Imágenes de páginas
PDF
EPUB

struere veritatem sacramenti Poenitentiae, deinde ostendere hoc sacramentum a sacramento baptismi plane discriminari. Quae ut assequamur, sit:

PROPOSITIO I.

Poenitentia est vere et proprie novae legis sacramentum a Christo institutum ad delenda peccata post baptismum commissa

4. Est de fide haec propositio; etenim concilium Trid., sess. XIV, hunc canonem I edidit: Si quis dixerit, in catholica ecclesia Poenitentiam non esse vere et proprie sacramentum pro fidelibus, quoties post baptismum in peccata labuntur, ipsi Deo reconciliandis a Christo Domino nostro institutum, anathema sit. Hoc vero sacramentum tum praecipue Christus instituit, ut docet eadem Synodus, cap. I, cit. sess. cum a mortuis excitatus insufflavit in discipulos suos, dicens: ACCIPITE SPIRITUM SANCTUM QUORUM REMISERITIS PECCATA REMITTUNTUR EIS ET QUORUM RETINUERITIS, RETENTA SUNT. Quo tam insigni facto, et verbis tam perspicuis, potestatem remittendi et retinendi peccata ad reconciliandos fideles post baptismum lapsos, apostolis et eorum legitimis successoribus fuisse communicatam, universorum patrum consensus semper intellexit.

[ocr errors]

5. Et sane in adductis Christi verbis tria illa inveniuntur, quae, omnibus fatentibus, ad vere et proprie dictum sacramentum constituendum requiruntur et sufficiunt, divina nempe institutio, gratiae collatio et ritus externus. Ac 1. quidem divina institutio continetur illis Christi verbis, Joan. XX, 21-23: Sicut misit me Pater, et ego mitto vos Accipite Spiritum Sanctum; quorum, etc., 2. gratiae collatio, quia nunquam peccata dimittuntur absque gratiae collatione; 3. demum ritus

...

externus sive sensibilis in ipsa actione, qua peccata remittuntur, seu in exercitio hujus potestatis quam Christus ecclesiae contulit. Apposite autem Tridentini patres dixerunt, tunc praecipue Sacramentum hoc fuisse a Christo institutum, cum dixit: Quorum, etc. Jam enim Christus pollicitus fuerat, seu ut alii loquuntur, quasi inchoate sacramentum hoc instituerat juxta communem patrum ac theologorum consensum, cum, Matth. XVI, Matth. XVI, 19, dixit Petro: Quodcumque ligaveris super terram, erit ligatum et in caelis, et quodcumque solveris super terram erit solutum et in caelis; et cum, ibid. XVIII, 18, sic apostolos omnes allocutus est: Quaecumque alligaveritis super terram, erunt ligata et in caelo; et quaecumque solveritis super terram, erunt soluta et in caelo.

6. Ad patres vero quod spectat, facile concors illorum sententia colligitur 1. ex iis, quae ipsi disputarunt adversus montanistas et novatianos, ostendentes, Christum nulla adhibita circumscriptione plenam ecclesiae suae potestatem contulisse dimittendi peccata, innixi illis verbis: Quorum remiseritis, etc. et: Quaecumque, etc. 2. ex apertis eorundem testimoniis. Innumera prope sunt, quae afferri possent; nos brevitati consulentes unum aut alterum eligemus. S.Cyprianus: Confiteantur, inquit, singuli delictum suum, dum adhuc qui deliquit in saeculo est, dum admitti confessio ejus potest, dum satisfactio et remissio facta per sacerdotes apud Dominum grata est (1). S. Ambrosius sic novatianos perstringit : Cum ipse in Evangelio suo dixerit Dominus Jesus: Accipite Spiritum Sanctum, etc., quis est ergo qui magis honorat, utrum qui mandatis obtemperat, an qui resistit? Ecclesia in utroque servat obedientiam, ut peccatum et alliget et relaxet (2). Conferens vero Poenitentiae sacramentum cum sacramento baptismi, ita pro

(1) Lib. De lapsis, edit. Maur. p. 191. Cfr. praefat. edit. § 8. Tom. VII.

n.

(2) De Poenitent. lib. 1, cap. 2, 6 et 7.

26

sequitur: Quid interest, utrum per Poenitentiam an per lavacrum hoc jus sibi datum sacerdotes vindicent? Unum in utroque mysterium est (1). Demum ș. Joan. Chrysostomus in lib. De Sacerdotio, ubi eloquentissime, ut solet, efferens hujus ordinis dignitatem; haec ad rem nostram habet: Qui terram incolunt atque in ea versantur, his commissum est, ut ea quae in caelis sunt dispensent; iis datum est, ut potestatem habeant, quam Deus optimus neque Angelis neque Archangelis datam esse voluit; neque enim illis dictum est: Quaecumque alligaveritis in terra, erunt alligata et in caelo, et quaecumque solveritis in terra, erunt soluta et in caelo. Habent quidem terrestres principes vinculi potestatem, verum in corpus solum; id autem, quod dico sacerdotum vinculum, ipsam etiam animam attingit, atque ad caelos usque pervadit (2). Et haec pauca sufficiant ex multis, quae afferri possent (3). 3. Idem consensus colligitur ex omnibus testimoniis, quibus patres incul cant Confessionis necessitatem et praxim, quae paulo infra adducemus.

7. Ad haec accedit argumentum praescriptionis circa septenarium sacramentorum numerum, de quo suo loco egimus (4); jam vero Poenitentia in hoc numero semper recensita est. Accedit etiam perpetua ecclesiae praxis in administratione hujus Sacramenti, de qua omnes rituales libri sive occidentalium sive orientalium ecclesiarum loquuntur, quod ex dicendis luculentius fiet.

(1) Ibid. cap. 7, n. 36.

(2) Οἱ τὴν γῆν οἰκοῦντες καὶ ἐν · ταύτη ποιούμενοι τὴν διατριβὴν, τὰ ἐν οὐρανοῖς διοικεῖν ἐπετράπησαν καὶ ἐξουσίαν ἔλαβον, ἣν οὔτε ἀγγέλοις οὔτε ἀρχαγγέλοις ἔδωνεν ὁ Θεός· οὐ γὰρ πρὸς ἐκείνους εἴρηται· ὅσα ἂν δήσητε ἐπὶ τῆς γῆς, ἔσται δεδεμένα καὶ ἐν τῷ οὐρανῷ· καὶ ὅσα ἂν λύσητε ἐπὶ τῆς γῆς, ἔσται λελυμένα ἐν τῷ οὐρανῷ· ἔχουσι μὲν γὰρ καὶ οἱ κρα

τοῦντες ἐπί τῆς γῆς τὴν τοῦ δεσμεῖν ἐξουσίαν, ἀλλὰ σωμάτον μόνον· οὗτος δὲ ὁ δεσμὸς αὐτῆς ἅπτεται τῆς ψυ χῆς, καὶ διαβαίνει τοῖς οὐρανοίς. De Sacerdotio, lib. rr, edit.Maur. tom. 1, p. 383.

(3) Cfr. Bellarm. De Poenit.lib.1, cap. 10.

(4) Tract. De sacram. in gen. n. 13 et seqq.

DIFFICULTATES

8. I. Obj. Christus neque Joan. XX, 23, neque Matth. XVIII. 18, ullum sacramentum instituit, sed potius missionem contulit; etenim in priori testimonio mandatum dedit apostolis praedicandi Evangelium, ac propterea denunciandi credentibus poenitentiam ac peccalorum remissionem, non credentibus vero aeternas poenas comminandi. 2. Sane, priusquam Christus pronunciasset laudata verba ; Quorum etc. immediate, jam dixerat: Sicut misit me Pater, et ego mitto vos; quae profecto missionem tantum significant illi similem, quam ipse a Patre habuit et reipsa exercuit. 3. Hoc idem loca parallela confirmant ; quod enim Joannes, XX, 23 retulit a Christo dictum apostolis, aliis verbis refert s. Lucas, XXIV, 47, qui sic Christum loquentem inducit: Et praedicari in nomine ejus poenitentiam et remissionem peccatorum in omnes gentes. 4. Hinc s. Augustinus, lib. III, De consensu Evangelistarum, utrumque textum Joannis et Lucae simul conjungens, adnotat, ea a s. Luca fuisse adjecta, quae Joannes praetermisit (1). 5. S. autem Cyrillus Alex. Christi verba, Joan. XX, exponit de peccatorum remissione, quae datur per baptisma (2). 6. Multo vero minus de Poenitentia intelligi possunt quae leguntur Matth. XVIII; quandoquidem de privatarum injuriarum mutua condonatione exponenda ea esse, suadet evidenter orationis series, 7. et auctoritas ss. patrum, ,.7. inter quos s. Augustinus, qui Serm. LXXII, sic ea praeclare exponit: Coepisti habere fratrem tuum tanquam publicanum ? ligas illum in terra... Cum autem correxeris et concordaveris cum fratre tuo, solvisti il

(1) Cap. 25, n. 74.

(2) In Joan. lib. xII, cap. 1,

tom. 4, pag. 1101, opp. edit. Paris. 1638.

lum in terra, solutus erit et in caelo (1). Eadem ferme scribit Theophylactus, et s. Hieronymus, qui, in cap. XIV Isaiae docet, apostolos solvisse peccatorum funes et vincula, juxta id quod dictum est illis: Quaecumque solveritis, etc. sermone Dei, et testimoniis Scripturarum et exhortatione virtutum (2). Ergo.

9. Resp. Neg. ant. Contrarium enim docuit Triden tina synodus quoad utrumque textum, sess. XIV, cap. VI; quae praeterea can. III adjecit: Si quis dixerit, verba illa Domini Salvatoris: Accipite Spiritum Sanctum, quorum remiseritis peccata, remittuntur eis, et quorum retinueritis, retenta sunt, non esse intelligenda de potestate remittendi et retinendi peccata in sacramento Poenitentiae, sicut ecclesia catholica ab initio semper intellexit; detorserit autem, contra institutionem hujus Sacramenti, ad auctoritatem praedicandi Evangelium, anathema sit.

10. Ad 1. prob. N. Etenim munus seu mandatum praedicandi Evangelium, quod Christus apostolis omnibus imposuit Matth. XXVIII et Luc. XXIV permisceri non debet cum altero munere remittendi peccata, quod Christus pariter iisdem contulit Joan. XX; unum enim ab altero evangelistae accurate secernunt. Matthaeus enim et Lucas referunt, Christum missionem priorem contulisse undecim discipulis ; Sanctus vero Joannes refert alteram contulisse Christum discipulis, absente Thoma, scribens: Thomas autem unus ex duodecim...non erat cum eis, quando venit Jesus (3). Non ergo idem, sed di

(1) In edit. Maur. Serm. LXXXII, cap. 4, n. 7.

(2) In Isai. lib. vi, cap. 14, edit. Vallars. pag. 225.

(3) Kuinoel ita hoc testimonium exponit, ut intelligendum sit de improbis e coetu christianorum ejiciendis poenisque iisdem minitandis, annunciata peccatorum

ubi vero,

venia, resipuerint, in fidelium coetum iterum recipiendis. Quae interpretatio probatur Lessio, Michaelis, Moro, Langio. Alii significari per ea verba intelligunt liberationem a poenis criminum, scilicet morbis, adeo ut remittere peccata perinde sit ac removere consequens peccati, sive a morbis liberare, retinere au

« AnteriorContinuar »