Imágenes de páginas
PDF
EPUB

contraire. Si quis autem hoc attemptare presumpserit, indignacionem omnipotentis dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius se noverit incursurum.

Datum Lugduni VII. kal. Aug., pontificatus nostri anno tercio.

Eichstätt, Pergamentdiplomatar S. 2. Aufschrift: De trecenario numero prebendarum.

Regest: Lefflad No. 442, Anm. b.

48.

1248, 22. Mai.

Das Domcapitel Eystet beurkundet die Belehnung Cvnrads von Owe mit den Zehnten der dompröpstlichen Kirche Laibestat zu Tutenwinden.

A. prepositus, A. decanus et capitulum Eystetensis ecclesie universis presentem litteram intuentibus salutem in omnium salvatore. Ad noticiam tam presencium, quam futurorum devenire cupimus et protendi, quod cum decime in villa Tvten winden ab ecclesia in Laibestat, cuius ius patronatus ad preposituram nostram spectare dinoscitur, longo tempore essent alienate, Cvnradus dictus de Owe zelo divine pietatis accensus in remedium anime sue ad nostrum consilium easdem absolvit ab omnibus, quibus fuerant obligate, sub tali forma videlicet, ut ipse Cvnradus et sui heredes iure hereditario predictas decimas possideant pacifice et quiete et singulis annis in festo sancti Willibaldi libram cere nobis et ecclesie nostre solvent Eistetensi. Cum vero nullus heredum fuerit superstes, sepedicte decime ad ecclesiam memoratam in Laibestat libere revertantur. Et ut hec cum magna et provida deliberacione facta maius robur obtineant firmitatis, presentem litteram sigillorum domini prepositi et capituli nostri munimine roboravimus.

[ocr errors]

Acta sunt hec anno domini millesimo CCo. XLVIII., XI. kalend. Junii.

Testes sunt hii: Heinricus dictus Costener, Heinricus, Wernher, Fridericus, Vlricus fratres, Merchelin us de Mantelach, Burchart de Mantelach, cives Eistetenses, Heinricus de Wermanshouen, H. de Owe, Cvnradus de Molendino, VI. de Hohenburc, Arnolt de Hohenburc, Ryderus de Mittelwiler, C. filius suus, Rvderus de Rorbach et alii quam plures.

Orig. Perg.

Das Siegel des Capitels fehlt; vom Siegel des Propsts (III A 2b) ist ein
Rest erhalten.

49.

1248, 30. Mai.

Das Domcapitel Eistet beurkundet den Spruch zwischen ihm und Gedrud, der Witwe Albert Fischlaitis, über ein halbes Haus und eine Hofstatt auf dem Markte zu Eisteten neben

der Pfarrkirche.

Nos Albertus prepositus, Albertus decanus et capitulum Eistetensis ecclesie notum esse cupimus tam presentibus, quam nascituris, quod, cum questio inter nos et dominam Gedrudim, viduam Alberti pie memorie dicti Fischlaiti, et pueros eius per eundem Albertum sibi procreatos de dimidia domo et area totali sita iuxta parrochiam Eisteten in foro, que quondam fuerat Grinarii institoris, diu verteretur, tandem ad peticionem reverendi domini nostri Heinrici, Eistetensis episcopi, in quatuor arbitros ex nostra et predicte Gedrudis ac heredum eius voluntate fuit conpromissum, videlicet in dominum Hiltebran

Mon. Boic. vol. XLIX. Neue Folge. III.

12

dum archidyaconum dictum de Mern et dominum H. custodem dictum de Stophe, concanonicos nostros, ex parte nostra, Hermannum domini Gebehardi comitis de Hirzberc advocatum et Cvnradum dictum Hen angel, civem Eisteten senum, ex altera, ut quicquid iidem de domo et area tota duxerint statuendum, ratum haberemus. Qui arbitri in hanc formam conpositionis mediante prenotato domino nostro episcopo convenerunt, sic pronunciantes, quod prefata Gedrudis cum heredibus prenominatis proprietati et omni iuri, quod in domo et area dicta habere videretur, simpliciter renunciaret et pro censu, sex solidis longorum denariorum usualis monete, eadem Gedrudis sive heredes sui per sepedictum Albertum sibi natos (sic) ad tempora vite sue, nobis et ecclesie nostre Eistetensi annis singulis in festo apostolorum Petri et Pauli persolvendis, pacifice possideant et quiete; et post obitum Hertwici sartoris, civis Eistetensis, cui consolacionem de eodem censu annis singulis constituebant, fieri census in dimidiam libram denariorum debeat civ[i]tati et in illa summa permanere; et si domus ex vetustate corruerit vel per ignem vel quocumque alio casu perierit, ita quod etiam nemo possit inhabitare, nichilominus nobis dictus census debetur annis singulis in termino premisso plenius persolvi et sine omni dampno nostro a memoratis heredibus domus reedificari. Cum vero sepedicta Gedrudis et heredes dicti Alberti sine heredibus decesserint, mater eiusdem Gedrudis, domina Selda, et pueri, quos habet vel habuerit per Heinricum iudicem Eistetensem, debent prelibatam domum et aream cum eodem iure et censu, quemadmodum dictum est, ad tempora vite sue ipsi et heredes sui possidere. Et cum predictorum heredum vel ab ipsis descendentibus nullus fuerit heres superstes, pretaxata domus cum omni integritate ad ecclesiam nostram Eistetens em libere revertatur. Et ut hec rata et inconvulsa permaneant, presentes litteras conscribi fecimus et sigillorum domini nostri episcopi et capituli nostri munimine roboravimus.

Acta sunt hec anno domini millesimo CCo. XLVIIIo. III. kal. Junii.

Testes huius rei sunt hii: dominus H. archidyaconus, dominus H. Swarzhouen, S. de Emecheshein, Albertus plebanus, Otto in Ponte, Vl. de Nideligen, Vl. prepositus Herridensis, Eglhardus scolasticus, C. oblaicus dictus Jacco, C. de Kastel, Hilt. de Hagenowe, Her. de Tanhusen, Helnbertus de Nivnburch, Fr. de Altheim, H. de Erlungeshouen, C. de Weldiv, H. de Gerhardesdorf, Fr. de Foro, canonici Eistetenses; V1. marschalcus de Nazzen vels, Cr. dapifer, Renboto de Witenshein, milites; Cr. Binzwager, H. iudex Eistetensis, Got. et Albertus fratres sui, Walt. super Cellerio piscium, Woluelinus filius suus, Costener, Endelinus, B. Strudelo, Wol. monatarius et alii quam plures clerici et laici. Rückaufschrift: Super domo et area in foro prope

Orig. Perg.

parrochiam.

Die Siegel fehlen; erhalten sind die ungefärbten Siegelschnüre.
Regest: Lefflad No. 493.

50.

1248, 24. Juni. Lellenvelt.

Bischof Heinrich gibt dem Grafen Ludewig d. jüng. von Otingen Lehen in Hagenbuch und verspricht ihm weitere Lehen, wogegen letzterer ihm 2 Wiesen zu Arenbur überlässt.

Noverint universi, quod, cum inter nos Heinricum dei gracia episcopum Eisteten sem ex parte una et dominum Lodewicum nobilem virum, iuniorem, comitem de Otingen, ex altera super pratis apud Arenbur sitis, que dicuntur Wisentówe et Aeicheh, cum omnibus attinentiis eorum questio diu verteretur, mediante nobili viro Gebehardo, comite de Hirzperch, conposicio intervenit sub hac forma, quod nos Lodewious comes de Otingen cessimus, renunciavimus et renunciamus omni actioni

iurique, a) quod habere dicebamur in pratis predictis seu in eorum attinentiis, Eisteten si ecclesie in ipsis pratis plenum proprietatis et liberum ius recognoscentes. Nos vero Heinricus episcopus Eistetensis in reconpensationem cessionis et renuntiationis predicte Lodewicum comitem de Otingen prefatum infeodavimus de possessionibus ecclesie nostre in Hagenbuch et promisimus ipsum infeodare, ubicunque extra civitatum, castrorum et officiorum nostrorum territoria primum nobis vacauerit feodo b) ad redditus octo librarum denariorum. Huic compositioni interfuerunt et testes sunt: Hadebrandus de Arensperch, Hademarus de Laber, Heinricus de Appesperge, liberi; Bruno dapifer de Imeldorf, Heinricus pincerna de Hirzelach, Hermannus camerarius de Lentfrides houen, Reinboto de Morinsheim, Hertwicus de Muere, Albertus de Emmendorf, Cunradus de Rúcshouen, Cunradus de Hirzelach, ecclesie Eistetensis ministeriales; Heinricus de Vtenhouen, Heinricus de Mezzingen, Růdgerus et Vlricus de Erlunges houen, Ernestus et Heinricus fratres de Wemdingen, ministeriales domini G. comitis de Hirzperch; Cvnradus dapifer de Rehhenberc, Gerungus de Eringen, Vlricus de Steinheim, Cunradus iunior de Tanne, ministeriales domini L. comitis predicti de Otingen et alii quamplures. In huius quoque facti memoriam firmiorem communi consensu hanc litteram conscribi ac nostris et prenotati domini G. comitis de Hirzperch sigillis iussimus roborari.

Actum apud Lellen velt anno domini millesimo CCmo XLIIIo in Nativitate sancti Johannis Baptiste.

a) Im Orig. steht Abkürzung für quam oder que vor iuri, also wohl que iuri, Schreibfehler für iurique. b) L.: feodum.

Orig. Perg.

Die Siegel fehlen.

Rückaufschrift: Super pratis Wisentaw et Aychach.

Regest: Lefflad No. 494. Abdruck: Falkenstein No. 36.

« AnteriorContinuar »