulla ratione usus calicis concedatur; invehitur in Bohemos, qui illum expetebant, ostenditque plura incommoda ex ejusmodi concessione oriri. Cfr. ipse ejus tractatus, tom. 1, pag. 458, in opp.edit. Ellies Du-Pin Antwerp. 1706 inscriptus: Contra haeresim de communione laicorum sub utraque specie.

,

[ocr errors]
[merged small][merged small][ocr errors][merged small]
« AnteriorContinuar »