Imágenes de páginas
PDF
EPUB

Ventus adest: inopi miserabilis arte cucurrit
Vestibus extentis et, quod superaverat unum,
Velo prora suo. Iam deficientibus Austris,
Spes vitae cum sole redit: tum gratus Iulo,
Atque novercali sedes praelata Lavino,
Conspicitur sublimis apex, cui candida nomen
Scrofa dedit, laetis Phrygibus mirabile sumen
Et numquam visis triginta clara mamillis.
Tandem intrat positas inclusa per aequora moles
Tyrrhenamque Pharon porrectaque brachia rursum,
Quae pelago occurrunt medio longeque relinquunt
Italiam. Non sic igitur mirabere portus,
Quos natura dedit. Sed trunca puppe magister
Interiora petit Baianae pervia cymbae
Tuti stagna sinus. Gaudent ibi vertice raso
Garrula securi narrare pericula nautae.
Ite igitur, pueri, linguis animisque faventes
Sertaque delubris et farra imponite cultris,
Ac molles ornate focos glebamque virentem:
Iam
sequar et sacro, quod praestat, rite peracto,
Inde domum repetam, graciles ubi parya coronas
Accipiunt fragili simulacra nitentia cera.

Hic nostrum placabo Iovem Laribusque paternis
Thura dabo atque omnes violae iactabo colores.
Cuncta nitent: longos erexit ianua ramos
Et matutinis operatur festa lucernis.

Nec suspecta tibi sint haec, Corvine. Catullus,
Pro cuius reditu tot pono altaria, parvos

Tres habet heredes. Libet exspectare, quis aegram
Et claudentem oculos gallinam impendat amico
Tam sterili. Verum haec nimia est impensa: coturuix
Nulla umquam pro patre cadet. Sentire calorem
Si coepit locuples Gallita et Paccius orbi,
Legitime fixis vestitur tota tabellis

Porticus: exsistunt, qui promittant hecatomben,
Quatenus hic non sunt nec venales elephanti,

per

Histrum

Nec Latio, aut usquam nostro sub sidere talis
Belua concipitur; sed furva gente petita
Arboribus Rutulis et Turni pascitur agro,
Caesaris armentum, nulli servire paratum
Privato: siquidem Tyrio parere solebant
Hannibali et nostris ducibus regique Molosso
Horum maiores ac dorso ferre cohortes,
Partem aliquam belli et euntem in proelia turrim.
Nulla igitur mora per Novium, mora nulla
Pacuvium, quin illud ebur ducatur ad aras
Et cadat ante lares Gallitae, victima sola
Tantis digna Deis et captatoribus horum.
Alter enim, si concedas mactare, vovebit
De grege servorum magna aut pulcerrima quaeque
Corpora; vel pueris et frontibus ancillarum
Imponet vittas et, si qua est nubilis illi
Iphigenia domi, dabit hanc altaribus, etsi
Non sperat tragicae furtiva piacula cervae.
Laudo meum civem, nec comparo testamento
Mille rates: nam si Libitinam evaserit aeger,
Delebit tabulas, inclusus carcere nassae,
Post meritum sane mirandum, atque omnia soli
Forsan Pacuvio breviter dabit. Ille superbus
Incedet victis rivalibus. Ergo vides, quam
Grande operae pretium faciat iugulata Mycenis.
Vivat Pacuvius, quaeso, vel Nestora totum:
Possideat, quantum rapuit Nero: montibus aurum
Exaequet; nec amet quemquam, nec ametur ab ullo!

D. IVNII IVVENALIS

AQVINATIS

SATIRAR V M

LIBER QVINTVS.

SATIR A XIII.

ARGVMENTVM.

Calvinum, cum gemitu et luctu querentem de perfidia amici, qui depositum (decem sestertia) abnegaverat, consolaturus poeta, ipso statim principio, v. 112, breviter recenset inculcatque solatia, quae deinde (v. 13 — 249.) uberius planiusque persequitur, docens, a) non tenuem Calvino censum, adeoque damnum, quod passus sit, mediocre esse et aequo ferendum animo; (v. 7. 8. 13 — 16.) B) tale flagitium non rarum esse inde ab Saturni aevo, neque viro iam sexagenario longoque rerum usu imbuto miraculo debere esse, his praesertim temporibus, quibus multo graviora quotidie committantur, et egregius sanctusve homo monstro portentoque similis sit; (v. 16— 74. et 120 - 173.) hanc vero improbitatem summamque, qua nunc pereretur, audaciam minime miram videri propter perversas de Diis opiniones ineptamque theologi

am, quae contemtum gignat divini numinis efficiatque, ut alii omnino negent Deos esse, qui res humanas curent, alii poenas iis solvere malint, quam periuriorum flagitiorumque fructu carere, alii denique spem impunitatis inde concipiant, quod lenta Deorum ira ipsique exorabiles sint et quod ille crucem pretium sceleris tulerit, hic diadema; (v.75 -119.) y) damna et iniurias suppliciis improborum vel ira ac vindicta non sarciri, et ultionem minuti atque infirmi animi, ideoque marime feminarum, non virorum, minimeque philosophorum, voluptatem esse; (v. 174—192.) 8) improbos mala conscientia, quae poena sit omnium gravissima, cruciari et nocte dieque suum gestare in pectore testem; hinc iis cibum inter dentes crescere, vina displicere vetera, somnos breves ac turbidos esse, minima tonitrua fulguraque pavorem incutere et quemcumque morbum ab infesto Numine immissum videri ; (v. 192 — 235.) +) malos homines, libidini indulgentes, sensim adsciscere consuetudinem peccandi et sic plerumque serius aut citius poenas dare. (v. 236 — 249:)

Exemplo quodcumque malo committitur, ipsi

Displicet auctori. Prima est haec ultio, quod se
Judice nemo nocens absolvitur, improba quamvis
Gratia fallaci Praetoris vicerit urna.

Quid sentire putas omnes, Calvine, recenti
De scelere et fidei violatae crimine? Sed nec
Tam tenuis census tibi contigit, ut mediocris
Iacturae te mergat onus; nec rara videmus,
Quae pateris. Casus multis hic cognitus ac iam
Tritus et e medio Fortunae ductus acervo.
Ponamus nimios gemitus: flagrantior aequo
Non debet dolor esse viri, nec vulnere maior.

Tu quamvis levium minimam exiguamque malorum
Particulam vix ferre potes, spumantibus ardens
Visceribus, sacrum tibi quod non reddat amicus
Depositum. Stupet haec, qui iam post terga reliquit
Sexaginta annos, Fonteio Consule natus?
An nihil in melius tot rerum proficis usu?
Magna quidem, sacris quae dat praecepta libellis
Victrix Fortunae Sapientia. Ducimus autem
Hos quoque felices, qui ferre incommoda vitae,
Nec iactare iugum, vita didicere magistra.
Quae tam festa dies, ut cesset prodere furem,
Perfidiam, fraudes atque omni ex crimine lucrum
Quaesitum et partos gladio vel pyxide numos?
Rari quippe boni: numerus vix est totidem, quot
Thebarun portae vel divitis ostia Nili.
Nona aetas agitur peioraque saecula ferri
Temporibus, quorum sceleri non invenit ipsa
Nomen et a nullo posuit Natura metallo.
Nos hominum Divumque fidem clamore ciemus,
Quanto Faesidium laudat vocalis agentem
Sportula. Dic senior bulla dignissime, nescis,
Quas habeat Veneres aliena pecunia? nescis,
Quem tua simplicitas risum vulgo moveat, quum
Exigis a quoquam, ne peieret et putet ullis
Esse aliquod numen templis araeque rubenti?
Quondam hoc indigenae vivebant more, prius quam
Sumeret agrestem posito diademate falcem
Saturnus fugiens; tunc, quum virguncula Iuno
Et privatus adhuc Idaeis Iupiter antris.
Nulla super nubes convivia Coelicolarum,
Nec puer Iliacus, formosa nec Herculis uxor
Ad cyathos et iam siccato nectare tergens
Brachia Vulcanus Liparaea nigra taberna.
Prandebat sibi quisque Deus, nec turba Deorum
Talis, ut est hodie, contentaque sidera paucis
Numinibus miserum urguebant Atlanta minori

« AnteriorContinuar »