Imágenes de páginas
PDF
EPUB

8. Quod si concilium Illiberitanum facultatem facit laico baptizandi in necessitatis casu, adjicit tamen: Dummodo lavacrum suum integrum habeat, nec sit bigamus. Ergo.

65. Resp. Ad 1. D. Publice et ex officio, C. privatim et necessitate cogente N. Nam privatim etiam laici alios docere possunt, prout id praestiterunt Aquila et Priscilla, ut legitur in Act. Apost. (1).

66. Ad 2. Tr. Ex traditione propterea, perinde ac plura alia doctrinae capita, talis est depromenda facultas. Ceterum non desunt, qui contendant, Ananiam, a quo baptizatus est Paulus, fuisse simplicem fidelem, nec non fratres illos, a quibus jussu Petri tinctus est Cornelius cum domo sua (2).

67. Ad 3. D. Quia non putarunt se in tali constitutos esse periculo Gregorius et Satyrus, ut licite possent a laicis petere Baptismum, C. quasi putaverint absolute non posse a laicis Baptismum administrari, vel Trans. (3) vel N.

[ocr errors]
[ocr errors]

(1) Cap. XVIII 26 et seq. (2) Perperam Turretinus, Loco XIX, De Bapt. § x11, evadere tentat, dum respondet, pro privatis habendos non esse qui jussu et auctoritate apostolorum Baptismum administrarunt; perperam, inquam, cum ecclesia in pastorali officio eadem potestate fruatur, qua apostoli donati sunt tanquam ecclesiae pastores; si propterea juxta ipsum valide ac licite deputati ab apostolis Baptismum contulerunt valide ac licite conferunt ii omnes, qui in necessitate constituti idem sacramentum conferunt, ecclesia probante imo et praecipiente. Quamvis, si rectius loqui malimus, non ab ecclesia sed a Christo ipso hanc potestatem in ejusmodi casibus laici acceperunt; ecclesia solum interpres Christi voluntatis est.

,

(3) Tillemontius Memoires pour

servir à l'Hist. eccles. tom. Ix
pag. 327. et seq. censet, validita-
tem Baptismi per laicos collati tunc
adhuc non satis notam fuisse Grae-
cis, ac ne Latinis quidem omnibus.
Hoc vero confirmat tum ex factis
ss. Gregorii Nazianzeni ac Satyri,
tum auctoritate s. Basilii loco a no-
bis superius cit. In hanc pariter sen-
tentiam concessit Henschenius in
Actis Sanct. mens. Maii, tom. II,
in annot. ad cap. II vitae s. Grego-
rii Nazianz. pag. 379. Cfr. etiam
Chardon, Hist. des Sacrements,
tom. I, pag. 332 et seq. qui osten-
dit, Graecos et Orientales sensim ac
sine sensu ab ejusmodi rigore re-
cessisse. Addo porro, non levia ve-
stigia in antiquitate reperiri Baptis-
mi a laicis administrati, quique ra-
tus habitus sit. Etsi enim daremus,
falsam esse historiam, quam Rufi-
mus,
et ex eo Sozomenus aliique re-

68. Ad 4. D. Si laici eadem potestate a Christo praediti essent circa poenitentiam ac circa Baptisma, C. si hac instructi non sunt N. In his tota ratio facti est voluntas facientis. Ex sensu porro ecclesiae traditionali constat, a laicis administrari posse Baptisma urgente necessitate, non autem sacramentum poenitentiae. Accedit, infantibus non aliter prospici posse quam per Baptismum ; aliquod propterea intercedit discrimen inter utriusque sacramenti necessitatem.

69. Ad 5.D. Interdicunt Constitutiones apostolicae laicis usum administrationis Baptismi solemnis et publici, C. privati in necessitatis casu Neg. Id patet ex orationis serie, in qua agitur de muniis sacerdotalibus (1).

70. Ad 6. D. Laicis non christianis in ipsorum hypothesi, Tr. vel C. fidelibus N. Rebaptizantes uti haereticorum sic etiam a fortiori infidelium Baptisma rejiciebant (2).

71. Ad 7. D. Arguendo ab absurdo, ut dicitur, et ad hominem, C. ex propria sententia N. Contendit scilicet s. Doctor non esse deponendos ab episcopatu poeniten

ferunt. Baptismatis a puerulo Athanasio collati; cum tamen hi historiographi ratum habitum fuisse ab Alexandro episcopo Alexandrino perhibeant ejusmodi lavacrum, secuti ipsi sunt in hac historia referenda sententiam in oriente receptam de valore hujus sacramenti per laicos collati. Id ipsum dicatur de facto, quod refert Joan. Moschus, Hebraei nempe arena superfusa a laicis baptizati; quod Baptisma ea tantum de causa improbatum est, quod non idonea materia fuerit datum, autem ex defectu ministri, de quo nemo dubitavit, ut legentibus cap. 176 Prati spiritualis patebit. Miror propterea haec fugisse diligentiam Tillemontii.

non

(1) Sic enim legitur Const. Apost. lib. 1, cap. 10: «Sed nec laicis permittimus quamlibet sacer

ut

dotalium functionum usurpare, sacrificium, vel Baptisma, vel impositionem manus, vel benedictionem tum parvam tum magnam. Nec enim quisquam assumit sibi honorem, sed qui vocatur a Deo. Nam per impositionem manuum episcopi datur haec dignitas. Qui autem eam non habet sibi commissam, sed sibi illam rapuit, Oziae supplicium sustinebit». Eadem fere leguntur lib.viii, cap. 46, necnon lib. II, cap. 17. Ceterum de necessitate in toto hoc opere ne verbum quidem. Cfr. erudita adnot. 72 Cotelerii ad cap. 9, lib. III Constit. apost.

(2) Hunc esse sensum rebaptizantium, non obscure colligitur ex Epist. Firmiliani. pag. 149 et 150. edit. Maur. Refragatur tamen Petavius, loco mox citando disserens de s. Basilio.

tes, prout volebant luciferiani, eadem ratione, qua non deponuntur a Baptismo rite suscepto poenitentes laici (1).

72. Ad 8. D. Ut liceat, dignioribus praesentibus, C. ut valeat N. Ita passim doctiores canonistae obscurum hunc canonem exponunt. Petavius censet, reipsa ab his patribus nullum habitum esse Baptismum a bigamo collatum (2).

73. II. Obj. Invalidum, aut saltem illicitum erit censendum Baptisma a feminis administratum. Consentiunt enim veteres yʊvaxaßuò illegitimum esse. Tertullianus: Non permittitur, inquit, mulieri in ecclesia loqui, sed nec docere, nec tingere, nec offerre (3); mulieres propterea, quae tingere audebant, vocat petulantes et procaces (4). S. Epiphanius hac ipsa de causa reprehendit marcionitas et pepuzianos (5). Concilium Carthagin. IV. can. C. statuit: Mulier baptizare non praesumat (6). Perperam porro additur a Gratiano et Ma

[ocr errors]

Cfr. Vallarsius in hunc loc.

[ocr errors]

(2) In animadv. ad expositionem fideis. Epiph. pag. 341. Cfr. tamen Card. de Aguirre in Adnotat. in hunc can. qui integer ita se habet: << Peregre navigantes, aut si ecclesia in proximo non fuerit, posse fidelem, qui lavacrum suum integrum habet, nec sit bigamus, baptizare in necessitate, ita ut, si supervixerit, ad episcopum eum perducat, ut per manus impositionem perfici possit ». Jam vero doctus hic auctor verba illa: Qui lavacrum suum integrum habet, exponit de со qui gravi aliqua culpa post Baptismum non se inquinaverit, neque poenitentiam ullam subierit ; prout jam pariter ea exposuerat Albaspinaeus. Ex his autem verbis intelligitur, concilium majoris tantum decentiae causa statuisse, ut conferendo Baptismo in necessitatis casu praeferatur agamus et culpa vacuus

bigamo ac peccatori seu poenitenti. Actio enim baptizandi per se spectat ad officium sacerdotale; nil mirum proinde, si patres concilii Illiberitani in ejus ministro quamvis laico requisierint, quoad ejus fieri potuit, ut propius accederet ad disciplinam sacerdotalem. Quo refertur celebre illud Tertulliani effatum in lib. De pudicitia, de quo suo loco fusius agemus: « Ubi ecclesiastici ordinis non est consessus , et tinguis et offers, et sacerdos es tibi solus. . Digamus offers, digamus tinguis? » Exploratum igitur est, in objecto canone non agi de Baptismi valore a poenitente aut bigamo collati.

(3) Lib. De virginibus velandis, cap. 9.

(4) De Praescript. cap. 41.
(5) Haeresi. XLII, cap. 4, edit.

Petav.

(6) Apud Hard. Acta Conc. tom. 1. col. 984.

gistrorum sententia: nisi cogente necessitate (1); quae clausula concilii non est. Ergo.

74. Resp. Neg. ant. Ad omnes vero adductas probb. respondeo, eas respicere Baptisma solemne aut publicum, quale nempe haeretici pepuziani, marcionitae et collyridiani feminis demandabant, perinde ac cetera munia sacerdotalia; quod profecto nefas est. Hinc Tertullianus : Ipsae mulieres haereticae, inquiebat, quam procaces! Quae audeant, docere, contendere, exorcismos agere, curationes repromittere, forsitan et tingere (2). Ad concilium autem Carthaginiense speciatim quod attinet, ejus mens in citato canone liquet ex can. praecedente XCIX: Mulier, quamvis docta et sancta, viros in conventy docere non praesumat; videlicet ea vox in conventu subaudienda est in can. seq. Mulier baptizare non praesumat, nempe ubi adsunt viri (3).

75. Addo haec aliaque ejusmodi argumenta, quae urget Turretinus, aeque, imo magis premere valorem et honestatem Baptismi ab haereticis administrati; quem tamen ipse cum suis ut validum ac legitimum habet. In his siquidem attendendum est ad doctrinam et praxim ecclesiae.

76. III. Obj. Saltem juxta doctrinam patrum nullum erit Baptisma ab infideli collatum. Patres enim refellebant rebaptizantes ex principio, quod haeretici dare potuerint Baptismum, quem ipsi acceperant, nec per haeresim amiserant ; censebant igitur conferre illum non posse, qui eo careret. Ita Tertullianus, qui ideo evincit laicos in necessitate tingere posse, quia quod ex aequo ac

(1) Gratianus in Decreto, p. III, de consecr. dist. Iv, cap. Mulier, edit. cit. Magister Sent. lib.iv, d.vi. (2) De praescript. loc. cit. Cfr. de Baptismo a muliere collato eruditus Cotelerius, in lib. 11 Const. apostolic. nota 72 ad cap. 1x et n. 73 ad cap. 10. Tom. VII.

(3) Haec interpretatio est s. Thomae , part. 111, q. 67, art. 4. ad 1; ac alteri praeferenda videtur datae a Gratiano et Petro Lombardo ; quamvis et istorum expositionem ex sese veram exhibeat, imo et priorem supponat.

3

cipitur, ex aequo dari potest (1). Sic s. Hieronymus eidem principio innixus scribebat : Ut enim accepit quis ita et dare potest (2); qui propterea luciferianum alloquens: Novam, inquit, rem asseris, ut christianus quisquam factus sit ab eo, qui non fuit christianus (3). Quare in Capitularibus ab Angeliso et Benedicto levita collectis, lib. VIII, praecipitur, ut qui a paganis baptizati sunt, denuo a sacerdotibus in nomine ss. Trinitatis baptizentur (4); ibid. lib. VI: Si quis presbyter ordinatus deprehenderit, se non esse baptizatum, baptizetur el ordinetur iterum, et omnes quos prius baptizavit (5). Ergo.

77. Resp. Trans. vel neg. antec. Exploratum enim est, nondum aetate illa excitatam fuisse quaestionem de valore Baptismi dati ab infideli; hinc nullum documentum afferri potest ex patribus antiquioribus, quod directe aut faveat aut adversetur ejusmodi Baptismi valori. Dixi directe; siquidem veritas haec, ut innuimus, velut in germine continebatur in doctrina de valore Baptismi ab haereticis collati, qui ideo valet juxta patrum doctrinam, quia hujus sacramenti minister in nomine et auctoritate Christi agit. Haec enim praeter traditionem est ratio potissima ab ipsis adducta, ac praesertim a s. Augustino, prout superius vidimus, ut conficeretur validum esse haereticorum lavacrum. Haec autem ratio ae

que militat pro valore Baptismi dati ab infideli, quia, spectata summa hujus sacramenti necessitate, Christus voluit, ut ministri qualitas seu conditio ejus valori minime obsisteret ; quod progressu temporis ecclesia voluntatis ejus interpres declaravit. Rationes reliquae subsidariae potius sunt quam decretoriae. Accedit, nondum tunc temporis satis cliquata controversia de valore Ba

(1) De Baptismo, cap. xvII.
(2) Dial. adversus luciferianos,

n. 9.

(3) Ibid. n. 12.
(4) Cap. 401.
(5) Cap. 94.

« AnteriorContinuar »