Imágenes de páginas
PDF
EPUB

69.

1263, 5. September. Heidenheim.

Abt Burchart von Heidenheim vertauscht an Bischof Hiltebrand den Kirchensatz der beiden Pfarrkirchen zu Steten gegen den der Kirche Heidenheim.

In nomine domini. Amen. Cum diuturnitas temporis et humane condicionis successiva mutacio frequenter oblivionem inducant, necessarium est, ut contractus perpetuo valituri scriptorum annotacionibus hominum memorie perpetualiter conmendentur. Nos igitur Burchardus dei miseracione abbas de Heidenheim constare volumus universis Christi fidelibus tam presentibus, quam futuris, quod, cum ius patronatus duarum ecclesiarum parrochialium in Steten ad nos et nostrum monasterium pertineret, reverendus vero pater et dominus Hiltebrandus, Eystetensis episcopus, et sua ecclesia Eystetensis habebat ius patronatus parrochialis ecclesie in Haidenheim, nos et idem dominus episcopus, diversis necessitatibus et conmoditatibus hinc inde consideratis, iura patronatus predictarum ecclesiarum de conmuni consensu deliberavimus invicem permutare. Unde nos de consilio nostri conventus dedimus memorato domino episcopo et sue ecclesie Eysteten si ius patronatus duarum ecclesiarum in Steten absolute et sine onere cuiuslibet advocacie, ipse vero dominus episcopus de consensu sui capituli versa vice in restaurum dedit nobis et monasterio nostro ius patronatus, quod in ecclesia parrochiali habebat in Heidenheim. Ut huiusmodi permutacionis contractus firmus permaneat, presentes literas fecimus conscribi et sigillorum nostri et conventus nostri robore conmuniri.

Datum apud Heidenheim anno domini Millesimo CCo LXIII., Non. Septembris.

No. 14, 76. Aufschrift: Permutacio ecclesiarum in Heidenheim et Steten.
Regest: Lefflad No. 540. Abdruck: Falkenstein No. 46.

Mon. Boic. vol. XLIX. Neue Folge. III.

15

70.

1263, 10. September. Heidenheim.

Das Kloster Heidenheim gibt dem Bischofe von Eystet zu Anerkennung seines wahren Dominiums jährlich 4 a Pfeffer.

Nos abbas et conventus de Heidenheim, ordinis sancti Benedicti, Eystetensis diocesis, confitemur et universis Christi fidelibus tam presentibus, quam futuris volumus esse notum, quod nos tenemur Eystetensi episcopo perpetuo singulis annis in festo sancti Willibaldi solvere quatuor libras piperis in recognicionem veri dominii et in signum gracie nobis facte et ad hoc nos et nostrum monasterium presentibus litteris obligamus. In huius igitur obligacionis testimonium presentem litteram fecimus conscribi et sigillorum nostrorum munimine roborari.

Datum aput Heidenheim anno domini Mo. CC. LXIII., quarto Idus Septembris.

No. 14, 70. Aufschrift: Super 4 piperis solvendis de monasterio
Heidenheim.

71.

1264, 28. Januar.

Ritter Heinrich von Egewil, Richter zu Ingolstat, gibt seinen Besitz in Kleinegewil, Nidernmeggenloch und Riut und die Mühle an der Schuttera der Kirche Eistet und erhält all das

von Bischof Hiltebrand als Leibgeding zurück.

Ego Heinricus miles dictus de Egewil, iudex in Ingolstat, confiteor sollempniter et protestor ac tenore presentium constare volo universis tam presentibus, quam futuris, quibus

presentes fuerint exhibite, quod ego omnia predia seu possessiones, quas ratione proprietatis vel iure feodali ab ecclesia Eistetensi vel ab aliis huc usque pacifice et quiete possedi in Minori Egewil, in Nidern Meggenloch, in Rivt sitas, et molendinum apud fluvium dictum Schuttera bona deliberatione prehabita causa devotionis et fidelitatis, quam habere teneor ad ecclesiam Eistetensem, et ob remedium anime mee ac progenitorum meorum dedi et resignavi libere et absolute beate Marie virgini, sancto Willibaldo et successori eius, reverendo patri et domino meo Hiltebrando, episcopo Eistetensi. Idem vero dominus meus episcopus predictas possessiones nomine precarie michi restituit et contulit de gratia speciali temporibus vite mee possidendas tali interposita conditione, quod, cum ego divina gratia permittente decessero, prelibate possessiones ad ipsum vel successorem suum sine contradicione qualibet redibunt et ad ecclesiam Eisteten sem. In cuius rei testimonium presentes conscribi feci litteras et sigillorum domini mei episcopi sepedicti et mei munimine roborari. Acta sunt hec anno domini Mo. CC. LXIIIIto. Vo. kal. Febr.

Orig. Perg. Ohne Rückaufschrift.

Das erste Siegel war nie angehängt; vom zweiten ist ein kleines Bruchstück erhalten.

72.

1264, 2. Februar.

Elizabeth, die Witwe des Edlen Chvnrad von Trenel, vollzieht die Schenkung von Leuten durch denselben an die Kirche Eystet.

Ego Elizabet relicta nobilis viri Chvnradi de Trenel bone memorie sollempniter profiteor et universis, quibus presentes exhibite fuerint, cupio esse notum, quod, sicut maritus meus supradictus, adhuc vivens et in corporali sanitate constitutus,

homines sibi et michi proprietatis titulo attinentes ob honorem beate virginis Marie et sancti Willibaldi, egregii confessoris Christi, ecclesie Eysteten si dare decreverat et donare et sicut eiusdem donacionis propositum effectui me mancipare disposuit in articulo mortis, sic ego homines militares, colonos seu cuiuscunque condicionis existant, ad ipsum et ad me racione proprietatis spectantes, beate Virgini et sancto Willibaldo iuxta formam premissam dedi manu propria et donavi, hac interposita condicione, quod reverendus pater et dominus Hiltbrandus, eiusdem ecclesie venerabilis episcopus, non debet nec quisquam suorum successorum, qui pro tempore fuerit, ipsos homines quocunque modo alienacionis alienare ab ecclesia memorata. In cuius rei testimonium presentes conscribi feci litteras et sigillorum reverendi patris et domini episcopi Eystetensis et mei mariti felicis recordacionis munimine roborari.

Datum et actum anno domini Millesimo CC. LXIIII., in Purificatione beate Virginis.

No. 14, 72a

Aufschrift: Ille de Trenel legat homines suos et dat

ecclesie Eystetensi.

Regest: Lefflad No. 542. Abdruck: Falkenstein No. 47.

73.

1264, 16. März.

Vlrich und Burchard von Wizenburc schenken dem Bischofe Hiltibrand ihren Besitz und ihre neu erbaute Burg zu Mistelbach und erhalten all das als Erblehen zurück.

Nos Vlricus et Burchardus fratres dicti de Wizenburc, milites, tenore presentium publice protestamur et constare volumus universis tam presentibus, quam futuris, quibus presentes fuerint exhibite, quod nos unanimi consensu et bona deliberatione prehabita ob remedium animarum nostrarum et progenitorum

nostrorum et ob dilectionem venerabilis patris et domini nostri Hiltibrandi, Eistetensis episcopi, nostri consanguinei, predium nostrum seu possessiones in Mistelbach sitas et castrum novum, quod desuper edificavimus, cum omnibus suis attinenciis, agris, hortis, pratis, pascuis, silvis, nemoribus, aquis, piscariis, molendinis, viis, inviis, exitibus et reditibus, cum omni iure, quo ea possedimus, [eidem domino] episcopo et ecclesie Eistetensi dedimus et donavimus libere ac absolute, et post hanc donationem [nostram sibi factam pre]dicta bona ab eodem domino episcopo recepimus in feodo decetero possidenda; sub hac forma, [quod si nos ambos sine heredibus decedere contigerit], prelibate possessiones et castr[um ad memoratum] episcopum [et ad ecclesiam Eystetensem libere devolvuntur.] Si vero ego Vlr. medio tempore, quamdiu frater [extra] provinciam [extiterit, decessero, supradicta bona] dominus episcopus usque ad redit[um mei fratris in] sua potestate [reservabit. Talis quoque intervenit condicio, quod sepedictus] dominus episcopus vel successor [ipsius, qui pro tempore] fuerit, [nostris heredibus] sexus masculini [vel feminini, si quos habuerimus, idem feodum] conferre non negabit.

Acta sunt hec anno domini Mo. CCo. [LXIVo., XVII. kalend. Aprilis. In huius siquidem nostre] protestacionis et donacionis [testimonium et] certitudinem pleniorem [presentes literas] conscribi fecimus et sigillorum venerabilis episcopi prenotati et honorabilis viri abbatis de Wilzeburc et civium Wizenburgensium munimine roborari. Testes autem sunt: Albertus prepositus maior, Albertus decanus, Vlricus scolasticus, Heinr. custos, Hiltebrandus de Hagenawe, Hermannus plebanus, Vlricus de Nidelingen, Cvnradus de Kastel.

a) Ausradiert.

Orig. Perg. durch Nässe grossentheils zerstört. 1) Aufschrift: Fratres dicti de Weizzenburch recognoscunt bona sua in Mistelbach titulo feodali. Die Siegel fehlen.

Regest: Lefflad No. 543 (mit Datum: 1264, 1. April). Abdruck: Falkenstein No. 48.

1) Die dadurch entstandenen Lücken desselben sind oben in Klammern aus No. 14, 95 ergänzt.

« AnteriorContinuar »