Imágenes de páginas
PDF
EPUB

tiquitatis, cujus monumenta certissima sunt omnes antiquae liturgiae, quarum longum nimis esset testimonia singillatim proferre. Nos contenti erimus unius liturgiae antiquissimae, quae s. Jacobi apostoli nomine inscribitur, verba recitare, quae ita se habent: Offerimus tibi incruentum Sacrificium pro peccatis nostris et ignorantiis populi (1). Patres pariter unanimes sunt in hoc dogmate adstruendo, quorum testimonia profert Bellarminus (2). Satis nobis sit hic unum commemorare Cyrillum Hierosolymitanum, qui, Catech. mystag. V, non solum vocat Eucharistiam hostiam propitiationis, sed praeterea scribit: Christum mactatum pro peccatis nostris offerimus, clementem Deum cum pro illis (defunctis ) tum pro nobis demereri et propitiure satagentes (3). Accedit usus antiquissimus et universalis in ecclesia offerendi Sacrificium pro defunctis, de quo loquitur Tertullianus (4), deinde vero Cyprianus (5) ac plura con. cilia passim (6); ita ut res testatissima sit. Jam vero

(1) Seu, ut integre haec verba leguntur apud Renaudotium, op. cit. tom 11, pag. 30: « Deus Pater, qui, propter amorem tuum erga homines magnum et ineffabilem

[ocr errors]
[ocr errors]

misisti Filium tuum in mundum
ut ovem errantem reduceret, ne
avertas faciem tuam a nobis, dum
Sacrificium hoc spirituale, terribile
et incruentum celebramus; non
enim justitiae nostrae confidimus
sed misericordiae tuae Deprecamur
ergo et obsecramus clementiam tuam,
ne in judicio sit populo tuo myste-
rium hoc, quod istitutum nobis est
ad salutem; sed ad veniam pecca-
torum, remissionem insipientiarum,
et ad gratias tibi referendas. » Et
ibid. pag. 51, post consecrationem
sic pergit sacerdos : « Offerimus tibi
hoc Sacrificium terribile, et in-
cruentum, ut non secundum peccata
nostra agas nobiscum, Domine, ne-
que secundum iniquitates nostras re-
tribuas nobis sed secundum man-

suetudinem tuam et amorem tuum erga homines magnum et ineffabilen dele peccata nostra, servorum nempe tuorum tibi supplicantium.» Eadem, quamvis diversis verbis, leguntur in omnibus prorsus liturgiis. (2) De Euch. lib. vi, cap. 2 et

cap. 7.

(3) Χριστὸν ἐσφαγιασμένον ὑπερ τῶν ἡμετέρων ἁμαρτημάτων προσφέ ρομεν ἐξιλεούμενοι ὑπὲρ αὐτῶν τε καὶ ἡμῶν τὸν φιλάνθρωπον Θεόν. Ν. 10, edit. Touttei, cujus cfr. in hunc loc. adnotatio, p. 328.

(4) Lib. De Corona, ubi scribit: Oblationes pro defunctis, pro natalitiis annua die facimus. Similia habet in lib. de Monogum. et lib.11, Ad uxorem.

(5) Lib. 1, epist. IX.

(6) Ita concilium Carthag. III, Bracarense 1, Cabillonense, Wormatiense, ele apud Bellar. lib. cit. cap.7. Cfr. quae scripsimus in tract. Le Deo creat. n. 65 el seqq.

cum pro defunctis non offerretur Sacrificium nisi ad poenarum expiationem hoc ipso constat, semper spectatum fuisse Missae Sacrificium ut propitiatorium.

288. Non solum igitur ex dictis patet propositum, sed praeterea colligitur, 1. Sacrificium Missae offerri posse tam pro vivis, quam pro defunctis, qui in purgatorio poenas luunt.

289. Colligitur, 2. Sacrificium, prout est propitiatorium, offerri non posse pro Sanctis, sed solum in ipsorum honorem, ac prout est eucharisticum, ut orent ipsi pro nobis, sicuti loquitur s. Augustinus (1), ut gratias agamus Deo de victoriis, quas ejus beneficio et misericordia de teterrimis salutis nostrae hostibus atque adversariis reportarunt. Quare concilium Trid. sess. XXII, cap. 3: Quamvis, inquit, in honorem et memoriam Sanctorum nonnullas interdum Missas ecclesia celebrare consueverit, non tamen illis Sacrificium offerri docet; sed Deo soli... de illorum victoris gratias agens (sacerdos), eorum patrocinia implorat. Quam doctrinam sancivit can. V: Si quis dixerit, imposturam esse Missas celebrare in honorem Sanctorum et pro illorum intercessione apud Deum obtinenda, sicut ecclesia intendit, anathema sit.

290. Colligitur, 3. divinum hoc Sacrificium, quoniam propitiandi Deum vim habet, habere etiam vim beneficia impetrandi, ut idcirco impetratorium a catholicis etiam appelletur. Si enim Deum placare nobis potest ac propitium facere, quidni poterit nova nobis ab ipso et uberrima gratiarum dona, nova cujusvis generis beneficia, quae ad animam, corpus et res externas pertineant, impetrare (2)? Itaque, si pleni bonae spei, si

[ocr errors][merged small][merged small]

pietate inflammati ad hoc sacrificium nos conferamus, Deum facile exorabimus, ac nihil erit tam arduum ac factu difficile, quod impetrare non possimus.

291. Si quis quaerat, in quanam ex tot actionibus, quae in Missae celebratione occurrunt, collocanda sit tota Sacrificii essentia; reponimus, inter tot, quae circumferuntur, theologorum sententias longe nobis verisimiliorem videri sententiam illam, quae Sacrificii essentiam in sola consecratione constituit. Illa enim actio sola essentialis censenda est, in qua sacerdos agit nomine Christi, et vi cujus victima in Sacrificio praesens sistitur, et offertur veluti immolata in honorem Dei auctoris vitae et mortis ; atqui in sola consecratione sacerdos agit nomine Christi, praesens in Sacrificio victima constituitur et offertur in statu immolationis, quo repraesentatur Christi mors, dum vi verborum seorsum corpus, seorsum vero sanguis exhibetur; consecratio igitur sola essentialis actio censenda est, in qua ratio Sacrificii consistit. Quo fit, ut oblatio, fractio, communio haberi tantum debeant tanquam totidem ejusdem Sacrificii partes integrales (1).

πάντων βοηθείας δεομένων δεόμεθα πάντες ἡμεῖς, καὶ ταύτην προσφέρο MEY TAY Duciar. Id est : « Super illam propitiationis hostiam obsecramus Deum pro communi ecclesiarum pace, pro recta mundi compositione, pro imperatoribus, pro militibus et sociis, pro iis qui infirmitatibus laborant, pro iis qui afflictionibus premuntur, et universim pro omnibus, qui opis indigent, precamur nos omnes et hanc victimam offerimus. » Eadem occurrunt in liturgiis omnibus totius christiani orbis, nulla excepta nec non in Tertulliano lib. Ad Scapulam, in Justini Apol. 1 loc. cit. ceterisque patribus apud Muratorium in laudata dissert. cap. 1.

[ocr errors]

(1) Cfr. Vasquez loc. cit. disp.

CCXXII, cap. 1 et seqq. Bellarm. lib. v, cap. 27, qui tamen, prop. vII, statuit, sacramenti consumptionem, ut fit a sacerdote sacrificante, esse partem essentialem, sed non totam essentiam Sacrificii. Cujus assertionis hanc affert rationem, quia in nulla alia Missae actione est realis destructio victimae praeter quam in ista. At haec ratio ex duplici capite nutat; ac primo quidem, quia per solam consumptionem ante corruptionem specierum non desinit esse corpus Christi sub speciebus ; quare potius in corruptione specierum quam in manducatione pars essentialis Sacrificii consisteret, adeoque sequeretur partem essentialem Sacrificii non in altari fieri a Sacerdote, sed in stomacho, quando

DIFFICULTATES

292. Obj. 1. Mosaica lege sancitum est, ut in sacrificio propitiatorio tota victima combureretur, quo factum est, ut holocausti nomen acceperit. At Sacrificii eucharistici participes fiunt non solum sacerdotes, sed quotquot ad sacram mensam accedunt. 2. Certa praeterea est Apostoli sententia Hebr. IX, 22: Sine sanguinis effusione non fit remissio (1); nulla autem in Missae Sacrificio sanguinis effusio fit. 3. Intelligi nequit, qua ratione Missae Sacrificium possit esse propitiatorium; et enim tale esse nequit ex se, alioquin evacuaretur Sacri ficium crucis; sed nec propitiatorium esse potest virtute Sacrificii in cruce peracti, quia sequeretur, insufficiens istud esse ad Deum nobis propitiandum. 4. Exploratum demum est, omnia prorsus peccata nobis dimissa esse beneficio crucis Christi. Ergo.

293. Resp. Ad 1. D. Aliquando et in nonnullis sacrificiis, C. semper et in omnibus N. Uti constat ex Levit. capp. IV et VII, in quibus praescribitur, ut soli masculi in loco sancto edant de victimis oblatis pro peccatis. Accedit, Sacrificium Missae esse insuper et eucharisticum, cujus propterea saltem sacerdotes participes esse debent.

in eo species corrumpuntur, quod
videtur absurdum. Secundo nutat,
quia ipsa etiam corruptione specie-
rum in ipso Christo, qui offertur
in Sacrificium, nulla fit mutatio se-
cundum esse, sed tantum secundum
modum existendi sub speciebus, eo
quod sub illis desinit esse; quae
quidem mutatio apta non est ad es-
sentiam Sacrilicii constituendam.
Alioquin quodcumque aliud genus
consumptionis hujus Sacramenti,
quale esset per ignem, aut quodvis
aliud,
, per quod Christus desineret

esse in hoc sacramento, si fieret ex affectu colendi Deum, posset constituere partem essentialem Sacrifi cii; quod pariter videtur absurdum. Accedit, nullam esse peculiarem rationem quare consumptio ex parte sacerdotis spectet ad essentiam, minime vero quatenus fit ex parte populi. Hoc principio, ut videbimus, abusi sunt non pauci neoterici, ut constituerent, communionem populi spectare ad Sacrificii essentiam.

(1) Χωρίς αἷμα τεκχυσίας οὐ για νεται ἄφεσις.

294. Ad 2. D. Sine sanguinis effusione non fit remissio, C. non fit remissionis applicatio, prout etiam fit in baptismo, absolutione peccatorum, jejunio, ceterisque operibus satisfactoriis, N.

295. Ad 3. Resp. Sacrificium Missae propitiatorium esse virtute Sacrificii in cruce oblati, quod consummatio fuit omnium meritorum Christi (1); nec tamen inde sequitur, quod adversarii contendunt, insufficiens fuisse Sacrificium crucis. Nam Christi mors meruit remissionem peccatorum ; Sacrificium vero, quod in Missa offertur, ut alias declaravimus, applicat unicuique in particulari fructum ejusdem meriti, prout applicatur per sacramentum baptismi aliaque superius recensita media. 296. Ad 4. D. Quoad pretium redemptionis, C. quoad applicationem pretii N.

297. Cum vero summa difficultatum, quas adversarii urgent tum adversus Sacrificium ipsum, tum adversus ejus virtutem propitiatoriam ex eo proveniat, quod nolint distinguere inter pretium oblatum pro peccatis nostris et ejusdem pretii ac meriti applicationem, juverit doctrinam catholicam illustrare nobilissimo exemplo, quo card.

(1) Notandum porro hic est, actiones quidem singulas Christi Domini per se, seu seposito Patris decreto, fuisse meriti ac valoris infiniti utpote actiones theandricas; quare unaquaeque sufficere potuisset ad mundum redimendum, ac propterea etiam Sacrificii eucharistici institutio meritoria fuit et idonea ad omnium, peccata delenda. Ast vero ex Patris decreto ipsa mors erat a Filio Dei subeunda, ut mundus redimeretur ac tollerentur omnia peccata nostra; nisi proinde Christus mortuus esset, nec deleta fuissent per actiones ejus reliquas peccata, nec mundus fuisset redemptus. Quo sensu scripsit Apostolus, Hebr. v, 9: Et consummatus (Christus) factus est omni bus obtemperantibus sibi causa sar Tom. VII.

lutis aeternae. Ideoque Christus solo Sacrificio coenae nobis non obtinuit remissionem peccatorum. Quapropter, qui ad evincendam virtutem propitiatoriam Sacrificii in coena oblati afferunt verba, quae Christus protulit in consecratione calicis, qui pro vobis effunditur, juxta graecam lectionem,non videntur satis solida ratione inniti. Accedit quod etiamsi evinceretur Sacrificium coenae fuisse hoc sensu meritorium et propitiatorium, non inde tamen inferri posset etiam meritorium et propitiatorium esse Sacrificium Missae ; nam Christus in coena, utpote adhuc viator, mereri poterat, non item vero post mortem, in qua omne meritum ejus desiit.

21

« AnteriorContinuar »