Imágenes de páginas
PDF
EPUB

commune est, ut recte admonet Petavius (1), cum omnibus aliis quaestionibus, quae practicae dicuntur, et quae, cum pendeant ex variis circumstantiis temporum, locorum, hominum, conditionum, munerum, dignitatum aliisque, non possunt universali enunciatione dirimi, sed sunt in partes dividendae, ita ut singulis partibus singillatim expensis plene satisfiat. Duo tamen certa sunt: primo, optasse semper ecclesiam, ut fideles saepe accederent ad sacramentum tam salutare infirmitatibus eorum quotidianis ; secundo, ecclesiam nemini illud subduxisse unquam, qui animum afferret a peccati contagione, quantum imbecillitas humana pateretur, diligenter pur gatum (2). Quamobrem res tota in prudentia ministrorum posita semper fuit, ut declaravit Innocentius XI (3).

DIFFICULTATES

241. Obj. Eucharistiae proprium effectum esse remissionem peccatorum, tum ipsa ecclesiae liturgia, tum patres omnes passim apertissime tradunt. Ecclesia enim ita in sua liturgia orare consuevit: Haec nos communio purget a crimine... Sit ablutio scelerum. S. Joan. Chrysostomus scribit: Hoc remedio (sacramento) omnis morbus extinguitur (4). S. Ambrosius: Accedite, inquit, ad eum, et absolvimini, quia remissio peccatorum est (5). Haec autem doctrina Christi verbis innixa est, qui, Matth. XXVI, 28, dixit: Hic est sanguis meus Novi Testamenti, qui pro multis effundetur in remissionem peccatorum; et Joan. VI, 52: Panis, quem ego dabo, Caro mea est pro mundi vita. Ergo.

[merged small][ocr errors][ocr errors][merged small]

242. Resp. Dist. ant. Eucharistiae effectus proprius est remissio peccatorum, quoad poenam, C. quoad culpam, subd. est remissio venialium, C. lethalium saltem per se et immediate N. Etenim Eucharistia, quatenus est sacrificium propitiatorium, ut inferius ostendemus, vim habet dimittendi peccatum quoad poenam, levia autem etiam quoad culpam ; qui effectus Eucharistiae etiam, prout sacramentum est, pariter tribui solet (1). Ast, si sermo sit de culpis gravibus, certum est, Eucharistiam, etiam quatenus est sacrificium, ipsas nonnisi mediate delere, impetrando nimirum gratias ac dispositiones necessarias ad earum detestationem, uti suo loco explanabimus. Quo multiplici sensu adducti textus aliique ejusmodi intelligi debent, prout semper eos in tellexit ecclesia, ut allata documenta apertissimam fidem faciunt. Hinc, ne tantum sacramentum indigne, atque adeo in mortem et condemnationem sumatur, statuit atque declarat ipsa sancta synodus (Tridentina) illis, quos conscientia peccati mortalis gravat, quantumcumque etiam se contritos existiment, habita copia confessoris necessario praemittendam esse confessionem sacramen talem. Si quis autem contrarium docere, praedicare vel pertinaciter asserere, aut etiam publice disputando defendere praesumpserit, eo ipso excommunicatus existat (sess. XIII, can. XI).

243. Et haec de Eucharistia, prout sacramentum est. De ejus enim materia, forma et ministro commodius age. mus in altera tractatus parte, quae de eadem Eucharistia est, quatenus est sacrificium.

[merged small][ocr errors][merged small]

TRACTATUS

DE EUCHARISTIA

PARS POSTERIOR

DE SACRIFICIO

[ocr errors]

244. Sacrificii vox, quae est a sacro faciendo, tum impropria seu latiori significatione usurpari solet, tum significatione propria et stricte sumpta. Priori sensu quivis religionis actus, sive interior sive exterior, Dei causa susceptus ipsique gratus, sacrificium vocatur; qua significatione virtutum officia in ipsis sacris Litteris dicuntur sacrificium laudis, hostiae spirituales, sacrificium spiritus contribulati. Posteriori sensu, qui est proprius et theologicus, Sacrificium vulgo definiri solet: Oblatio rei sensibilis soli Deo facta per legitimum ministrum ad recognoscendum supremum ejus in res omnes dominatum, quae ritu mystico consecratur et immutatur. His postremis verbis ajunt, qui banc tradunt definitionem, poni discrimen, quod intercedit inter oblationem quae nullam exigit mutationem, et sacrificium, quod mutationem rei, quae offertur, exposcit, ex. gr. effusionem sanguinis, si res sit animata, vel partium divisionem vel ignis ustionem, si sit inanimata.

245. Haec tamen definitio non omnibus theologis arridet, tum eo quod nonnulla contineat, quae ad essensentiam Sacrificii non requiruntur (1), tum etiam quod

(1) Sic ex. gr. quod dicitur de legitimo ministro, non videtur ad essentiam sacrificii pertinere, eo quod in lege naturae, antequam vel a Deo ipso vel a societate aliqui destinarentur ad sacrificium offcren

dum, licitum esset unicuique Deum hoc cultus genere honorare; hinc, quamvis Abel non esset primogeni tus, Deo tamen obtulit Sacrificium. Id ipsum dicendum de iis, qui seorsum singuli viverent. Deinde obser

formalem rationem Sacrificii, ut vocant, non satis patefaciat (1); tum denique quod postrema definitionis conditio, quae est de immutatione victimae seu rei oblatae, non videatur in Sacrificio Missae verificari, ideoque ipsam definitionem non posse Sacrificio incruento aptari. 246. Quare Vasquezius, his difficultatibus permotus, aliam subjecit definitionem, quae illas declinet et faciliorem sternat viam ad veritatem Sacrificii nostri vindicandam adversus protestantes. Ipse igitur generatim observat rationem formalem Sacrificii positam esse in significatione omnipotentiae Dei auctoris vitae et mortis (2); ex quo infert, rei oblatae immutationem non esse de ratione formali Sacrificii. Juxta hanc notionem ipse definit Sacrificium hoc modo: Sacrificium est nota existens in re, qua profitemur Deum auctorem vitae et mortis (3).

247. Quo posito fundamento, duplex distinguit Sacrificium, alterum absolutum alterum relativum seu commemorativum. Absolutum illud dicitur, quod tale per se est absque relatione ad alterum, nec est alterius commemoratio, veluti mactatio pecudis, vel alterius rei consumptio; relativum vero seu commemorativum illud vocatur, quod tale tantum est ob relationem, quam habet ad alterum, cujus commemorationem seu repraesentationem continet; cujusmodi est Sacrificium Missae, quod refertur ad Sacrificium crucis, cujus commemo

vant isti theologi, totam hanc definitionem posse aptari solemni thurificationi, quae etiam consistit in oblatione rei sensibilis ad colendum Deum ordinata, quae fit a legitimo ministro, et quae destruitur et immutatur. Nemo tamen dicet, thurificationem esse Sacrificium proprie dictum.

(1) Nam, si ratio formalis Sacrificii consisteret in profitenda submissione Deo debita et cultu latriae exhibendo, non differret, aiunt, raTom. VII.

tio formalis Sacrificii ab adoratione, in qua iidem actus erga Deum exercentur, eo magis quod Deo submissionem et adorationem tam per Sacrificium quam per simplicem oblationem testari possimus. Sed Cfr. Vasquez, In 11 part. s. Thom. disp. CCXX, cap. 3.

(2) Ibid. disp. ccxxII, cap. 8. (3) Disp. ccxxx, cap. 3. In hac definitione habetur ratio formalis Sacrificii,

19

Deo exhibebatur obsequium subjectionis et servitutis; nonnulla eucharistica, quae scilicet in gratiarum actionem pro acceptis beneficiis; nonnulla impetratoria, quae ad beneficia obtinenda; nonnulla denique propitiatoria, quae ad placandum Deum offensum ob culpas admissas peragebantur. Has omnes proprietates, quae multiplici huic sacrificiorum divisioni locum dederunt in Veteri Lege, et hos varios fines omnes in se complectitur unicum novae legis Sacrificium, de quo agere instituimus.

CAPUT I.

DE VERITATE SACRIFICII EUCHARISTICI EJUSQUE NATURA

252. Non solum, quotquot e novatoribus realem Christi praesentiam in Eucharistia rejiciunt, ut calvinistae, zwingliani, sociniani, methodistae, rationalistae, veritatem Sacrificii proprie dicti respuunt; sed et ipsi lutherani, qui Christum realiter praesentem in Sacramento admittunt, ejusdem Sacrificii veritatem inficiantur, quasi Sacrificio crucis injuriosam. Horum enim parens Lutherus Sacrificium, quod in Eucharistiae celebratione offertur, vocat abominationem, ac in colloquio, quod cum malo daemone habuit, fatetur, mendacem hunc spiritum sibi auctorem et suasorem fuisse ad abrogandum Missae Sacrificium (1). Concilium Tridentinum anathemate hunc errorem perculit, sess. XXII, et dogma

[merged small][ocr errors][merged small]
« AnteriorContinuar »