Imágenes de páginas
PDF
EPUB

ita, ut locutus potius fuerit hypothetice quam absolute; quod jam insinuaverant auctores Catechismi Romani (1), qui tamen deinceps tenent, reapse apostolos baptizasse sub invocatione distincta trium personarum ; quod vero in Actis apostolicis legitur de Baptismo dato in nomine Christi, exponunt ad distinctionem Baptismi a Praecursore collati, qui dicebatur Baptisma Joannis. Haec nobis videtur vera sententia (2).

185. II. Quod spectat ab Baptismi subjectum, magna olim extitit controversia inter scotistas et thomistas, num videlicet, invitis parentibus, infidelium infantes tingi possint. Affirmat Scotus cum suis; negat cum suis s. Thomas. Ecclesiae praxis thomistarum sententiae favet. Praestat vero huic sententiae adstipulari ipsis verbis, quibus b. Thomas eam propugnat: Maximam inquit, habet auctoritatem ecclesiae consuetudo, quae semper est in omnibus aemulanda; quia et ipsa doctrina catholicorum doctorum ab ecclesia auctoritatem habet; unde magis standum est auctoritati ecclesiae, quam auctoritali vel Augustini (audiant jansenistae) vel Hieronymi vel cujuscumque doctoris. Hoc autem ecclesiae usus nunquam habuit, quod Judaeorum filii, invilis parentibus, baptizarentur: quamvis fuerint retroactis temporibus multi catholici principes potentissimi, ut Constantinus, Theodosius, quibus familiares fuerunt sanctissimi episcopi, ut Sylvester Constantino et Ambrosius Theodosio, qui nullo modo praetermisissent ab eis impetrare, si hoc essel consonum rationi. Et ideo periculosum videtur hanc assertionem de novo inducere, ut praeter consuetudinem, in ecclesia hactenus observatam, Judaeorum Judaeorum, invitis parentibus, filii baptizentur. Et hujus ratio est duplex:

27

$ 15.

(1) Part. II, cap. (2) Cfr. de toto hoc argumento Trombelli op. cit. tom. Iv,

diss. x,

ubi collectum invenies, quidquid fere de hac quaestione veteres ac recentiores auctores scripserunt.

una quidem propter periculum fidei... alia vero ratio est, quia repugnat justitiae naturali etc. (1). Quas quidem rationes luculentissime evolvit. Rationes scotistarum magis subtiles quam solidae videntur, quae expendi poterunt apud Estium, qui horum partes suscepit (2).

[ocr errors]

186. Launoium, qui temere vellicat tum s. Thomam tum Scotum, egregie confutavit P. Joan. Nicolai (3) et malae fidei eum esse ostendit in textibus afferendis. Inepte autem synodus Pistoriensis vetitum ab ecclesia asserit baptizare infidelium filios invitis parentibus (4). Quippe, juxta Horatianum illud:

Dum vitant stulti vitia, in contraria currunt.

187. Illicitum pariter atque a christianae pietatis spiritu alienum esse, quempiam adultum invitum ad Baptismum cogere, nemo inficiatur. Utrum vero ejusmodi Baptisma ratum ac validum sit nec ne, disceptant inter se theologi. Verior et communior sententia stat pro ejus valore, quando quis timore inducitur ad illud suscipiendum; quia non censetur omnino et simpliciter invitus qui ex timore nec gravi neque cadente in virum constantem movelur. Ast de his consulantur theologiae moralis institulores.

188. Post ea, quae de sacramentorum ceremoniis ge

[merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small]
[ocr errors]

neratim diximus, non est cur de peculiaribus Baptismi ritibus in specie disseramus. Hi ritus, seu ceremoniae non semper iidem fuerunt. Nonnulli in desuetudinem abierunt, alii semper relenti sunt (1). Id tantum adjicio, tum temere protestantes penitus sustulisse exorcismorum formulam , quae a remotissima antiquitate in ecclesia usurpata fuit (2), tum improvide synodum Pistoriensem coarctasse facultatem concessam a Tridentinis patribus assumendi duos patrinos sive susceptores, marem nempe et feminam, prout mos ubique fere obtinet, sub obtentu obsecundandi spiritui ecclesiae a concilio Tridentino repraesentatae (3). Haec enim agendi ratio non sapit nisi inquietam cuncta innovandi libidinem. Ast de his hac

tenus.

(1) Ex illis ritibus, qui adhuc usu obtinent, novem recensentur, qui Baptismum praecedunt: aquae baptismalis consecratio, mos baptizandi ante fores ecclesiae, nominis impositio, catechismus, exorcismus, frontis aliarumque partium obsignatio, manuum impositio, salis degustatio, salivae ad nares et aures delibatio. Quatuor comitantur Baptismum, scilicet, abrenunciatio, sacri olei inunctio, fidei professio et inquisitio voluntatis baptizandi. Tres denique eum subsequuntur: nempe chrismatis inunctio, vestis albae impositio et ardentis cerei traditio; quae omnia in Rituali Romano servanda praecipiuntur, de quibus consuli potest Bellarm. lib. De Bapt. cap. XXIV et seqq. De his praeterea ac de aliis, quae olim obtinebant, ac postea in desuetudinem abierunt, cfr. Martene, De antiquis eccl. ritib. lib. 1, cap. 1 et seqq. praecipue vero Jos Vicecomes, qui copiosissime de his omnibus egit in op. sae

pius laudato, De antiquis Baptismi ritibus et ceremoniis. Ex heterodoxis hanc provinciam illustravit Jos. Bingham op. cit. Originum eccles. tom. iv, lib. x seqq.

(2) Antiquiores protestantes ancipites circa usum exorcismi in Baptismi collatione se praebuerunt, aliis eum penitus abjicientibus, aliis propugnantibus. Praecipue improbavit Aegid. Hunnius, in Thesibus de abrogando exorcismo, Gerin. 1608; quem secutus est J. Melch. Kraft, Hist. de exorcismo, Hamb. 1750. Demum abrogari coepit sec. superiori in pluribus eorum coetibus ut refert Wegsch. § 169, n. (i).

[ocr errors]

(3) Stimiamo, inquit synodus, sess. IV, di secondare lo spirito della Chiesa, rapresentato dal general concilio di Trento col PRESCRIVERE, che i maschi abbiano il solo compare, e le femmine la sola comare. Sed cfr. quae de hoc argumento scripsit Trombelli, op. cit. tom. 11, diss. VI, sect. XV, quaest. v et seqq.

TRACTATUS

DE CONFIRMATIONE

1. Confirmatio veluti quaedam baptismi consummatio atque perfectio quovis tempore spectata fuit. In ecclesiae christianae exordiis non solum adultis, verum etiam infantibus mox post baptismum administrari consuevit ; quare secundo loco post baptisma in sacramentorum ordine Confirmatio numeratur.

2. Variis nominibus donata est, nempe ratione effectuum dicta est a veteribus perfectio, et consummatio, Sacramentum plenitudinis gratiae; ratione materiae vocata est Impositio manuum, vel Sacramentum chrismatis, Oleum sanctificatum, aut absolute, Chrisma, Unguentum, vel cum addito, Chrisma sanctum, Unguentum perenne, supercoeleste, ac demum Chrisma salutis; ratione signi crucis quae supra frontem teritur vel characteris in anima impressi, dicta est Sigillum, Signaculum spiritale, dominicum. Graeci ac Orientales plerique eam vocant Múpov (1). Definiri autem solet: Sa

(1) De nominibus, quibus a veteribus graecis ac latinis insignitum fuit hoc sacramentum, fuse egit.Jos. Vicecomes, De antiquis Confirmat. rilibus, lib. 1, cap. 2 et 3, in quo posteriori capite ostendit, Confirmationis nomen antiquis etiam in usu fuisse; cum practer s. Gregorium M. in Sacramentur. de die Sabb. Sanct. s. Isidorum Hispal. De eccles off. lib. 11, cap. 26, Eucherium Lugdun., seu potius antiquum auctorem Homil. in die Pentec. ejus meminerit s. Ambrosius, lib De mysteriis, cap. 7, et Auctor Commentar. in Epist. s. Pauli ad Lieb. vii, vulgo Ambrosiaster nun

[ocr errors]

cupatus qui eadem fere aetate ac s. Ambrosius vixit. Quo falsitatis arguitur Svicerus, qui in Thesauro Ecclesiast. ad vocem Xpíopa, audacter pronunciat, neminem veterum latinorum patrum mentionem facere Confirmationis hoc significatu. Imo hujus nominis vestigium occurrit apud s. Irenaeum, Contra Haeres. lib. 1, cap. 21, edit. Massueti. Quod, quamvis usurparetur a valentinianis, satis ostendit in ecclesia pariter viguisse, cum haeretici plura soleant ab ecclesia, a qua discedunt, secum ferre. Cfr. Fevardentius in hunc Irenaei locum. Sic pariter falsum est, quod idem Sui

cramentum Novae Legis, quo baptizatis gratia sanctificans augetur, et additur robur Spiritus Sancti, tum ad firmiter credendum, tum ad fidem ipsam strenue profitendam.

3. Doctrinam hujus sacramenti sanxit Tridentina synodus, sess. VII, his tribus canonibus. Can. I: Si quis dixerit, Confirmationem baptizatorum otiosam ceremoniam esse, et non potius verum et proprium sacramentum, aut olim nihil aliud fuisse quam catechesim quamdam, qua adolescentiae proximi fidei suae rationem coram ecclesia exponebant, anathema sit. Can. II: Si quis dixerit, injurios esse Spiritui Sancto eos, qui sacro Confirmationis chrismati virtulem aliquam tribuunt, anathema sit. Can. III: Si quis dixerit, sanctae Confirmationis ordinarium ministrum non esse solum episcopum, sed quemvis simplicem sacerdotem, anathema sit.

4. Ex hac porro doctrina non modo oppositi deteguntur novatorum errores, sed via nobis praeterea sternitur ad hunc tractatum in tria capita dispescendum : quorum primum erit de hujus sacramenti veritate, alterum de ejus ministro, tertium de materia, forma et effectibus. His more nostro quartum adjiciemus ad complectenda nonnulla scholia, quibus lucem effundamus iis, quae dicta sunt, aut dicenda supererunt, ad pleniorem rei, de qua agimus, cognitionem.

cerus affirmat, apud graecos scriptores nec inveniri vocem, quae Confirmationi respondeat; siquidem in Constitutionibus Apost. lib. III, cap. 17, aperte dicitur: To pugov,

βιβάιωσις τῆς ὁμολογίας; seu: Chrisma Confirmatio est confessionis nempe baptismi, de quo agitur cap. praec. Cf. apud Cotelerium, Patrum apostolic. vol. 1, pag. 288.

« AnteriorContinuar »