Imágenes de páginas
PDF
EPUB

liberati. Utrumque pariter significant eucharistica azyma, dolorem quidem, dum recolunt memoriam passionis Christi, laetitiam vero, quia conferunt gratiam, et amoris Christi dant pignus certissimum. Quare Apostolus, I. Cor. V. 8. scribebat: Epulemur in azymis sinceritatis

et veritatis.

PROPOSITIO II.

Solum vinum de vile est materia idonea Sacramenti et Sacrificii eucharistici

348. Veteres ebionitae et encratitae sub sobrietatis praetextu aquam vino suffecerunt in celebratione Eucharistiae (1); hydroparastae, seu ut eos vocat s. Augustinus, aquarii illos secuti sunt (2), licet ex diverso principio. Non defuerunt novatores protestantes, qui docuerint, in necessitatis casu ad conficiendam Eucharistiam inservire posse, ut aptam materiam, quidquid vini loco bibi solet. (3). Ast vero ad fidem pertinet, solum vinum de

(1) Cfr. s. Epiphan. Haeres.XLVI, edit. Patav. alias xxvi, n. 2; s. August. Haeres. LXIV; Theodoret. Haeretic. fabularum, lib. 1, cap. de Tatiano; Nicetas Choniates, Thesauri orthod. fid. lib. iv, cap. 14, ubi marcionitis eumdem tribuit errorem; Philastrius Brixiens. Hae

res. LXXVII.

(2) loc. cit.

(3) Id constat ex Beza, qui Epist. XXV, haec scribit : «Rogatus piae memoriae vir d. Calvinus a fratribus, qui tum in America erant, ubi nullus est vini usus, liceretne pro vino uti in coena Domini vel aqua simplici, qua plerumque illic utuntur, vel alio illic non inusitato potionis genere? respondit, fuisse in hoc instituendo Sacramento consilium, ut spiritualis alimoniae, id est, sui ipsius xovwviav nobis sub communis cibi ac potus symbolis repraesentaret, ac proinde, si non

,

fuisset tum in Judaea communis vini usus, procul dubio alia vulgari potione usurum fuisse, quod ex ipsius scopo ac consilio liquet. Itaque nihil a Christi consilio ac voluntate alienum facere videri, qui non contemptu neque temeritate, sed ipsa necessitate adacti, pro vino aliud in iis regionibus usitatae potionis genus usurparent. Hoc d. Calvini responsum, ut optima ratione nixum et Christi consilio consentaneum noster coetus adeo comprobavit, ut eos superstitiose facere censuerit " qui a vini symbolo usque adeo penderent, ut alteram coenae partem omittere mallent quam ἀνάλογον aliud symbolum, ita cogente necessitate, usurpare. » Id ipsum tenuit Melanchthon, qui in libro De usu integri Sacramenti scribit, Ruthenos ob vini inopiam recte facturos, si pro eo usurparent τὸ ὑδρόμελι, hoc est, aquam mellitam seu medo

*

[ocr errors]

vite necessariam esse hujus Sacramenti et Sacrificii materiam, ut patet ex decreto Eugenii IV pro Armenis: Tertium est Eucharistiae sacramentum, cujus maleria est panis triticeus et vinum de vite.

349. Veritas autem ejus constat ex Matth. XXVI, 29, atque ex Luc. XXII, 18, ubi vinum a Christo in coena adhibitum vocatur genimen vilis; nec id diffitentur adversarii ipsi (1). Constat praeterea ex perpetua ecclesiae traditione et praxi. Etenim concilium Carthaginiense III statuit: Ut nihil amplius offeratur, quam ipse Dominus tradidit, hoc est, panis et vinum aqua mixtum (2). Eadem habent s. Justinus (3), s. Cyprianus (4) aliique patres, ac monumenta omnia antiquitatis ecclesiasticae. Hinc s. Augustinus scribens de aquariis: Aquam, inquit, offerunt in poculo Sacramenti, non illud quod omnis ecclesia (5). Itaque si solum vinum de vite est apta consecrationis materia, ineptus erit quilibet alterius generis

[merged small][ocr errors]

(1) Notandum porro, verba ad ducta ex Matthaeo et Luca non fuisse quidem prolata de vino consecrato, sed de alio poculo, quod ex more Hebraeorum sumebatur sub finem coenae; attamen ex illis satis aperte colligitur, vinum illud, quod Christus vocavit genimen vitis, esse de eodem vino, quod in poculo praecedente consecraverat. Ceterum ex traditione talmudica constat, quatuor solemnes vini calices in coena paschali bibi consuevisse; postquam vero quartus calix haustus esset usque ad diem 15. bibi amplius vinum non potuisse. Hinc sensus intelligitur

[ocr errors]
[ocr errors]

illorum verborum, quae Christus
protulit, ibid. : Non bibam amodo
de hoc genimine vitis, usque in
diem illam, cum illud bibam vo-
biscum novum in regno Patris mei,
nempe post suam resurrectionem.
Sane, cum ei oblatum est de more
in passione vinum myrrhatum, no-
luit bibere. Ex his etiam constat,
calicem illum, post cujus haustum
dixit Christus: Non bibam amodo,
fuisse calicem quartum. Cfr. Pesah-
him, cap. 10, § 8, in Thalmud,
fol. 119 et seqq.; Maimonides, Tract.
De azymis, cap. 8, S9; Moyses
Kotzensis, Praeceptum affirmati
vum XLI. Constat propterea, certis
sime Christum manducasse pascha le-
gale, cum omnes servaverit ritus
in co servari ab Hebraeis consuetos.
(2) Apud Hard. Acta Conc. tom..
col 964. et est canon XXIV.
(3) Num. LXV.

(4) Epist. LXIII ad Caecilium.
(5) Lib. De haeresib. haeres. LXIV.

liquor; nulli enim mutationi subest materia a Christo instituta.

350. Objiciebant aquarii verba Christi, Joan. VII, 37 et seqq. Si quis sitit, veniat ad me et bibat. Qui credit in me, sicut dicit Scriptura, flumina de ventre ejus fluent aquae vivae. Quibus respondebat s. Cyprianus his verbis non Eucharistiae, sed baptismi significatum esse sacramentum, seu potius collationem Spiritus Sancti, prout ea exponit ibidem ipse evangelista.

351. Afferebant praeterea exemplum quorumdam episcoporum. Verum episcopi illi solam aquam offerebant, ne ex vini odore in suspicionem venirent religionis christianae apud ethnicos, et ad mortem quaererentur. Quam ob ignaviam vapulant a s. Cypriano; qui tamen nullam eis haereseos notam inussit, quia non ex errore hoc faciebant, sed ex timore (1).

352. Protestantes in suae sententiae subsidium afferebant decretum Innocentii VIII, quo facultatem concessisse perhibetur Norvegis, ut sine calice Sacrificium offerrent. Ast notum est, illud privilegium esse commentitium atque a Dominico Viterbiensi et Francisco Maldente Norvegis obtrusum; quorum fraus ut detecta est, capitali poena ambo mulctati sunt, ut refert Raynaldus (2).

PROPOSITIO III.

Aqua miscenda est vino in calice offerendo

353. Haec propositio est de fide; etenim concilium Tridentinum, sess. XXII, hunc canonem edidit: Si quis dixerit, aquam non miscendam esse vino in calice offerendo, eo quod sit contra Christi institutionem.

(1) Accurate scripsit de aquariis Christ, Lupus in schol. ad can.xxxII conc. Trullani, tom. 111; opp. edit,

Venet. 1724.

(2) Ad annum 1490, n. 22.

anathema sit (1). Ferit porro hic canon directe novatores qui accensuerunt humanis figmentis ejusmodi commixtionem, aut saltem rem liberam esse autumarunt. Quamvis autem recentiores protestantes jam ultro fateantur, Christum aqua vinum in calice, quem consecravit, permiscuisse (2), ac totam antiquitatem ad exemplum Christi hanc praxim secutam esse, tamen malunt se conformare exemplo monophysitarum et Armenorum schismaticorum, qui vinum purum in usum Sacrificii adsciverunt ad suum errorem de unica in Christo natura confirmandum, quam exemplo Christi et ecclesiae catholicae.

ut

354. Animadvertendum tamen est, nos minime hanc aquae immixtionem propugnare perinde ac si ad essentiam sacramenti aut Sacrificii pertineret ; etenim loquitur Catechismus Rom., quamvis aquae admiscendae ita graves sunt rationes, ut eam sine mortali peccato praetermittere non liceat; ea tamen, si desit, Sacramentum constare potest (3). Neque etiam eam propugnamus necessariam ex praecepto divino ; quod ex solo facto Christi desumi nequit. Alias panis azymus aliaque non pauca dicenda essent a Christo praecepta ; quod nemo dixerit. Propugnamus igitur, eam necessariam esse ex praecepto ecclesiastico, quod patefit ex usu nunquam interrupto ipsius ecclesiae, et ex pluribus canonibus, qui

(1) Jam alias monui, licet objectum quorumdam canonum, quos edidit conc. Tridentinum sit solum, disciplinare, cum tamen indirecte afficiat potestatem ecclesiae a Christo concessam, ideo dogmaticos esse censendos.

(2) Cfr. Kuinoel, Comment. in lib. N. T. historic. in Matth. XXVI 26; qui praeterea affert textum ex Pesachim, fol. 117, quem paulo ante innuimus, nempe : « Poculum tertium est poculum benedictionis, cum benedicitur post cibum. Vinum

purum infunditur, et fit commixtio aquac in poculo. Quartum est, super quo perficit Hallel, additque benedictionem cantici: Laudent te, Domine, omnia opera tua, benedictus sit, qui creavit fructum vitis. Et postea quicquam non gustat (Israe lita) illa nocte. » Verum in eo decipitur, quod censuerit, Christum Eucharistiam instituisse post haustum quartum poculum. Cfr. etiam Vossius, disp. xx. De sacris dominicae coenae symbolis, thesi 8. (3) Part. 11, cap. 4, n. 16.

illam admixtionem supponunt, et ex liturgiis, quae eandem praecipiunt.

355. Sic determinato propositionis sensu, jam accedimus ad ejus veritatem evincendam. Evincimus autem illam ex universa traditione. Hujus siquidem testes sunt 1. patres antiquissimi; nam s. Irenaeus memorat temperamentum calicis (1); praeterea scribit : Quando et mixtus calix, et factus panis percipit verbum Dei, fit Eucharistia sanguinis et corporis Christi (2). S. Cyprianus: Quando in calice, inquit, vino aqua miscetur Christo populus adunatur (3). Eadem habent s. Justinus, s. Cyrillus Hieros. aliique passim (4). 2. Hujus praxis praeterea monumenta certissima sunt antiquissimae liturgiae ss. Jacobi, Marci, Basilii, Cyrilli aliaeque orientales omnes, apud Renaudotium, qui de hac mixtione aquae loquens: Quam, inquit, omnes ecclesiasticae orientalium leges praescribunt (5); nec non occidentales apud Le Brun, Muratorium et Assemanum. 3. Id ipsum constat ex conciliis Carthaginiensi III, Bracarensi, Trullano, Wormatiensi (6); ita ut nullum subesse possit de hac traditione et praxi dubium. 4. Constat demum ex confessione, ut vidimus, recentiorum protestantium.

356. Tres hujus ritus rationes affert Tridentina synodus, sess. XXII, cap. 7. dicens: Monet sancta synodus, praeceptum esse ab ecclesiae sacerdotibus, ut aquam vino in calice offerendo miscerent: tum, quod Christus Dominus ita fecisse credatur; tum etiam quia e latere ejus aqua simul cum sanguine exivit, quod

(1) Cont. Haeres. lib. iv, cap.33,

n. 2. edit. Mass. al 57.
(2) Lib. v, cap. 2,
n. 3. Οπότε
καὶ τὸ κεκραμένον ποτέριον, καὶ ὁ
γεγονώς ἄρτος ἐπιδέχεται τὸν λόγον
τοῦ Θεοῦ, καὶ γινέται ἡ εὐχαριστία
σῶμα Χριστοῦ. κ. τ. λ. lta in textu
Massueti; videtur deesse. alpa.

(3) Epist. cit. LXIII, ed. Maur.

pag. 108.

(4) Cfr. Bellarm. De Euchar. lib. iv, cap. 10, n. 12 et seqq.

(5) Liturg. Orient. collect. tom.i. in Comment. ad Liturg. Copt. s. Basilii, pag. 194.

(6) Nonnulla ex his conciliorum documentis dedimus; alia cfr. apud Bellarm. loc. cit.

« AnteriorContinuar »