Imágenes de páginas
PDF
EPUB

dixerit, Baptismum Joannis habuisse eandem vim cum baptismo Christi, anathema sit. Verum cum hic error jamdiu a nobis praeoccupatus fuerit, sive cum adstruximus sacramenta Novae Legis gratiam producere ex opere operato; sive cum ostendimus sacramenta Veteris et Novae Legis minime esse inter se paria; sive demum cum animadvertimus, Tridentinorum patrum definitionem eos ferire, qui ideo paria faciebant haec omnia sacramenta, ut de'raherent vi sacramentorum Novae Legis, non autem eos, qui tribuunt aliquam efficaciam sacramentis Legis Veteris, supervacaneum ducimus, peculiarem instituere disputationem de praestantia Baptismi Christi prae Baptismo Joannis. Huic siquidem controversiac satis est eadem aptare principia, ut ejus resolutio habeatur (1).

[ocr errors]

(1) Patres unanimiter agnoscunt discrimen inter Baptisma Joannis et Baptisma Christi quoad vim et efficaciam, quorum longum esset catalogum exhibere. Eorum testimonia profert Bellarminus, lib De Baptismo cap. 21, 12 et seqq. Calvinus ipse non diffitetur, patres diversam vim agnovisse in utroque Baptismate; sed more suo Patrum auctoritatem contemnit. Scribit enim, Instit. lib. v, cap. 15, §7: « Neminem perturbet, quod alterum ab altero discernere Veteres contendunt, quorum non tanti esse nobis debet calculus, ut Scripturae certitudinem quatefaciat. Quis enim Chrysostomo potius auscultet neganti in Joannis Baptismo comprehensam fuisse peccatorum remissionem, quam Lucae contra asserenti? . . . Nec recipienda est illa Augustini argutia, in spe dimissa fuisse peccata Baptismo Joannis, Christi Baptismo reipsa dimitti ». Verum, ut animadvertit Bellarminus, hic non agitur, utrum potius Lucae quam Chrysostomo aut Augustino auscultandum sit; sed utrum melius s. Lucam intellexerint s. Joan. Chrysostomus et s. Augusti

nus quam Calvinus. Si qui patres visi sunt aliquam efficaciam tribuisse baptismo Joannis, ut s. Basilius et s. Cyrillus Hierosolymitanus aliique, hi aut de virtute poenitentiae, ad quam excitabat Baptisma Joannis locuti esse dicendi sunt, aut adhibenda responsio Estii, qui In Iv lib. Sent. d. 2, § 4, haec scribit : «Non videtur negandum, quin ea quorundam Veterum sententia fuc rit, per Joannis Baptismum datam fuisse remissionem peccatorum; sed ii omnes tamen Bap'ismo Christi plus aliquid tribuunt, nempe quandam gratiae excellentiam, quam non tribuunt Baptismo Joannis ; quomodo et de circumcisione cum Baptismo collata dicere liceat. Et fortasse propter hujusmodi quasdam Veterum sententias noluit synodus Tridentina definire, Baptismo Joannis nullam adfuisse vim remissionis peccatorum; sed generaliter tantum sub anathemate statuit, ipsum non eandem habuisse vim cum Baptismo Christi. Qua in re plane Veteres omnes inveniuntur consentire. Eadem ferme habet Toutteus in dissert. III, De doctrina s.Cyrilli Hierosol.cap.

4. His itaque omissis, operae pretium est agere de natura hujus sacramenti, materia nempe et forma, deque ipsius ministro, subjecto, necessitate et effectibus ea tamen lege, ut, quae aut minus necessaria sunt, aut vix in controversiam veniunt, levi calamo, cetera, quae nunc maxime agitantur, data opera prosequamur. Aliquot more nostro his adjiciemus scholia ad nonnullorum illustrationem.

CAPUT I.

DE MATERIA BAPTISMI

5. Duplex a theologis distinguitur Baptismi materia, remota et proxima. Remota est aqua, proxima ablutio. De utraque disserendum. Etenim dimissis antiquis haereticis, quorum alii omnem omnino materiam reje, cerunt, ut seleuciani et herminiani, manichaei eorumque soboles pauliciani, alii vero baptismum sanguinis aquae baptismati suffecerunt, ut suffecisse flagellantes perhibentur ; recentiores novatores non pauci, duce Luthero, censent, aptam baptismi materiam esse quidquid balnei loco esse potest (1). Sociniani autem aliique cum ipsis non aliam aquam ad baptismum admittunt nisi metaphoricam (2).

[merged small][ocr errors][merged small]

6. Quod spectat ad modum administrationis Baptismi sive ablutionis, Graeci saepe saepius crimini ecclesiae Romanae verterunt?, quod Baptisma per aspersionem aut infusionem conferat; nec veriti nonnulli ex illis sunt Latinam ecclesiam incusare, quod verum non habeat Baptisma; ideoque rebaptizandos esse per solam aspersionem aut infusionem ablutos. Duo itaque hic conficere debemus, tum scilicet verum Baptisma per aquam tueri, tum ecclesiae Romanae doctrinam et praxim vindicare ab insana Graecorum criminatione.

PROPOSITIO. I.

Aqua vera et naturalis est de necessitate baptismi

7. Est haec propositio de fide, his verbis proposita a Tridentina synodo, sess. VII. can. 2: Si quis dixerit aquam veram et naturalem non esse de necessitate baptismi, atque ideo verba illa D. N. J. C.: Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu Sancto, ad metaphoram aliquam detorserit, anathema sit.

8. Operosum porro non est, hujus fidei articuli veritatem adstrucre. Adeo enim luculenta sunt Scripturarum constantisque utriusque ecclesiae praxis documenta ut nullum possit de ea superesse dubium. Etenim Christus, Joan. III. 5. Nicodemum alloquens, ait : Nisi quis

lam agnoscunt aquae materialis necessitatem in collatione Baptismi, imo omnem prorsus abjiciunt exteriorem ritum. Etenim Robertus Barclajus, Theologiae vere christianae apologia, edit. sec. Lond. 1729, pag. 341 Sicut unus, inquit, est Deus, et una fides, ita et unum Baptisma, non quo carnis sordes abjiciuntur, sed stipulatio bonae conscientiae apud Deum per resurrectionem Jesu Christi, et hoc Baptisma

est quid sanctum et spirituale, scilicet Baptisma spiritus et ignis, per quod consepulti sumus Christo, ut a peccatis abluti et purgați, novam vitam ambulemus ». Ex quibus patet, ex istorum sententia Baptismum non esse nisi solam cordis ablutionem, munditiem ab omni inquinamento ac novae vitae principium. Barclajus omnes probationes suas ex Fausto Socino depromit. Cfr. Moc hler, Symbol, tom. II, SLXVIII,

renatus fueril ex aqua et Spiritu Sancto, non potest introire in regnum Dei. Quibus verbis tum externa corporis per aquam ablutio tum interna animae nativitas. per Spiritum S. significatur. Sed, ceteris omissis, ne in re tam aperta nimii simus germanum Christi verborum sensum ostendimus ex iis, quae habentur, Act. VIII. 36. et seqq. ubi, cum Philippus Eunuchum reginae Candacis de fide christiana edocuisset, Venerunt ad quamdam aquam, et ait Eunuchus: ecce aqua, quid prohibel me baptizari?... Et descenderunt uterque in aquam, Philippus et Eunuchus, el baptizavit eum. Ibid. X. 47. cum repente Spiritus Sanctus descendisset in eos, qui Petrum audiebant, respondit Petrus : numquid aquam? Quis prohibere potest, ut non baptizentur hi, qui Spiritum Sanctum acceperunt sicut et nos?

9. Non alium propterea Baptismum agnovit ecclesia nisi per aquam administratum; cujus fidei et praxis testes sunt patres omnes, quoties de Baptismo loquuntur. Quare interrogat s. Augustinus: Quid est Baptismus Christi? Lavacrum aquae in verbo. Tolle aquam, non est Baptismus; tolle verbum, non est Baptismus (1). Testes pariter sunt, quotquot supersunt rituales et pontificales libri Latinorum et Euchologia Orientalium ecclesiarum, uti erudite ostendit Renaudotius, tom. V. Perpetuitatis fidei (2), ubi defendit jacobitas a crimi natione de collato ab ipsis baptismo in igne, quod pariter praestitit Jos. Assemanus in Bibliotheca orien tali (3).

DIFFICULTATES

10. I. Obj. Perperam catholici exteriorem Baptismum adstruunt ex aqua, cum exploratum sit, 1. aquae vocem passim metaphorice usurpari, ut Joan. IV. 13; VII.

(1) Tract. xv. in Joan. 11 4.
(2) Liv. 11,
ch. IV.

(3) Tom. 11, diss. i, de Monophysitis, Sv.

37. et seq.; prout et metaphorice pariter baptismi nomen sumitur, I. Cor. X. 2; Marci X. 38 et alibi. 2. Ilinc Joan. Baptista Matth. III. 11: Ego quidem, clamabat, baptizo vos in aqua.... Ipse baptizabit vos in Spiritu Sancto etigni. Quibus verbis Baptisma suum cum Christi Baptismo contulit, ita ut suum in aqua constitutum esse significaverit, Christi vero Baptisma in charitatis igne, qui per virtutes flammescere debet. Quod et ipse Christus visus est explicasse dicens, Act. I. 5: Joannes quidem baptizavit aqua; vos autem baptizabimini Spiritu Sancto non post multos hos dies. Totus igitur christianorum Baptismus in exteriori sanctitate consistit et in interiori Spiritus Saneti illustratione; uti 3. docebat Petrus I. Epist. III. 21: Salvos facit Baptisma, non carnis depositio sordium sed conscientiae bonae interrogatio in Deum. Nec aliter docuit Paulus, qui, Hebr. IX. 10. exterius Baptisma inter imperfectas recenset Veteris Testamenti ceremonias ; atque Tit. III. 5. 6. scribit: Salvos nos fecit per lavacrum regenerationis et renovationis Spiritus Sancti, quem effudit in nos. Ubi non aliud lavacrum Apostolus admittit quam Spiritus Sancti effusionem ; qui praeterea Rom. VI, 4. hoc elogio Baptisma nostrum insignivit: Consepulti sumus cum Christo per buptismum in mortem, ut quomodo Christus resurrexit a mortuis per gloriam Patris, ita et nos in novitate vitae ambulemus. Porro mors et resurrectio christiani hominis metaphoricae tantummodo sunt; itaque metaphoricus esse tantum debet mysticus scilicet et interior Baptismus ; quod et Augustinus vidit, cum, Tract. XI in Joan. illa Christi verba: Nisi quis renatus, etc. non carnaliter, sed spiritualiter esse intelligenda, contendit. Ergo.

11. Resp. Neg. antec. Ad 1. prob. D. Aquae et baptismi voces interdum in Scriptura methaphorice usur

« AnteriorContinuar »