Viveret in nobis? summâ delumbe salivà Hoc natat in labris, et in udô est Maenas et Atys, Nec pluteum caedit, nec demorsos sapit ungues. Sed quid opus, teneras mordaci radere veró Auriculas? vide sis, ne maiorum tibi forte Limina frigescant: sonat heic de nare canina Litera. Per me equidem sint omnia protinus alba, Nil moror.Euge! omnes etenim bene mirac eritis res.- Hoc iuvat. Heic, inquis, veto quisquam faxıt ole- tum!
Pinge duos angues: pueri, sacer est locus: extrâ Meiite! Discedo.
Te Lupe, te Mutî, et genuinum fregit in illis. Omne vafer vitium ridenti Flaccus amico Tangit, et admissus circum praecordia ludit, Callidus, excusso populum suspendere nasô. Men mutire nefas? nec clam, nec cum scrobe? Nusquam.
Heic tamen infodiam:,, Vidi, vidi ipse, libelle, Auriculas asini Mida rex habet." ·Hoc ego opertum, Hoc ridere meum, tam nil, nullâ tibi vendo
Iliade. Audaci quicunque afflate Cratinô,
Iratum Eupolidem praegrandi cum sene palles, Adspice et haec, si forte aliquid decoctius audis. Inde vaporatâ lector mihi ferveat aure:
Non hic, qui in crepidas Graiorum ludere gestit Sordidus, et lusco qui possit dicere: lusce! Sese aliquem credens, Italô quod honore supinus Fregerit heminas Areti aedilis iniquas:
Nec qui abacô numeros et sectô in pulvere metas Scit risisse vafer, multum gaudere paratus, Si Cynico barbam petulans nonaria vellat. His mane edictum, post prandia Callirhoen do.
Hunc, Macrine, diem numera meliore lapillô, Qui tibi labentes apponit candidus annos. Funde merum Genio. Non tu prece poscis emaci, Quae nisi seductis nequeas committere divis. At bona pars procerum tacitâ libabit acerrâ. Haud cuivis promptum est, murmurque humilesque
Tollere de templis, et apertô vivere votô.
Mens bona, fama, fides! haec clare, et ut audiat hospes:
Illa sibi introrsum et sub linguâ immurmurat: O sz Ebullit patrui praeclarum funus! et, O si Sub rastro crepet argenti mihi seria, dextró Hercule! pupillumve utinam, quem proximus heres Impello, expungam! namque est scabiosus, et acri Bile tumet. Nerio iam tertia ducitur uxor! Haec sancte ut poscas, Tiberinô in gurgite mergis Mane caput bis terque, et noctem flumine purgas. Heus age, responde: minimum est, quod scire la-
De love quid sentis? estne ut praeponere cures чunc cuiquam? — cuinam? —vis Staio? –
an scilicet Quis potior iudex, puerisve quis aptior orbis? Hoc igitur, quô tu Iovis aurem impellere tentas, Dic agedum Staio- ,, pro Iupiter! o bone, "clamet, ,,Iupiter!" at sese non clamet Iupiter ipse? Ignovisse putas, quia, quum tonat, ocius ilex
Sulfure discutitur sacrô, quam tuque domusque? An quia non fibris ovium Ergennâque iubente Triste iaces lucis evitandumque bidental, Idcirco stolidam praebet tibi vellere barbam Iupiter? aut quidnam est, quâ tu mercede deorum Emeris auriculas? - pulmone et lactibus unctis? - Ecce avia, aut metuens divum matertera, cunis Exemit puerum, frontemque atque uda labella Infami digitô et lustralibus ante salivis
Expiat, urentes oculos inhibere perita.
Tunc manibus quatit, et spem macram supplice voto Nunc Licini in campos, nunc Crassi mittit in aedes. Hunc optent generum rex et regina! puellae Hunc rapiant! quidquid calcaverit hic, rosa fiat! Ast ego nutrici non mando vota: negato Iupiter haec illi, quamvis te albata rogarit. Poscis opem nervis corpusque fidele senectae. Esto, age!
sed pingues patinae tucetaque crassa Annuere his Superos vetuere, Iovemque morantur. Rem struere exoptas caesô bove, Mercuriumque Accersis fibrâ: Da fortunare penates!
Da pecus, et gregibus fetum!-quô, pessime, pacto, Tot tibi quum in flammas iunicum omenta liquescant? Attamen hic extis et opimô vincere fertô
Intendit: - iam crescit ager, iam crescit ovile, Iam dabitur: iam iam! donec deceptus et exspes Nequidquam fundô suspiret nummus in imô. Si tibi crateras argenti incusaque pingui Auro dona feram, sudes, et pectore laevô Excutiat guttas laetari praetrepidum cor. Hinc illud subiit, aurô sacras quod ovato Perducis facies. Nam fratres inter aenos, Somnia pituitá qui purgatissima mittunt, Praecipui sunto, sitque illis aurea barba. Aurum vasa Numae Saturniaque impulit aera, Vestalesque urnas et Tuscum fictile mutat.
O curvae in terris animae, et caelestium inanes! Quid iuvat, hos templis nostros immittere mores, Et bona dis ex hac sceleratâ ducere pulpà? Haec sibi corruptô casiam dissolvit olivô: Haec Calabrum coxit vitiatô murice vellus: Haec baccam conchae rasisse, et stringere venas Ferventis massae crudô de pulvere iussit. Peccat et haec, peccat: vitio tamen utitur. At vos Dicite, pontifices, in sacrô quid facit aurum? Nempe hoc, quod Veneri donatae a virgine puppae. --- Quin damus id Superis, de magnâ quod dare lance Non possit magni Messalae lippa propago: Compositum ius fasque animo, sanctosque recessus Mentis, et incoctum generosum pectus honestò. Haec cedo ut admoveam templis, et farre litabo.
SATIRA TERTIA.
„Nempe hoc adsidue? iam clarum mane fenestras Intrat, et angustas extendit lumine rimas. Stertimus, indomitum quod despumare Falernum Sufficiat, quintà dum linea tangitur umbrâ. En quid agis? siccas insana canicula messes Iam dudum coquit, et patulâ pecus omne sub uluô
Unus ait comitum. - Verumne? itane? ocius adsı Huc aliquis! - nemon? - Turgescit vitrea bilis. Finditur: Arcadiae pecuaria rudere dicas.
Iam liber et bicolor positis membrana capillis, Inque manus chartae nodosaque venit arundo. Tunc queritur, crassus calamô quod pendeat humor;
Nigra quod infusâ vanescat sepia lymphâ; Dilutas queritur geminet quod fistula guttas. O miser inque dies ultrâ miser! huccine rerum Venimus? at cur non potius, teneroque palunibo Et similis regum pueris, pappare minutum Poscis, et iratus mammae lallare recusas?
An tali studeam calamó? Cui verba? quid istas Succinis ambages? tibi luditur: effluis amens. Contemnere: sonat vitium percussa, maligne Respondet viridi non cocta fidelia limô.
Udum et molle lutum es, nunc nunc properandus, et acri
Fingendus sine fine rotâ. Sed rure paternô
Est tibi far modicum, purum et sine labe salinum, Quid metuas? — cultrixque foci secura patella. Hoc satis? an deceat pulmonem rumpere ventis, Stemmate quod Tusco ramum millesime ducis, Censoremque tuum vel quod trabeate salutas? Ad populum phaleras. Ego te intus et in cute novi. Non pudet ad morem discincti vivere Nattae? Sed stupet hic vitiô, et fibris increvit opimum Pingue: caret culpâ: nescit, quid perdat: et altô Demersus, summà rursus non bullit in undâ.
Magne pater divum, saevos punire tyrannos Haud alia ratione velis, quum dira libido Moverit ingenium, serventi tincta venenô, Virtutem ut videant, intabescantque relictâ. — Anne magis Siculi gemuerunt aera iuvenci, Aut magis auratis pendens laquearibus ensis Purpureas subter cervices terruit, imus, Imus praecipites, quam si sibi dicat, et intus Palleat infelix, quod proxima nesciat uxor. — ? Saepe oculos, memini, tangebam parvus olivô, Grandia si nollem morituri verba Catonis Discere, ab insano multum laudanda magistro, Quae pater adductis sudans audiret amicis.
« AnteriorContinuar » |