Imágenes de páginas
PDF
EPUB

128. Ad 2. D. Ex propria malitia, Tr. vel C. ex sacramento ipso N. Tantum enim abest, ut Confessio facilitatem peccandi praebeat, ut, quo meliores homines sunt, eo magis eam frequentent. Quod si nonnulli tam rudes sint, ut in Confessionis veluti cortice quiescant, parum solliciti de interioribus animi dispositionibus, quae ad rite hoc sacramentum suscipiendum requiruntur, instruendi ii sunt ac commonendi, non vero abolenda Confessio. Tot enim, experientia duce, tantaque emolumenta in christianos ex ea proveniunt, ut nullum fortasse frenum magis idoneum excogitari possit ad homines a vitiis retrahendos, aut ad eos continendos in officio. Ipsimet protestantes ac increduli non semel hoc ipsum animadverterunt ac ingenue fassi sunt (1), atque hinc saepe cjus usum, licet frustra, restituere contenderunt (2).

129. Ad 3. Neg. Quin potius respublica haud pauca inde commoda percipit. Confessarii enim norunt, scriptum esse: Admone illos principibus et potestatibus subditos esse (3). Sane machinationum et seditionum architecti sacerdotum insectatores ac hostes teterrimi sunt. Non ignorant praeterea confessarii, teneri se ad poenitentes adigendos, ut furto aut fraude sublata restituant, famae laesae damna reparent, ceteraque praestent, quae damno quavis ratione injuste illato civibus compensando sunt necessaria. Ex his aliisque haud paucis, quae brevitatis gratia praetermitto, luculenter constat, perniciem

[merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small]

ne, an potius utilitates maximas ex Confessione respublica sibi polliceri jure debeat (1). Neque ullum est Confessariis pertimescendum periculum, si oratione freti, et ea qua decet modestia, gravitate, prudentia, charitate ad excipiendas Confessiones se conferant, prout quovis tempore cum ingenti suo et animarum lucro sanctissimi viri hoc sacramentum administrarunt. Recte observat Bergier, deteriores sacerdotes nihil magis abhorrere quam ab audiendis Confessionibus (2). Profecto hoc ministerium perpetua admonitio ipsis Confessariis est. Si qui vero moribus projecti eo quandoque abutuntur, ipsi viderint; rationem enim reddent ei, cujus vice in sublimi hoc ministerio funguntur (3). Neque demum periculo est poenitentibus Confessio, si et ipsi intimo cordis dolore perculsi peccata sua recolant, eaque exponant ea, qua par est, cautela ac verecundia; alioquin vel ipsa Confessio, quae coram Deo juxta adversarios esset facienda, periculo non vacaret, omnisque conscientiae discussio fugienda esset, cum tamen pius Ezechias de se profiteatur: Recogitabo tibi omnes annos meos in amaritudine animae meae (4).

(1) Claus. Harms protestans sic alloquitur Regem Borussiae: «Nescirem majestati tuae majori fervore rem aliam magis commendare quam confessionem; etenim ecclesia nullum medium efficacius illa habet ad christianos continendos in timore Domini, qui est basis timoris, obsequii et subjectionis, quam regi suo subditi debent. Error hac de re (licet, ut spero, qui illum evulgant ignorent) includit germina perduellionis et thronos minatur. » Ita

in Ephem. evangelica Berolinensi 1829. n. 81. Plura alia huic similia ex protestantibus afferre possem. Interim cfr. Esslinger, op. cit., Bergier, Diction. de Theol. art. Confession.

Loc. cit.

(3) Cfr. quae de hoc argumento apposite scribit Manzoni, op. et loc. cit. non Feller, Catechisme philosoph. art. Confession.

(4) Isai. xxx111, 13.

PROPOSITIO II.

Eadem confessio sacramentalis, divinae esse institutionis et necessaria ad salutem, demonstratur ex sensu traditionali

130. Protestantes recentem esse contendunt doctrinam et praxim, aut saltem obligationem seu necessitatem (1) Confessionis, atque ab Innocentio III in Concilio Lateranensi IV demum obtrusam anno 1215. Si igitur ostenderimus, 1. omnibus retro seculis patres Confessionis divinitus institutae necessitatem inculcasse gravium criminum reis, 2. praxim sive usum Confessionis in universa ecclesia nunquam non viguisse, illorum ignorantia aut mala fides, aut etiam utraque simul manifestae erunt. Jam vero id ostendere operosum non est.

131. Ac primo quidem, constantem ac perpetuam esse patrum doctrinam circa hunc articulum, ostendunt eorum testimonia, quae, ne longiores simus, more nostro in certas classes redigimus. Harum 1. est eorum, qui affirmant, nonnisi sacerdotes posse criminum vincula solvere post eorum manifestationem; ita ex Latinis s. Cyprianus, s. Ambrosius, s. Innocentius, s. Leo M., s. Augustinus, s. Gregorius M.; ex Graecis vero Origenes s. Basilius, qui ad interrogationem 288: Quibus peccata sint aperienda ? respondet: Pecata iis confileri necesse est, quibus credita est dispensatio divinorum

[ocr errors]
[ocr errors][merged small][merged small]

mysteriorum (1), et s. Joan. Chrysostomus (2). Classis 2. eorum est, qui docent, sacramentalem Confessionem esse regulam imponendae poenitentiae sive publicae sive privatae juxta sacerdotis prudentiam ; ita patres citati (3), et concilium Laodicenum, can. II, praecipiens, ut poenitentibus perseverantibus in humilitate Confessionis statuatur poenitentiae tempus pro qualitate peccati (4), concilium Cabilonense (5), Trullanum seu Quinisextum, quod can. CII praescribit sacerdotibus peccati qualitatem considerare, et ejus qui peccavit ad conversionem promptum studium, et sic morbo convenientem afferre medicinam (6). Eodem medicinae exemplo jam longe ante usus fuerat Origenes (7). Classis 3. eorum est, qui adstruunt, Evangelium irritum reddi a quocumque delicta occultante, quae in corde latent, fortiter esse increpandam eorum verecundiam in peccatorum manifestatione Sacerdoti, eamque suffugientes infici aposthemate exitioso, nullum denique lethalibus noxis contaminatum accedere posse ad sacram Synaxim, nisi prius exomologesim fecerit ; sic rursum citati patres,

[merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][ocr errors]

(7) Hom. Ir in Ps. xxxvII, cujus haec verba sunt, n. 6: « Sicut ii, qui habent intus inclusam escam indigestam, aut humoris vel phlegmatis stomacho graviter et moleste immanentis abundantiam si vomuerint, relevantur: ita etiam hi, qui peccaverunt, si quidem occultant et retinent intra se peccatum, intrinsecus urgentur et propemodum suffocantur a phlegmate vel humore peccati. Si autem sui accusator fiat, dum accusat semetipsum et confitetur, simul evomit et delictum, atque omnem morbi digerit causam. Tantummodo circumspice diligentius, cui debeas confiteri peccatum tuum. Proba prius medicum, cui debeas causam languoris exponere, etc. Edit. Maur. tom. 11, pag. 688.

inter quos ita loquitur Origenes: Si quid in occulto gerimus, si quid in sermone solo, vel etiam intra cogitationum secreta commisimus, cuncta necesse est publicari, cuncta proferri, proferri autem ab illo, qui accusator peccati est et incentor (1). Sic pariter Tertul lianus (2).

132. Ad alterum vero quod attinet, ad usum scilicet et Confessionis praxim ante Innocentium III, illud constat 1. ex imperatorum, regum ac virorum principum exem plis, qui confessarios habuisse leguntur a seculo XII ad sec. VII (3); 2. presbyterorum per id temporis excipientium Confessiones militum ; 3. episcoporum, qui prae nimia poenitentium multitudine hos ad monachos remittebant; 4. sacerdotum, qui in Missis orabant : Pro omnibus, quorum Confessiones suscepi; 5. eorum, qui juxta canonum sanctionem certo tempore confiteri tenebantur; episcopus enim juxta praeceptum concilii Rothomagensis in dioeceseos lustratione interrogare debebat: Si aliquis ad Confessionem veniat vel una vice in anno, id est, in capite quadragesimae; 6. infirmorum, qui in mortis periculo exomologesim faciebant ; 7. summae sollicitudinis, quam ostendit ecclesia per eam aetatem, ne infirmi absque sacramentali Confessione ex hac vita decederent; 8. fidelium, qui, antequam ad sacram Synaxin accederent, gravia peccata confitebantur ; ut constat ex Anastasio Sinaita scriptore seculi VI (4), nec

[merged small][ocr errors][merged small][merged small]
« AnteriorContinuar »