adiicere presidium de benignitate apostolica dignaremur. Nos igitur hujusmodi nobis porrectis supplicacionibus inclinati, litteras quas eciam perinde ac si in eis de septuaginta capellaniarum et pauco canonicorum numero gradibusque nec non ordinacione concessione ac plurium inibi capellaniarum hujusmodi dotacione premissis nulla mencio facta fuisset, in omnibus et per omnia valere, ac plenaria roboris firmitate subsistere volumus et censemus, necnon applicacionem et reservacionem prefatas, ac quecumque inde secuta rata habentes et grata illa auctoritate apostolica confirmamus et presentis scripti patrocinio communimus, supplentes omnes defectus si qui forsan intervenerint in applicacione et reservacione premissis et insuper hujusmodi personas vicarios sive cantores presentes et futuros eciam in sacerdocio non constitutos, quociens eisdem inibi divinis officiis interfuerint ad instar aliorum quorumlibet capellanorum ibidem distribuciones et emolumenta hujusmodi percipere et in illis participare debere auctoritate prefata decernimus pariter et declaramus quodque tres vel quatuor ex ipsis specificatis cappellaniis de quibus decano ecclesie beate Marie et capitulo prefatis pro tempore videbitur per ipsos eciam absque metu incursus sentencie hujusmodi a dictis litteris nec non applicacione et reservacione prorsus excipiantur et tollantur, de illisque disponatur perinde, ac si littere applicacio et reservacio predicte nullatenus processissent eadem auctoritate tenore presencium indulgemus, mandantes preterea dilectis filiis abbati monasterii beate Marie Tongerlensis Premonstratensis ordinis et Cameracensis, ac beati Rumoldi Machlinensis dicte diocesis ecclesiarum decanis, quatenus ipsi, vel duo, aut unus eorum per se, vel alium, seu alios, ipsis personis vicariis sive cantoribus de distribucionibus et emolumentis prefatis juxta dictarum constitucionis nostre declarationisque tenorem faciant integre responderi contradictores per censuram ecclesiasticam etc. Non obstantibus premissis ac omnibus illis que dictus episcopus tunc Johannes XXIII in ipsis litteris non obstare voluit ceterisque contrariis quibuscumque. Nulli ergo etc. nostre voluntatis constitucionis confirmacionis communicionis supplecionis decreti declaracionis, concessionis et mandati infrin gere etc. Si quis etc. Datum Rome apud sanctos Apostolos septimo idus aprilis anno duodecimo. Reg. Lat. 286, fo 304. VII. Commission au doyen de Ste Croix de Liége, aux officiaux de Liége et de Cambrai de juger les difficultés pendantes entre le chapître N. D. d'Anvers et certains chanoines et chapelains qui n'obéissent pas aux statuts de l'église. 20 avril 1430. Martinus etc. Dilectis filiis decano ecclesie Sancte Crucis Leodiensis, et Leodiensi ac Cameracensi officialibus, salutem etc. Regimini universalis ecclesie presidentes efficere hoc summopere cupimus ut in ecclesiis ac locis singulis devote solicitudinis studio veneretur Altissimus et ad intendenda superne maiestatis obsequia divinus vigeat ubique cultus. Sane pro parte dilectorum filiorum decani et capituli ecclesie Beate Marie Antwerpiensis, Cameracensis diocesis, nobis nuper exhibita petitio continebat, quod licet canonici et capellani pro tempore existentes ecclesie predicte personalem inibi residentiam facientes iuxta eiusdem ecclesie statuta et consuetudines horis dum divina peraguntur officia et quotidiane proveniunt distributiones inibi canonicis interesse teneantur ac ipsi capellani tempore receptionis eorum ad capellanias in ecclesia predicta super eo quod nullam contra decanum et capitulum prefatos conspirationem vel alligationem facturi sed eorum correctiones humiliter ac devote recepturi dictorum decani et capituli iurisdictioni ac correctioni subesse, necnon certa statuta inibi expressa, bonasque et approbatas consuetudines eiusdem ecclesie observare debeant, corporalia prestare iuramenta soliti sint, ex eis tamen plerique dictis horis prout congrueret interesse negligunt vel non curant, minus decentes vel honestos in huiusmodi lucrandis distributionibus ritus damnabiliter amplectentes, et aliqui ex ipsis capellanis alias eadem statuta necnon consuetudines observare indebite contradicunt adversus iurisdictionem et correctionem predictas, et quominus huiusmodi consuetudines presertim circa dictorum directionem officio rum serventur ac ipsi faciant que debita fuerint appellationum diffugiis implicari sive tueri se conantes in animarum suarum periculum et ipsius cultus ibidem non modicum detrimentum. Quare pro parte dictorum decani et capituli nobis fuit humiliter supplicatum ut eis ac dicte ecclesie super hiis oportune providere de benignitate apostolica dignaremur. Nos igitur pensantes quod occasione appellationum huiusmodi si earum cause, premissis non sublatis ritibus, diutius ventilarentur canonici et capellani predicti per litum anfractus ab eodem cultu per amplius distrahi, scandalaque et convitia subsequi possent ipsis viam litibus adimere necnon cultum huiusmodi commendabiliter vigere cupientes ac illas ex predictis que pendere censentur et quarum cuiuslibet statum presentibus haberi volumus pro expresso causas ad nos presentium serie advocantes, huiusmodi quoque supplicationibus inclinati, discretioni vestre per apostolica scripta mandamus, quatinus vos, vel duo aut unus vestrum, vocatis capellanis predictis necnon aliis qui fuerint evocandi, causas prefatas et earum singulas etiam per ipsarum ex illis que forsitan pendent in eo statu quo illas inveneritis resumptionem auctoritate apostolica audiatis, debitoque fine decidatis, facientes que decreveritis per censuram ecclesiasticam firmiter observari. Testes autem qui fuerint nominati si se gratia, odio vel timore subtraxerint censura simili, appellatione cessante, compellatis veritati testimonium perhibere. Preterea si et postquam vobis etiam ad prosecutionem decani et capituli huiusmodi ritus prefatos ut premittitur minus decentes vel honestos existere constiterit, illos etiam quantocumque tractu temporis invaluerint abolendos et deferendos fore, auctoritate prefata decernatis, quodque dicti decanus, canonici et capellani presentes ac futuri per congruentia de quibus ad divinarum inibi laudum perseverantiam necnon pro continuatione cultus huiusmodi vobis vel alicui vestrum rationabiliter videbitur tempora singulis pro quibus distributiones ipsas vel aliquid ex eis lucrari voluerint sive debeant horis huiusmodi necnon missis, mortuorumque vigiliis interesse teneantur, nisi tunc legitimis quas etiam sicuti congruerit specificare poteritis, suadentibus causis, desuper excusati sint, eadem auctoritate statuatis et ordinetis, facientes per vos vel alium seu alios, huiusmodi statuta et ordinationes que feceritis quotiens super hoc pro parte decani et capituli predictorum communiter vel divisim requisiti fueritis, aut aliquis vestrum requisitus extiterit, perpetuis in antea temporibus ab eisdem decano, canonicis et capellanis ac illorum quolibet per suorum inibi ecclesiasticorum subtractionem proventuum, necnon censuras ecclesiasticas et alia oportuna iuris remedia firmiter observari. Rursus in omnibus et singulis quas ipsi decanus et capitulum etiam communiter vel divisim contra quoslibet ex dictis canonicis et capellanis, pro eorum inibi occasione transgressionis aut non observantie prefatorum que feceritis statutorum et ordinationum, necnon aliis suis defectibus et excessibus quocumque tempore deinceps monere voluerint causis et que auctoritate prefata per vos et vestrum singulos audiantur, fineque debito terminentur per huiusmodi censuras et iuris remedia ministretis iustitie complementum, super quibus omnibus et singulis plenam et liberam vobis ac cuilibet vestrum concedimus tenore presentium facultatem. Non obstantibus premissis ac felicis recordationis Bonifacii Pape VIII predecessoris nostri quibus cavetur ne quis extra suam civitatem vel diocesim nisi in certis exceptis casibus et in illis ultra unam dietam a fine sue diocesis ad iudiciam evocetur, seu ne iudices a sede apostolica deputati extra civitatem et diocesim in quibus deputati fuerint contra quoscumque procedere, sive alii vel aliis vices suas committere presumant ac de duabus dietis in consilio generali et aliis apostolicis constitutionibus necnon huiusmodi ecclesie beate Marie iuramento confirmatione apostolica vel quavis alia firmitate roboratis statutis et consuetudinibus ceterisque contrariis quibuscumque. Aut si decano capitulo canonicis et capellanis predictis vel quibusvis aliis communiter vel divisim a prefata sit sede indultum quod interdici suspendi vel excommunicari aut extra vel ultra certa loca ad iudicium evocari non possint per litteras apostolicas non facientes plenam et expressam ac de verbo ad verbum de indulto huiusmodi mentionem. Ceterum volumus et eadem auctoritate decernimus quod quilibet vestrum prosequi valeat articulum etiam per alium inchoatum quamvis idem inchoans nullo fuerit impedimento canonico prepeditus quodque a data presentium sit vobis et unicuique vestrum in pre missis omnibus et eorum singulis ceptis et non ceptis presentibus ac futuris perpetuata potestas et iurisdictio attributa ut eo vigore eaque firmitate possitis in illis omnibus necnon pro predictis procedere ac si ea omnia et singula coram vobis cepta fuissent et iurisdictio vestra ac cuiuslibet vestrum per citationem vel aliud modum legitimum perpetuata in premissis omnibus et singulis extitisset quavis apostolica constitutione contraria non obstante. Datum Rome apud sanctos Apostolos duodecimo kalendas martii anno Tertiodecimo. Reg. Lat. 295, fol. 160 Vo. VIII. Commission au doyen de Ste Croix de Liége et à l'official de Liége d'absoudre, s'il y a lieu, certains chapelains excommuniés par l'official de Cambrai, en vertu de la bulle précédente. 22 avril 1430. Martinus etc. Dilectis filiis decano ecclesie Sancte Crucis Leodiensis ac officiali Leodiensi, salutem etc. Humilibus supplicum etc. Nuper siquidem pro parte dilectorum filiorum decani et capituli ecclesie beate Marie Antwerpiensis, Cameracensis diocesis, nobis inter alia exposito quod licet capellani pro tempore existentes, ipsius ecclesie tempore receptionis eorum ad capellanias in ecclesia predicta super eo quod nullam contra decanum et capitulum prefatos conspirationem vel alligationem facturi sed eorum correctiones humiliter et devote recepturi, dictorum decani et capituli iurisdictioni ac correctioni subesse, necnon certa statuta inibi expressa, bonasque et approbatas consuetudines eiusdem ecclesie observare deberent, corporalia prestare iuramenta soliti forent, ex eis tamen plerique dicta statuta necnon consuetudines observare indebite contradixerant, adversus iurisdictionem ac correctionem predictas et quominus huiusmodi consuetudines presertim circa divinorum directionem officiorum servarentur ac ipsi facerent que debita forent appellationum diffugiis implicari sive tueri se conantes in animarum suarum periculum et divini cultus ibidem non modicum detrimentum. Nos pensantes quod occasione appellationum huiusmodi, si earum |