Imágenes de páginas
PDF
EPUB

re in Sacrificiium corpus et sanguinem Christi (1). Patres omnes, quotquot scripserunt de Eucharistia passim eam vocant, Sacrificium, oblationem, hostiam, victimam, etc.; utuntur vocibus sacrificare, offerre, sacerdo. tes memorant et altare; referunt ad Sacrificium nostrum sacrificium Melchisedech, Agni paschalis, oraculum Malachiae; impugnant hydroparastatas aliosque haereticos antiquissimos, qui in aqua Sacrificium offerebant, aut quoquo modo ab ecclesiae usu discedebant (2). Cum autem agatur de factis publicis et pervulgatis, supervacaneum arbitramur singulorum testimonia recensere.

270. Verum, quae ad pleniorem ecclesiae catholicae triumphum faciunt, sunt ipsi novatores, quorum aliqui adeo se premi senserunt horum monumentorum pondere, ut ingenue fassi sint, talem semper et ubique vel ab ipsis ecclesiae incunabulis fidem de Sacrificio viguisse. Eminet inter hos s. Irenaei operum editor, Joan.Hernestus Grabius. Cum enim sanctus Martyr, Adv. Haeres.lib.IV, cap. 17, al. 32, doceat, Christum instituisse novam oblationem, quam ecclesia ab apostolis accipiens in universo mundo offert Deo, atque hanc oblationem a Malachia propheta multo ante praenunciatam ostendat, notam hanc ad Irenaei locum Grabius apposuit: Certum est, s. Irenaeum aliosque patres, quorum scripta habemus, tam eos, qui viderunt apostolos, quam eos, qui immediate ipsis successerunt, spectasse Eucharistiam velut sacrificium Novae Legis, et obtulisse Deo Patri super altare panem et vinum, veluti dona sacra of ferentes ante consecrationem tanquam primitias creaturarum ad recognoscendum supremum ejus in res omnes dominatum, et post consecrationem velut corpus

(1) Cf. Joseph Aloys. Assemanus, Codex liturgicus ecclesiae universae sex voluminibus comprehensus, Romae 1749.

,

(2) Cfr. Bellarm. De Euch. lib. v. cap. 13 et seqq. et Nat. Alexand, diss. 13, in secul. XIII et XIV.

et sanguinem mysticum J. C. (1), ad sic representan dum Sacrificium cruentum, quod ipse fecit corporis et sanguinis sui in cruce, et ad obtinendos fructus mortis suae pro iis omnibus, pro quibus oblatum est. Ceterum haec doctrina non est doctrina unius ecclesiae vel peculiaris doctoris, sed erat doctrina et praxis ecclesiae universalis; ecclesia eam acceperat ab apostolis, apostoli a Christo. Est id, quod s. Irenaeus nos docet, quod s. Ignatius et s. Justinus nos docuerunt ante ipsum, quod Tertullianus et s. Cyprianus nos docuerunt post. Est id, quod clare continetur in Epist. s. Clementis ad Corinth.; testimonium quod magni ponderis esse debet, quoniam auctor hujus epistolae est ille, de quo s. Paulus dixit nomen suum scriptum esse in libro vitae; et quoniam epistola sua exarata est duos vel tres annos post mortem ss. Petri e! Pauli et viginti annos ante mortem s.Joannis, ita ut dubitari non possit, quin ea non sit doctrina apostolorum, et oporteat eam tenere, licet non haberetur aliquod testimonium Scripturae ad eam firmandam. Nam s. Paulus in II ad Thess. ipsis praecipit con

(1) Meminisse debemus, auctorem, qui hic loquitur, esse protestantem. Juverit hujus protestantis errorein corrigere alterius pretestantis testinonio, scilicet Leibnitzii, qui in Syst. Theol haec de Sacrificio praeclare scribit: «Res oblata sive victima aut hostia est ipse Christus, cujus caro et sanguis sub specie symbolorum utique immolationis atque libamenti officium subit. Nec video, quid hic desit ad veram Sacrificii rationem; quidni enim id, quod sub symbolis praesens est, Deo offerri possit, cum.... quod sub his in Eucharistia continetur, sit omnium

rum pretiosissimum Deoque offerri diguissimum. Itaque hoc pulcherrino invento divina benignitas egestatem nostram juvit, ut offerre possimus aliquod munus, quod Deus aspernari non possit; et cum ipse

infinitus sit, quidquid autem alias a nobis proficisci potest, ad infinitam ejus perfectionem nnllam proportionem habeat, nullum libamentum placando Deo par invenire po tuit, quam quod infinitae et ipsum perfectionis esset; mirabili enim ratione fit, ut Christus in hoc sacramento, quoties consecratio fit, se nobis semper redonans, semper denuo offerri Deo possit, eoque modo perpetuam efficaciam suae primae oblationis, quae in cruce facta est, repraesentet atque obsignet.... Neque enim Deo gratius quicquam et cujus suavior odor sit, a nobis, mundo corde ad hanc aram acce damus, immolari potest. Et prac clare Bernardus ; Totum, quod dare possum, miserum corpus istud est, et si minus est, addo et corpus ipsius. » Pag. 283, seqq.

servare traditiones, , quas sive viva voce accepissent, sive per epistolas; sed non desunt Scripturae testimonia ad probandum Sacrificium Eucharistiae. Tandem concludit: Utinam, quoniam plures doctores protestantes cognoverunt circa hoc punctum veram doctrinam ecclesiae apostolicae et errorem Lutheri et Calvini, omnes convenire possent ad resolutionem reddendi majesta i divinae hunc supremum honorem, qui ei debetur, et ad hoc restituerent usum sacrarum liturgiarum quas male rejecerunt, et in quibus modus patet, quo Deo offerri debet hoc sanctum Sacrificium (1).

271. Huic tam apertae catholicae veritatis confessioni aliae addi facile possent, nisi res esset explorata, plerosque recentiores protestantes id nobis ultro concedere (2). Imo nec abnuunt professores universitatis Oxoniensis in Anglia admittere efficaciam ss. Eucharistiae velut Sacrifici commemorativi inter religionis dogmata, quae ad nos pervenerunt ex verbo Dei non scripto (3) juxta regulam Vincentii Lirinensis: quod semper, quod ubique, quod ab omnibus.

272. Ne quid desit ad absolutam propositionis nostrae

(1) In hac nota Grabius profecto et virum ingenuum se prodidit et veritatis interpretem fidelissimum; ei propterea si gratulati merito sunt Actorua Trevulsiensium scriptores ad an. 1702, mens. Octob. et novus Irenaei editor Ren. Massuetus, diss. 11, n. 96, ita e contra Buddaeus, Pfaffius atque Deylingius, hacreticae communionis homines, aperte in eum iracundia exarserunt, quod tam praeclarum veritati testimonium dederit. Merito praeterea addunt scriptores Trevulsienses: Eadem ratione, , qua doctus hic protestans invenit in operibus s. Irenaci ceterorumque patrum Sacrificium ss. Eucharistiae, potuisset, si voluisset eadem animi dispositione inquirere, invenire cetera religionis catholicae

[merged small][ocr errors][merged small][ocr errors][merged small]

demonstrationem, addimus, rationem ipsam theologicam id confirmare. Etenim Sacrificium est ritus, quo Deum supremum rerum omnium Dominum profitemur, ac propterea est actus religionis totius praecipuus. Hinc, quemadmodum religio quaeque Sacrificium habuit, sic et christiana suum habeat oportet. Presbyteri insuper et episcopi ab apostolorum aetate sacerdotes et pontifices sunt appellati (1) ; at enim juxta doctrinam s. Pauli, Heb. VIII, habere debet Sacerdos aliquid quod offerat. Nihil aliud autem catholici sacerdotes offerunt quam ss. Eucharistiam; ergo ista est verum et proprie dictum Sacrificium. Quod magis etiam certum fit ex perpetuo altarium usu, quae semper in ecclesia fuerunt, quaeque ipsa ecclesia solemni ritu dedicare consuevit. Sane protestantes, qui sustulerunt Sacrificium, una cum ipso et Sacerdotis nomen et altaria pariter aboleverunt (2). Huc demum accedit ineluctabile argumentum praescriptionis, quo fit, ut nulla aetas ab adversariis assignari possit, qua primum in ecclesia Sacrificium oblatum sit, donec perveniamus ad apostólicam, imo ad Christi ipsius institutionem (3).

DIFFICULTATES

273. Obj. 1. Patres non aliam plerumque in Eucha ristia oblationem agnovere quam repraesentativam atque commemorativam Sacrificii crucis, 2. quod unicum et singulare Novae Legis Sacrificium constanter appellant.

(1) Cfr. Bellarm. De Euchar. lib. v, cap. 17. Cfr. etiam Cotelerius, Patr. Apost. tom. 1 notat in priorem s. Clementis Epist. ad Corinth. n. 4o.

in an

(2) Sane Calvinus, Instit. lib. IV, S12, loquens de differentia inter Eucharistiam et Sacrificium proprie dictum, scribit : « Mensam nobis dedit (Christus), in qua epulemur,

non altare, super quod offeratur victima, non sacerdotes consecravit, qui immolent sed ministros, qui sacrum epulum distribuant. »

(3) Wegscheider fatetur, § 174, quod Satis mature jam Sacrifici notio ad coenam sacram vario modo applicata est, ac citat Justinum, Irenaeum, Cyprianum, etc.

3. Sicubi vero Eucharistiam Sacrificium dixerunt, ideo id factum est, ut observat Kemnitius aut quod in illius celelebratione offerretur panis et vinum ad ministrorum sustentationem et ad Eucharistiam conficiendam, aut quod communes et solemnes preces in ea funderentur aut etiam quod fieret in ea commemoratio Sacrificii in cruce peracti, aut denique quod actio coenae, in qua Christus Eucharistiam instituit, fuerit sacra, juxta vocis sacrificii etymologiam. 4. Neque obstat argumentum ex liturgiis deductum; siquidem non divinam, sed humanam liturgiae habent institutionem, quae non Christi, sed vel Clementis, vel Basilii, vel Chrysostomi dicuntur. Ergo.

274. Resp. ad 1. D. Supposita veritate Sacrificii eucharistici, patres interdum Eucharistiae celebrationem vocarunt Sacrificium mysticum, commemorativum aut repraesentativum respectu immolationis in cruce peractae, C. ad exclusionem veritatis Sacrificii eucharistici, ita ut non agnoverint in Eucharistiae celebratione nisi inanem et vacuam Sacrificii repraesentationem N. Etenim, cum haec oblatio tum veritatem tum repraesentationem contineat; veritatem quidem quoad praesentiam realem victimae quae offertur, repraesentationem vero immolationis cruentae, quae facta est in cruce, quoad modum quo offertur, jure merito patres celebrationem Eucharistiae Sacrificium vocarunt commemorativum et repraesentativum. Verum haec ipsa offerendi ractio, victima realiter ac substantialiter praesente, supponit, ut diximus, et exigit veritatem Sacrificii (1). Nunquam propterea

(1) Apposite Cl. Moëhler in Symbolica loc. cit. scribit: «La foi en la présence réelle est le fondement de toute la doctrine catholique sur la Messe. Niez que Jésus-Christ soit présent sur nos autels, et la célébration de la Cène n'est plus que la commémoration du sacrifice de la

croix, de même qu'un tableau, un symbole quelconque rappelle dans notre mémoire une personne qui nous fut chère. Mais, si nous admettons au contraire que le Sauveur continue d'habiter parmi nous, alors le passé nous devient présent; alors tous les mérites de Jésus-Christ,

« AnteriorContinuar »