Imágenes de páginas
PDF
EPUB

44.

1236, 29. Februar. Viterbii.

Gregor IX. bestätigt dem Domcapitel Eistet die Incorporation der Pfarrkirche Walchirk.

Gregorius episcopus, servus servorum dei, dilectis filiis, decano et capitulo Eisteten si, salutem et apostolicam benedictionem. Justis petentium desideriis dignum est nos facilem prebere consensum et vota, que a rationis tramite non discordant, effectu prosequente complere. Ex vestra sane relatione accepimus, quod venerabilis frater noster, . . Eistetensis episcopus, considerans redditus vestros nimis existere tenues et exiles, parrochialem ecclesiam de Walchirk, prout spectabat ad ipsum, vobis pro communi subsidio caritative concessit, salva perpetuo eius vicario de ipsius proventibus congrua portione, prout in litteris inde confectis plenius dicitur contineri. Nos igitur vestris supplicationibus inclinati, quod ab eodem episcopo pie ac prouide factum est in hac parte et in alicuius preiudicium non redundat, auctoritate apostolica confirmamus et presentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre confirmationis infringere vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attemptare presumpserit, indignationem omnipotentis dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius se noverit incursurum.

Datum Viterbii III. kal. Martii, pontificatus nostri anno nono.

Orig. Perg, mit Bieibulle. Rückaufschrift: Confir. ecclesie in Waltchirchen.

Regest: Lefflad No. 457.1)

1) Seine Quelle ist das Eichstätter Pergamentdiplomatar (S. 1). Er datiert die Urkunde vom 28. Februar.

45.

1243, 29. August. Herbipolis.

Hermann_Bischof von Würzburg bestimmt mit Bischof Friedrich die Zugehörigkeit der Kinder aus den Ehen der Dienstmannen ihrer Kirchen zu einer derselben.

Hermannus dei gracia episcopus Herbipolensis ad universorum Christi fidelium tam presentis etatis, quam posteritatis successure noticiam duximus proferendum, quod, cum inter venerabilem dominum, Fridericum Eystetens em episcopum, et suam ecclesiam ex una parte et nos et nostram ecclesiam ex parte altera contraheremus fedus amicicie specialis, nos de consilio nostri capituli et nostrorum ministerialium unacum eodem domino episcopo duximus statuendum, ut quocienscunque contingerit, quod ministeriales nostri, sive masculus fuerit sive femina, pertinentes ecclesie nostre contraxerint matrimonium vel iam contraxerunt cum ministerialibus Eystetensis ecclesie prenotate, pueri descendentes ab eis eque dividantur, ita quod prior natu, sive fuerit masculus sive femina, condicionem patris, secundus vero natu matris condicionem sequatur, et sic de reliquis ab ipsis procreandis fiat vel iam procreatis, et si pares fuerint, medietas ecclesie nostre, reliqua vero pars Eystetensi ecclesie pertineat. Si vero pueri procreati fuerint inpares, solus ille, qui superest, et si fuerit unus tantum et non plures, paternam eama) volumus assequi condicionem, hec omnia predictum venerabilem episcopum eiusque successores et ecclesiam suam Eysteten sem ecclesie nostre, nobis et successoribus nostris inviolabiliter et vicission decernentes observare. Ut autem hec robur obtineant firmitatis, memorato Eysteten si episcopo et sue ecclesie presentem damus litteram nostri munimine sigilli roboratam.

Acta sunt hec aput Herbipolim anno domini millesimo CC. XLIIIo, IIII. kalend. Septembr., pontificatus nostri anno XXo primo.

a) Wohl zu lesen: eum.

No. 14, 71. Aufschrift: Divisio puerorum cum ecclesia Herbipolensi,
Regest: Lefflad No. 483. Abdruck: Falkenstein No. 34.

46.

1245, 18. Juli. Eisteten.

Bischof Friderich und Graf Gebehard von Hirzperch kommen über die gegenseitigen Rechte in der Stadt Eistet, zu Pirchingen und im bischöflichen Gebiete überein.

Anno domini Mo. CCo. XLVo. XVo. kal. Augusti facta est concordia inter dominum Fridericum, venerabilem episcopum Eistetensem, et dominum Gebehardum, comitem de Hirzperch, de parte domini episcopi mediantibus Meinuuardo de Mure, Heinrico pincerna de Hirzelach, Alberto de Emendorfe, Reimbotone de Witenshaim et Heinrico de Rorbach, de parte vero comitis mediantibus domino Gotfrido de Veteri Urbe, Reimbotone de Milen hart, Heinrico de Vtenhouen, Alberto pincerna de Tegningen et Ernesto de Wemdingen, Alberto Eistetensis ecclesie maiore preposito de consensu consensu parcium similiter mediante, qui ad concordandum predictos, videlicet episcopum et comitem, plenam habebant potestatem. Est autem hec conposicionis forma: lus portarum civitatis Eistetensis et clavium earundem erit secundum consuetudinem antiquam inter dominum episcopum et comitem premortuum. Tempore stiure dominus episcopus et dominus comes aput Eistet et apud Pirchingen communem stiuram accipient, que ab officiatis utriusque inponetur et habita communiter parcietur; unam partem eius habebit dominus episcopus et dominus comes aliam partem. Quando vero apud Pirchingen stiuram autumpnalem recipiet dominus comes, tercia pars illius cedet domino episcopo et due partes domino comiti, officiatis utriusque eam inponentibus. Item ea, que fiunt in emunitate civitatis Eistetensis, id est in loco, qui dicitur in Urbe, sive in domibus aut curiis canonicorum et clericorum, spectabunt ad iudicium domini episcopi; et de hiis et de negociis et causis ipsorum et eorum familie nichil agere habebit

dominus comes aut suus iudex, nisi forte aliquis de eorum familia extra emunitatem deliquerit et ibi deprehensus fuerit, nec eciam tunc spectabit ad iudicium seculare, nisi dominus suus de eo iusticiam facere denegaverit. Item locacio molendini aput Eistet, quod dicitur Brunenmul, remanebit apud dominum episcopum et in alio iure secundum antiquam consuetudinem stabit. Item in officiales domini episcopi et in eos homines, qui dicuntur ad quatuor officia pertinere, nichil habebit iuris dominus comes in stiuris aliquibus. Item si dominus comes voluerit autumpnalem stiuram accipere in rure, illam officiati episcopi et comitis simul exigent; et terciam partem illius habebit dominus episcopus, duas partes comes, hoc moderamine, quod eadem stiura mediante dolo et fraude non obmittatur, nec alie stiure rusticis aggraventur. Item alias stiuras, quas in rure habuit avus vel pater istius comitis, illas ipse habebit. Si vero successor prefati domini Friderici episcopi contra premissam formam venire voluerit, suis adherere cupiens privilegiis, liberam ad hoc habebit facultatem. Prenotati autem episcopus et comes se premissa omnia inviolabiliter observaturos interposicione fidei iuramento utriusque vallate firmarunt, et ad maius firmitatis robur sigillis suis necnon capituli Eistetensis sigillo presentem iussere litteram communiri. Testes eciam, qui interfuerunt, sunt hii: Albertus prepositus maior, Albertus decanus, Heinricus archidiaconus, quondam oblaicus, Hiltebrandus de Mern archidiaconus, Albertus plebanus dictus de Owe, Cunradus Jacco oblaicus, Otto sacerdos dictus de Ponte, Sifridus de Emchesheim, Vlricus de Nidelingen. et Hermannus de Thanhusen, canonici Eistetenses, Hermannus prepositus de Rebedorfe, dominus comes Berhtoldus de Graiffesbach, Otto de Wellenwart, Cunradus de Trennel et Heinricus de Appesperge, liberi, Hermannus de Staufe dictus Brüggeslegel, Heinricus de Mezingen, ministeriales imperii; ministeriales Eistetenses: Vlricus marscalcus de Nazenuuels, Brůno de Imeldorf, Chýnradus de Emchsh., Berhtoldus et Marquardus de Crugesbure, Chunradus Tolero, Gotfridus de Rú[g]eshofen, Heinricus

dictus Colonus, Hiltebrandus de Zante et alii plures clerici et laici.

Datum apud Eisteten anno et kalendis suprascriptis.

Kop. (gleichzeit.) auf einem Vorsetzblatte (Perg.) des Pontificale Gundecarianum (jetzt Eichstätt, bischöfl. Archiv). 1)

1) Eine zweite Kop. steht No. 14, 56, sie stimmt sachlich ganz mit der des Pontificale Gund, überein, kürzt aber die Namen grösstenteils (z. B. Heinricus in H. Hiltebrandus in Hilt.) und hat als Datum nur kal. Aug., ohne Zweifel ist da XV. vor kal, vom Schreiber vergessen worden. Regest: Lefflad No. 489.

47.

1245, 26. Juli. Lugdunum.

Innocenz III. bestätigt die Verringerung der Canonikate zu Eistet.

Innocencius episcopus, servus servorum dei, dilectis filiis, decano et capitulo Eistetensis, salutem et apostolicam benedicionem. Exhibita nobis vestra peticio continebat, quod venerabilis frater noster, Eistetensis episcopus, dyocesanus vester, tricenarium in ecclesia vestra canonicorum numerum pensatis eiusdem facultatibus, vestro accedente consensu, duxit deliberacione provida statuendum. Quare a nobis humiliter postulastis, ut statutum ipsum confirmare auctoritate apostolica curaremus. Nos igitur vestris iustis postulacionibus grato concurrentes assensu, statutum prefatum, sicut provide ad utilitatem ipsius ecclesie factum esse dinoscitur, auctoritate apostolica confirmamus et presentis scripti patrocinio conmunimus, statuentes, ut dicta ecclesia eodem canonicorum numero sit contenta, donec in tantum eius excreverint facultates, quod pluribus possit ex eis comode provideri. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre constitucionis et confirmacionis infringere vel ei ausu temerario

« AnteriorContinuar »