Imágenes de páginas
PDF
EPUB

16

[ocr errors]

Iure etenim id summum, quid dexter senio ferret,
Scire erat in votô: damnosa canicula quantum
Raderet: angustae collô non fallier orcae:
Neu quis callidior buxum torquere flagellô. -
Haud tibi inexpertum est, curvos deprendere mores,
Quaeque docet sapiens braccatis illita Medis
Porticus, insomnis quibus et detonsa iuventus
Invigilat, siliquis et grandi pasta polenta.
Et tibi quae Samios diduxit litera ramos,
Surgentem dextrô monstravit limite callem.
Stertis adhuc? lassumque caput compage solutâ
Oscitat hesternum, dissutis undique malis?
Est aliquid quô tendis, et in quod dirigis arcum?
An passim sequeris corvos testâque lutôque,
Securus quo pes ferat, atque ex tempore vivis? -
Helleborum frustra, quum iam cutis aegra tumebit,
Poscentes videas. Venienti occurrite morbo,
Et quid opus, Cratero magnos promittere montes?
Discite et, o miseri, caussas cognoscite rerum!
Quid sumus, et quidnam victuri gignimur? ordo
Quis datus, aut metae quam mollis flexus, et unde?
Quis modus argento? quid fas optare? quid asper
Utile numus habet? patriae carisque propinquis
Quantum elargiri deceat? quem te deus esse
Iussit, et humanâ quâ parte locatus es in re
Disce, neque invideas, quod multa fidelia putet
In locuplete penu, defensis pinguibus Umbris,
Et piper, et pernae, Marsi monimenta clientis,
Maenaque quod primâ nondum defecerit orca.

[ocr errors]

Heic aliquis de gente hircosà centurionum Dicat: Quod sapio, satis est mihi: non ego curo Esse, quod Arcesilas aerumnosique Solones, Obstipó capite, et figentes lumine terram, Murmura quum secum et rabiosa silentia rodunt, Atque exporrectó trutinantur verba labello, Aegroti veteris meditantes somnia: gigui

De nihilò nihil, in nihilum nil posse reverti. Hoc est, quod palles? cur quis non prandeat, hoc est?

His populus ridet: multumque torosa iuventus
Ingeminat tremulos nasô crispante cachinnos. ·
Inspice: nescio quid trepidat mihi pectus,et
aegris

Faucibus exsuperat gravis halitus; inspice sodes:
Qui dicit medico, iussus requiescere, postquam
Tertia compositas vidit nox currere venas,
De maiore domô modice sitiente lagenà
Lenia loturo sibi Surrentina rogarit.

66

,,Heus bone, tu palles. - Nihil est. - „,

men istud,

Videas ta

Quidquid id est: surgit tacite tibi lutea pellis.
At tu deterius palles: ne sis mihi tutor :

66

Iam pridem hunc sepeli: tu restas. — ,, Perge, tacebo. "

Turgidus hic epulis atque albô ventre lavatur,
Gutture sulfureas lente exhalante mephites.
Sed tremor inter vina subit, calidumque trientem
Excutit e manibus: dentes crepuere retecti:
Uncta cadunt laxis tunc pulmentaria labris. ·
Hinc tuba, candelae: tandemque beatulus altô
Compositus lectô, crassisque lutatus amomis,
In portam rigidos calces extendit: at illum
Hesterni capite indutô subiere Quirites.

,,Tange miser venas, et pone in pectore dextramn!". Nil calet heic. ,, Summosque pedes adtinge manus66 que.

[ocr errors]

Non frigent.

Cor tibi rite salit?

Visa est si forte pecunia, sive

Candida vicini subrisit molle puella,

Positum est algente catinô
Durum olus, et populi cribrô discussa farina:
Tentemus fauces. Tenerô latet ulcus in ore
utre, quod hand deceat plebeià radere betà.
PERS.

B

Alges, quum excussit membris timor albus aristas:
Nunc face suppositâ fervescit sanguis, et irâ
Scintillant oculi: dicisque facisque, quod ipse
Non sani csse hominis non sanus iuret Orestes.

دو

SATIRA QUARTA.

Rem populi tractas? “

- barbatum hoc crede magistrum

Dicere, sorbitio tollit quem dira cicutae:
Quô fretus? dic, o magni pupille Pericli.
Scilicet ingenium et rerum prudentia velox
Ante pilos venit: dicenda tacendaque calles.
Ergo ubi commotâ fervet plebecula bile,
Fert animus calidae fecisse silentia turbae
Maiestate manus. Quid deinde loquere? — Quirites,
Hoc, puto, non iustum est: illud male: rectius
istud.-

Scis etenim iustum gemina suspendere lance
Ancipitis librae: rectum discernis, ubi inter
Curva subit, vel quum fallit pede regula varô:
Et potis es nigrum vitio praefigere Theta.
Quin tu igitur summâ nequidquam pelle decorus,
Ante diem blando caudam iactare popello
Desinis, Anticyras melior sorbere meracas.
Quae tibi summa boui est? Unctà vixisse patellâ
Semper, et adsiduô curata cuticula sole?
Exspecta! haud aliud respondeat haec anus.

[merged small][ocr errors]

nunc!" Suffla. " dus.

-

[ocr errors]

-

Sum candi Esto.

[ocr errors]
[ocr errors]

Dum ne deterius sapiat pannucia Baucis,
Quum bene discincto cantaverit ocima vernae.
Ut nemo in sese tentat descendere, nemo!
Sed praecedenti spectatur mantica tergo.
Quaesieris,,, Nostin Vectidì praedia?" Cuius?
Dives arat Curibus, quantum non milvus oberret.“.
Hunc ais, hunc, dis iratis genióque sinistro,.
Qui, quando que iugum pertusa ad compita figit,
Seriolae veterem metuens deradere limum,
Ingemit, Hoc bene sit! tunicatum cum sale mordens
Caepe, et, farratá pueris plaudentibus olla,
Pannosam faecem morientis sorbet aceti.

[ocr errors]

At si unctus cesses, et figas in cute solem, Est prope te ignotus, cubitò qui tangat, et acre Despuat in mores: penemque arcanaque lumbi Runcantem, populo marcentes pandere vulvas: Tu, quum in maxillis balanatum gausape pectas, Inguinibus quare detonsus gurgullo exstat? Quinque palaestritae licet haec plantaria vellant, Elixasque nates labefactent forcipe adunca, Non tamen ista filix ulló mansuescit aratró. Caedimus, inque vicem praebemus crura sittis. Vivitur hoc pacto: sic novimus. - Ilia subter Caecum vulnus habes; sed latô balteus auro

Protegit.

Si potes.

[ocr errors]

Ut mavis, da verba, et decipe nervos, Egregium quum me vicinia dicat, Non credam? Visô si palles, inprobe, nummô; Si facis, in penem quidquid tibi venit amarum; Si puteal multa cautus vibice flagellas:

Nequidquam populo bibulas donaveris aures. Respue, quod non es: tollat sua munera cerdo. Tecum habita: noris, quam sit tibi curta supellex!

SATIRA QVINTA.

AD ANNAEVM CORNVT V M.

Vatibus hic mos est, centum sibi poscere voces,
Centum ora, et linguas optare in carmina centum,
Fabula seu moesto ponatur hianda tragoedo,
Vulnera seu Parthi ducentis ab inguine ferrum.
Quorsum haec? aut quantas robusti carminis
offas

Ingeris, ut par sit centenó gutture niti?
Grande locuturi nebulas Helicone legunto,
Si quibus aut Procnes, aut si quibus olla Thyestae
Fervebit, saepe insulso coenanda Glyconi.

Tu neque anhelanti, coquitur dum massa caminó,
Folle premis ventos; nec clausó murmure raucus
Nescio quid tecum grave cornicaris inepte;
Nec scloppó tumidas intendis rumpere buccas.
Verba togae sequeris, iunctura callidus acri,
Ore teres modicó, pallentes radere mores
Doctus et ingenuo culpam defigere ludó.
Hinc trahe, quae dicas, mensasque relinque
Mycenis

Cum capite et pedibus, plebeiaque prandianoris.
Non equidem hoc studeo, bullatis ut mihi nugis
Pagina turgescat, dare pondus idonea fumo.
Secreti loquimur. Tibi nunc, hortante Camena,
Excutienda damus praecordia: quantaque nostrae
Pars tua sit, Cornute, animae, tibi, dulcis amice,
Ostendisse iuvat. Pulsa, dignoscere cautus,
Quid solidum crepet, et pictae tectoria linguae.
Heic ego centenas ausim deposcere voces,

« AnteriorContinuar »