Imágenes de páginas
PDF
EPUB

D. IVNII IVVENALIS

VITA

QVAE VVLGO TRIBVITVR SVETONIO.

Iunius Iuvenalis, libertini locupletis, incertum filius,

an alumnus, ad mediam fere aetatem declamavit, animi magis causa, quam quod scholae se aut foro praepararet. Deinde paucorum versuum Satira non absurde composita in Paridem pantomimum poetamque eius semestribus militiolis tumentem, hoc genus scripturae industriose excoluit. Et tamen bene diu ne modico quidem auditorio quidquam committere est ausus. Mox magua frequentia magnoque successu bis ac ter auditus est, ut ea quoque, quae prima fecerat, inferciret novis scriptis:

Quod non dant proceres, dabit histrio. tu Came

rinos

Et Bareas, tu nobilium magna atria curas. Praefectos Pelopea facit, Philomela tribunos. Erat tum in deliciis aulae histrio: multique fautorum eius quotidie provehebantur. Venit ergo Iuvenalis in suspicionem, quasi tempora figurate notasset, ac statim per honorem militiae, quamquam octogenarius, Urbe submotus missusque ad praefecturam cohortis, in extrema Aegypti parte tendentis. Id supplicii genus placuit, ut levi atque ioculari delieto par esset. Verun intra brevissimum tempus angore et taedio periit.

D. IVNII IVVENALIS

AQVINATIS

SATIRAR VM

LIBER PRIMVS.

SATIRA I.

ARGVMENTVM.

In prima huius Satirae parte v. 1 - 18. lepidas poeta tradit causas, quibus adductus animum ad carmina scribenda et post longam demum moram evulganda appulerit: se enim, recitationibus crebris et importunis multorum poetarum, qui eiusdem fere argumenti carmina composuerint iisdemque adumbraverint coloribus, tamdiu ac toties et tantopere offensum atque vexatum, sibi temperare non potuisse, quo minus ipse etiam aliquid scriberet recitaretque, quo saltem iis, quibus non sine ingenti taedio aures praebuerit, reponeret, rependeret, par pari referret, h. e. idem legendi audiendique fastidium crearet, ne patientiam suam hi impune insultasse videri possent; (v. 1 — 14.) utque aliquam certe scribendi facultatem sibi compararet, scholas dicit Grammaticorum Rhetorumque a se fuisse fre· quentatas; nihil autem referre, utrum aliorum ver

sificatorum, quorum tantus sit numerus, ut ubique iis occurrat, an sua manu pereat charta. (v.15--18.) In altera Satirae parte v. 19—150, rationes affert, quare, capto carminum scribendorum consilio, ad satiras potius, quam ad alia poematum genera, animum converterit: tot enim et tanta Romae nunc vi

gere vitia ac scelera, ut in hoc campo facile suppeditet omnis dicendi apparatus, et difficile sit, satiram non scribere, utque, si natura neget, faciat indignatio versum, qualemcumque possit; (v. 30. 79.) multo quoque magis expedire, haec hominum vitia notari, quam exponi mythos et argumenta, iam tractata a tot poetis et omnibus nota. (v. 52 seq.) Praeterea summam proponit omnium, quae in satiris suis persequi apud animum constituerit quaeque hoc poeseos genus complectatur. (v. 81 — 86.) In fine demum carminis animo secum reputans ac dolens, priscam loquendi scribendique libertatem Doetis praecisam esse et homines, qui multum auctoritate et Imperatorum gratia valeant, nedum ipsos Caesares, non sine salutis vitaeque periculo vivos carpi posse, se in sola mortuorum, utpote qui non amplius mordeant, facta et mores invecturum esse profitetur. (v. 150—171.)

Semper ego auditor tantum? nunquamne reponam,

Vexatus toties rauci Theseide Codri?

Impune ergo mihi recitaverit ille togatas,
Hic elegos? impune diem consumserit ingens
Telephus, aut summi plena iam margine libri
Scriptus et in tergo nec dum finitus Orestes?

Nota magis nulli domus est sua, quam mihi lucus

Martis et Aeoliis vicinum rupibus antrum
Vulcani. Quid agant venti, quas torqueat umbras
Aeacus, unde alius furtivae devehat aurum

IUVEN.

C

Pelliculae, quantas iaculetur Monychus ornos,
Frontonis platani convulsaque marmora clainant
Semper et assiduo ruptae lectore columnae.
Exspectes eadem a summo minimoque poeta !
Et nos ergo manum ferulae subduximus, et nos
Consilium dedimus Sullae, privatus ut altum
Dormiret. Stulta est clementia, quum tot ubique
Vatibus occurras, periturae parcere chartae.

Cur tamen hoc potius libeat decurrere campo,
Per quem magnus equos Auruncae flexit alumnus,
Si vacat et placidi rationem admittitis, edam.
Quum tener uxorem ducat spado, Maevia Tuscum
Figat aprum et nuda teneat venabula mamma;
Patricios omnes opibus quum provocet unus,
Quo tondente gravis iuveni mihi barba sonabat;
Quum pars Niliacae plebis, quum verna Canopi
Crispinus, Tyrias humero revocante lacernas,
Ventilet aestivum digitis sudantibus aurum,
Nec sufferre queat maioris pondera gemmae:
Difficile est, Satiram non scribere. Nam quis iniquae
Tam patiens urbis, tam ferreus, ut teneat se,
Causidici nova quum veniat lectica Mathonis
Plena ipso? post hunc magni delator amici
Et cito rapturus de nobilitate comesa,

Quod superest, quem Massa timet, quem munere palpat
Carus et a trepido Thymele submissa Latino?
Quum te submoveant, qui testamenta merentur
Noctibus, in coelum quos evehit optima summi
Nunc via processus, vetulae vesica beatae?
Unciolam Proculeius habet, sed Gillo deuncem,
Partes quisque suas ad mensuram inguinis heres.
Accipiat sane mercedem sanguinis et sic
Palleat, ut nudis pressit qui calcibus anguem,
Aut Lugdunensem rhetor dicturus ad aram.

Quid referam, quanta siccum iecur ardeat ira, Quum populum gregibus comitum premit hic spoliator

Pupilli prostantis? et hic damnatus inani
Iudicio (quid enim salvis infamia nummis? )
Exsul ab octava Marius bibit et fruitur Dis
Iratis; at tu victrix provincia ploras?

Haec ego non credam Venusina digna lucerna ? Haec ego non agitem? Sed quid magis Heraclcas Aut Diomedeas aut mugitum Labyrinthi

Et mare percussum puero fabrumque volantem?
Quum leno accipiat moechi bona, si capiendi
Ius nullam uxori, doctus spectare lacunar,
Doctus et ad calicem vigilanti stertere naso;
Quum fas esse putet curam sperare cohortis,
Qui bona donavit praesepibus et caret omni
Maiorum censu, dum pervolat axe citato
Flaminiam; (puer Automedon nam lora tenebat,
Ipse lacernatae quum se iactaret amicae )
Nonne libet medio ceras implere capaces
Quadrivio? quum iam sexta cervice feratur
Hinc atque inde patens ac nuda paene cathedra
Et multum referens de Maecenate supino
Signator, falso qui se lautum atque beatum
Exiguis tabulis et gemma fecerat uda?

Occurrit matrona potens, quae, molle Calenum
Porrectura, viro miscet sitiente rubetam
Instituitque rudes melior Locusta propinquas
Per famam et populum nigros efferre maritos.
Aude aliquid brevibus Gyaris et carcere dignum,
Si vis esse aliquis: probitas laudatur et alget.
Criminibus debent hortos, praetoria, mensas,
Argentum vetus et stantem extra pocula caprum.
Quem patitur dormire nurus corruptor avarae,
Quem sponsae turpes et praetextatus adulter?
Si natura negat, facit indignatio versum,
Qualemcumque potest, quales ego vel Cluvienus.
Ex quo Deucalion, nimbis tollentibus aequor,
Navigio montem ascendit sortesque poposcit,

« AnteriorContinuar »