Imágenes de páginas
PDF
EPUB

10.

1158, 20. September.

Abt Adelbert von St. Emmeram zu Regensburg tauscht mit Bischof Chvnrad Güter in Schernvelt und Phater.

In nomine domini amen. Notum sit omnibus tam futuris, quam presentibus, qualiter venerabilis abbas Adelbertus monasterii sancti Emmerammi concambium fecit cum reverentissimo sancte Eystetensis ecclesie pontifice Chvnrado aput Schern velt 6 iugera a) et in villa Phater tria iugera a) pro eque dictis episcopi redditibus in predicta villa ad tria iugera, ubi fieret vallum in Phater molendino dirivandum, utriusque ecclesie ministerialibus et familia iuris iurandi attestacione, id posse ratum fore, approbantibus, quorum nomina hec sunt: Wikfrid de Eystet, Adalhoch de Emnendorf, Brvn de Bechtal, Reginmar de Superiori Eystet, Wernherus prepositus, Albertus de Bleinvelt, Pertoldus de Breiten fürt, Vlr. de Wemendingen, Hadmarus de Mavrn, Vlr. Kargel, Wernherus de Herisingen, Rüdiger causidicus, Ort winus de Gerolfingen, Heirtwicus in Porta et frater eius Vlricus. Huiusmodi vero concambium a predictis utriusque ecclesie prelatis legittime dispositum defensor episcopatus Eystetensis, Gebhardus comes de Chreglingen, et prefectus Ratisponensis Heinricus, advocatus monasterii sancti Emmerammi, plena super hec facta interrogacione et execucione, racionabili delegacione inter se confirmarunt. Huius rei testes sunt predicti ministeriales ecclesie, preterea Wernherus de Giwestorf, Sigehart de Eberspivnt, Chvno de Dietfvrtth, Engelscalcus de Tollenstein, Albreht de Müssen, Vlricus de Owenshouen, Ekkebreht de Gebenchouen, Hain iardus et Sifridus de Eitkoltingen, Ymmo et frater eius Merboto, Herman deb) Engelchint et Wirnt fratres, Willolf

et frater eius Rapoto, Rudolf et Waltherus fratres, Walchým et et alii quam plures.

Hec autem facta sunt anno dominice incarnacionis M. C. L. VIII., indictione VI., XII. kal. Octobr., regnante Friderico Romanorum imperatore, presidente Ratisponsis ecclesie sedi Hærtwico II., feliciter in dei nomine. Amen.

a) Wohl zu lesen: iugerum, trium. b) Zu lesen: dictus?

No. 14, 10. Aufschrift: Super bonis in Schernvelt.

Regest: Lefflad No. 265. Er nennt die Urkunde unverständlich.)

11. 1158.

Der Eichstätter Ministeriale und Domherr Reinboto von Omegesingen schenkt dem Marien- und Willibaldsaltar seiner Kirche seine Güter zu Omsingen, Piburch und Vrenwanch und erhält sie als Leibgeding zurück.

In nomine sancte et individue trinitatis. Cognoscat presencium universitas et generacio ventura, qualiter quidam ministerialis et canonicus sancti Willibaldi, Reinboto videlicet de Omegesingen, predia sua Omsingen et Piburch, qualia tunc ibidem habere visus est, in ortis, edificiis, pascuis, cultis et incultis, que iusto titulo bonaque fide possederat, per manum salemanni sui Rein botonis de Tuberuelt et aliud predium Vrenwanch, quod summa eciam libertate possederat, per manus salemannorum suorum Chunradi et Pillungi de Vrewanch pro remedio anime sue necnon et omnium parentum suorum ad altare sancte Marie, perpetue virginis, et sancti Willibaldi, egregii confessoris, suscipiente Gebhardo comite ad usum fratrum, excepta una area Omsingen et uno prato pascuali sine omni contradictione delegavit, hac videlicet condicione, ut ipse, quoadusque viveret, usumfructum eorundem prediorum pro beneficio reciperet et singulis annis inde

30 nummos fratribus in censum persolveret, post terminum vero vite sue procul omni condicione remota confratres eadem predia in suum usum, ut consultius videtur, disponerent.

Facta est autem hec tradicio anno domini M. C. L. VIII., indiccione VI., sub Friderico gloriosissimo imperatore, anno quidem regni eius VII., imperii vero V., Chunrado venerabili episcopo Eystetensis ecclesie cathedram tunc presidente. Huius testes etc. a) Vorlage: canonicis,

Eichstätt, Pergamentdiplomatar 15. - Aufschrift: Super possessi-
oribus Omesingen et Biburch.
Regest: Lefflad No. 262.

12.

1179, 3. April. Laterani.

Alexander III. nimmt das Domcapitel Eistet in seinen Schutz und bestätigt seine Besitzungen und Rechte.

Alexander episcopus, servus servorum dei, dilectis filiis, Ottoni preposito Eistetensis ecclesie eiusque fratribus tam presentibus, quam futuris canonice substituendis in perpetuum. Effectum iusta postulantibus indulgere, et vigor equitatis et ordo exigit rationis, presertim quando petentium voluntatem et pietas adiuvat et veritas non relinquit. Eapropter, dilecti in domino filii, vestris iustis postulationibus clementer annuimus et prefatam Eisteten sem ecclesiam, in qua divino estis obsequio mancipati, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus et presentis scripti privilegio communimus, statuentes, ut quascunque possessiones quecunque bona eadem ecclesia impresentiarum iuste et canonice possidet aut in futurum concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium seu aliis iustis modis prestante domino poterit adipisci, firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant. In quibus hec propriis duximus exprimenda vocabulis: in ipsa Eistetensi civitate ecclesiam sancte Marie, curtilia et mansos cum molendino in inferiori parte contra orientem

ad rivum, qui dicitur Mulebrunne, posito, cum curia officiali et cum omnibus officialibus in ea libertate et servitio, sicut ex antiqua institucione ea tenuistis, ecclesiam in Mechenloch cum decimis de villicali curia episcopi, ecclesiam in Hebingen et unam curiam villicalem cum omnibus pertinentiis suis, ecclesiam in Laibestat cum villicali curia et omnibus pertinentiis suis, ecclesiam in Varriden cum villicali curia et omnibus pertinentiis suis, ecclesiam in Wachencelle cum villicali curia et omnibus pertinenciis suis, ecclesiam in Wizzenchirechen cum villicali curia et omnibus pertinentiis suis, ecclesiam in Bovch, ecclesiam in Bondorf, in villa, que vocatur Vnderstal, villicalem curiam cum omnibus pertinentiis suis, in Tuberuelt villicalem curiam cum pertinentiis suis, in Otingen villicalem curiam cum pertinentiis suis, in Gerleuingen villicalem curiam cum omnibus pertinentiis suis, in Tugesdorf villicalem curiam cum omnibus pertinentiis suis, in Gisenbrunnen villicalem curiam cum omnibus pertinentiis suis, in Schafhuse villicalem curiam cum omnibus pertinentiis suis, in Vrenwanch villicalem curiam cum omnibus pertinentiis suis, in Ehenutesheim villicalem curiam cum omnibus pertinentiis suis, in Wolferstat villicalem curiam cum omnibus pertinentiis suis, et ibidem decimas de novalibus, in Bussenesheim et in Jteneshaeim decimas de septuaginta sex mansis et ibidem duas partes decime de novalibus, apud provinciam, que dicitur Franconia, in villa, que vocatur Zuzeleib villicalem curiam cum omnibus pertinentiis suis, vineas in villa Taleheim, vineas in Vrichenhusen et vineas in provincia Bawaria in pago Regenes burch. Obeuntibus vero vobis nunc eiusdem loci preposito et decano nullus ibi qualibet subreptionis astutia seu violentia preponatur, nisi quem maior pars fratrum et sanior, sicut hactenus servatum est, secundum deum et canonicam ecclesie consuetudinem providerint eligendum. Statuimus insuper, ut in parrochialibus ecclesiis in fundo vestro constructis liceat vobis sacerdotes eligere et diocesano episcopo presentare, quibus si idonei fuerint, animarum curam committat, ut ei de spiritualibus, vobis vero de temporalibus debeant respondere. Prohibemus insuper,

ne officiales vestri de his, que a vobis tenent, aliis respondere cogantur. Paci quoque et tranquillitati eiusdem ecclesie providere volentes, statuimus, ut infra ambitum claustri vestri nullus violentiam vel rapinam seu furtum committere seu hominem capere vel interficere audeat. Decernimus ergo, ut nulli omnino hominum fas sit, prefatam ecclesiam temere perturbare aut eius possessiones auferre vel ablatas retinere, minuere seu quibuslibet vexationibus fatigare, sed omnia integra conserventur eorum, pro quorum gubernatione ac sustentatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura, salva apostolice sedis auctoritate et diocesani episcopi canonica iustitia. Si qua igitur in futurum ecclesiastica secularisve persona, hanc nostre constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire temptaverit, secundo terciove commonita, nisi reatum suum digna satisfactione correxerit, potestatis honorisque sui dignitate careat reamque se divino iudicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat et a sacratissimo corpore ac sanguine dei et domini redemptoris nostri Jhesu Christi aliena fiat atque in extremo examine divine ultioni subiaceat. Cunctis autem eidem loco sua iura servantibus sit pax domini nostri Jhesu Christi, quatinus et hic fructum bone actionis percipiant et apud districtum iudicem premia eterne pacis inveniant. Amen. Amen. Amen. 1)

Ego Alexander catholice ecclesie episcopus subscripsi. 2) Ego3) Hubaldus Hostiensis episcopus subscripsi. † Ego Chvnradus Salzburgensis ecclesię humilis minister, Sabinensis episcopus subscripsi. † Ego Johannes presbyter cardinalis sancti Johannis et Pauli tituli Pamachii subscripsi. † Ego Johannes presbyter cardinalis tituli sancte Anastasie subscripsi. † Ego Johannes presbyter cardinalis tituli sancti Marci subscripsi.

Ego Theodorus presbyter cardinalis sancti Vitalis tituli Vestine subscripsi. † Ego Vivianus presbyter cardinalis tituli sancti Stephani in Celio Monte subscripsi † Ego Cinthyus presbyter cardinalis tituli sancte Cecilie subscripsi. † Ego Hug presbyter cardinalis tituli sancti Clementis subscripsi. † Ego Arduinus presbyter cardinalis tituli sancte Crucis Ierusalem subscripsi. Ego Matheus presbyter cardinalis tituli sancti

« AnteriorContinuar »