Imágenes de páginas
PDF
EPUB

Omnes enim condonationes peccatorum gratuitae perhibentur. Talis illa publicani est, qui descendit e templo justificatus, Luc. XVIII; talis servi, cui Dominus omne debitum dimisit, ac ipsam carceris poenam, Matth. XVIII; gratuita pariter Petro concessa est venia, de qua perbelle s. Ambrosius dixit: Lacrymas ejus legisatisfactionem non legimus; gratis concessa est venia paralytico, mulieri poenitenti, latroni. Ergo.

mus,

190. Resp. Neg. ant. Ad 1. prob. D. Promisit Deus plenam veniam dare quoad reatum culpae ac poenae aeternae, C. quoad reatum poenae temporalis N. Non aliud sane evincunt illa omnia testimonia, quae congerunt adversarii. Hinc eadem ratione, qua retributio poenae aeternae non impedit, quominus Deus ob bona nonnulla opera a reprobis gesta, ipsis bona temporalia elargiatur, sic dimissio culpae et poenae aeternae non impedit, quominus Deus in poenitentes ob dimissas culpas animadvertat poenis temporalibus (1).

191. Ad 2. D. Si superabundans Christi Satisfactio nobis applicaretur independenter a nostris Satisfactionibus, C. si dependenter ab istis N. Porro, ut alias ostendimus, juxta concilii Tridentini doctrinam, sess. XIV, cap. VIII, Pater non acceptavit Christi Satisfactionem pro nobis oblatam, nisi quatenus nos piis operibus ac Satisfactionibus nostris, quae totam vim hauriunt a Chrisli meritis, eam nobis applicaremus (2). Exinde patet, optime inter se conciliari Satisfactionem Christi et satisfactiones nostras.

192. Ad 3. D. Ob peculiares causas Tr. quasi excluderetur omnis Satisfactio a poenitentibus in Novo Test. N. Peculiares vero hae causae potuerunt esse 1. absoluta Christi auctoritas qua solus Rex et Dominus potitur, non autem potiuntur administratores, oeconomi

(1) Cfr, Bellarm. loc. cit.cap.11. (*) Cfr. tract. De Incarnat.n.645.

et ministri; 2. doloris vehementia ex charitate perfecta concepti, quem solus Christus utpote cordium scrutator cognoscere poterat, nos vero latet. Nec omittendum, flevisse Petrum et quidem amare toto vitae suae tempore, latronem in Satisfactionem peccatorum suorum ipsum crucis supplicium patienter toleratum offerre potuisse. De ceteris vero dici potest, justificatos quidem eos fuisse quoad culpam, minime vero quoad poenam temporalem, de qua Scriptura omnino silet (1).

193. Ad textum vero s. Ambrosii reponimus, Satisfactionis nomine ibi significari defensionem sive excusationem ut orationis series patefacit (2).

194. II. Obj. 1. Scripturae et patres Deum passim exhibent animadvertentem in justos, non ad vindictam, sed ad exercitium virtutis; 2. et recte, siquidem satisfacere Deo homines pro peccatis suis nullatenus possunt; 3. quia offensa Deo illata quodammodo infinita est, finita vero quaelibet humana Satisfactio; 4. quia Satisfactio ex indebitis fieri debet, nihil autem nos habemus quod Deo utpote Domino debitum jam non sit jure creationis, redemptionis et sanctificationis, quodque ei acceptum referri non debeat; 5. quia Christus poenas peccatis nostris debitas tulit, a quibus proinde liberamur, ut gratuita dici possit justificatio; 6. quia ratio ipsa clamat, sublata causa, tolli et effectum; dimissa igitur culpa, poenarum nostrarum causa, poenae cessent necesse est. Ergo.

195. Resp. Ad 1. D. Etiam, C. solum N. Ex allatis enim probationibus contrarium evincitur. Optime propterea s. Augustinus sic David Deum alloquentem in

IV

(1) Cfr. Bellarm. De Poenit. lib. , cap. 16, n. 6.

(2) Sic enim loquitur s. Ambros. In s. Lucam, libx, § 88: « Non invenio quid dixerit, invenio quod fleverit; lacrymas cjus lego, sa

tisfactionem non lego; sed quod defendi non potest, ablui potest, etc. Ex quibus specimen habemus deli catae Calvini conscientiae, dum sic imponere nititur lectoribus suis.

ducit: Ignoscis confitenti, ignoscis, sed seipsum punienti; ita servatur misericordia et veritas; misericordia, quia homo liberatur; veritas quia peccatum punitur (1).

196. Ad 2. D. Meritis propriis, C. meritis Christi et gratuita Dei acceptatione N.

197. Ad 3. D. Est finita Satisfactio nostra in se, C. ex meritis Christi, e quibus nostra merita omnem dignitatem et virtutem hauriunt N.

198. Ad 4. Tr. plures enim theologi id negant; verum hoc omisso D. Nisi Deus voluerit id quod possumus et ea qua possumus ratione offerre gratuito, acceptare, C. secus N. Jam vero hoc ipso, quod Deus a nobis poenas et satisfactiones ob peccata exposcat, declarat se eas acceptare.

199. Ad 5. D. Absque detrimento eorum temporalium satisfactionum, quas a nobis Deus exigit, C. liberando nos ab omni onere N. Responsio patet ex dictis de applicatione. Ad id vero quod subjicitur de gratuita justificatione, reponimus, intelligendum id esse de remissione culpae et poenae aeternae, quae immediate a Deo per Christi merita tribuitur, aut etiam de poena temporali, quatenus gratis nobis gratia confertur, qua nos Deo satisfaciamus congrua poenitentia.

200. Ad 5. D. Si effectus a causa pendeat, ut sit vel conservetur, C. si pendeat a causa, ut producatur in esse permanente N. Nec enim tollitur vulnus, sublato gladio, aut cessat simulacrum amoto artifice (2).

(1) Enarrat. in Ps. L n. II.

(2) Cfr. Bellarm. lib. cit. cap.10 et seqq.

PROPOSITIO II.

Possunt et debent Ministri Poenitentiae salutares et convenientes satisfactiones poenitentibus injungere

201. Haec propositio, quae dogmatica est, profluit ex modo vindicata doctrina, et traditur a conc. Tridentino his verbis: Debent ergo sacerdotes Domini, quantum spiritus et prudentia suggerit, pro qualitate criminum et poenitentium facultate, salutares et convenientes satisfactiones injungere, ne, si forte peccatis conniveant et indulgentius cum poenitentibus agant, levissima quaedam opera pro gravissimis delictis injungendo, alienorum peccatorum participes efficiantur. Habeant autem prae oculis, ut Satisfactio, quam imponunt, non sit tantum ad novae vitae custodiam et infirmitatis medicamentum, sed etiam ad praeteritorum peccatorum vindictam et castigationem; nam claves sacerdotum non ad solvendum dumtaxat, sed et ud ligandum concessas etiam antiqui patres et credunt et docent (1). Quam doctrinam deinceps can. XV idem Concilium sanxit: Si quis dixerit, claves ecclesiae esse datas tantum ad solvendum, non etiam ad ligandum, et propterea sacerdotes, dum imponunt poenas confitentibus, agere contra finem clavium et contra institutionem Christi... anathema sit.

1

202. Patres porro et credidisse et docuisse quovis tempore claves ecclesiae concessas a Christo fuisse non solum ad solvendum, verum etiam ad ligandum per salutares et convenientes Satisfactiones, abunde constat tum ex illorum testimoniis, quae paulo ante attulimus in supe riori Propositione, tum ex ipsis, quae descripsimus,

[blocks in formation]

cum ageremus de Confessione auriculari. Ex his enim patet, patres comparasse confessarios medicis et judicibus forensibus. Ne igitur denuo haec documenta proferamus, unius s. Innocentii I verba recitasse sufficiat, qui in Epistola, quam ad Decentium dedit scribit: De pondere aestimando delictorum, Sacerdotum est judicare, ut attendat ad Confessionem poenitentis... ac tum jubere dimitti (poenitentem) cum viderit congruam Satisfactionem suam (1). Tot praeterea hujus ecclesiae fidei ac praxis monumenta extant, quot canones supersunt et libri poenitentiales, qui regulas hujus imponendae Satisfactionis exhibent (2).

ul

203. S. autem Thomas ejusdem agendi rationis rationem theologicam assignat, dicens: Quandoque per contritionem amota culpa, et reatu poenae aeternae soluto, remanet obligatio ad aliquam paenam temporalem, ut justitia Dei salvetur, secundum quam culpa ordinatur per poenam. Cum autem subire poenam pro culpa judicium quoddam requirat, oportet, quod poenitens, qui se Christo sanandum commisit, Christi judicium in taxatione poenae cxpectet; quod quidem per suos ministros exhibet Christus, sicut et cetera sacramenta (3).

204. Et haec quidem adversus protestantes. Addendum porro est adversus jansenistas, hanc Satisfactionem necessario praemittendam non esse absolutioni, ut ipsi autumant. Quamvis enim antiquitus disciplina obtinuerit, ut nonnisi peracta injuncta Satisfactione daretur reconciliatio, cum tamen agatur de re libera ac disciplinari, quae non afficit substantiam sacramenti, nonnunquam ecclesia ab illa praxi recessit. Sane in concilio Carthaginiensi III, anno 225, sub s. Cypriano statutum est, dandam esse absolutionem et eucharistiam instante per

(1) Cap. VII.

(2) Cfr. Morinus, De Poenit.

lib v et lib. VI.

(3) Cont. gent. lib. IV, cap. 72.

« AnteriorContinuar »