Imágenes de páginas
PDF
EPUB

Paulatimque anima caluerunt mollia saxa
Et maribus nudas ostendit Pyrrha puellas,
Quidquid agunt homines, votum, timor, ira, voluptas,
Gaudia, discursus, nostri est farrago libelli.
Et quando uberior vitiorum copia? quando
Maior avaritiae patuit sinus? alea quando
Hos animos? Neque enim loculis comitantibus itur
Ad casum tabulae, posita sed luditur arca.
Proelia quanta illic dispensatore videbis
Armigero! Simplexne furor, sestertia centum
Perdere et horrenti tunicam non reddere servo?
Quis totidem erexit villas? quis fercula septem
Secreto coenavit avus? Nunc sportula primo
Limine parva sedet, turbae rapienda togatae.
Ille tamen faciem prius inspicit et trepidat, ne
Suppositus venias ac falso nomine poscas.
Agnitus accipies. Iubet a praecone vocari
Ipsos Troiugenas: nam vexan limen et ipsi
Nobiscum. Da Praetori, da deinde Tribuno!
Sed libertinus prior est. Prior, inquit, ego adsum.
Cur timeam dubitemve locum defendere, quamvis
Natus ad Euphraten, molles quod in aure fenestrae
Arguerint, licet ipse negem? Sed quinque tabernae
Quadringenta parant. Quid confert purpura maior
Optandum, si Laurenti custodit in agro

Conductas Corvinus oves? Ego possideo plus
Pallante et Licinis. Exspectent ergo tribuni;
Vincant divitiae: sacro nec cedat honori,
Nuper in hanc urbem pedibus qui venerat albis ;
Quandoquidem inter nos sanctissima Divitiarum
Maiestas: etsi funesta Pecunia templo

Nondum habitas, nullas nummorum ereximus aras.
Ut colitur Pax atque Fides, Victoria, Virtus,
Quaeque salutato crepitat Concordia nido.

Sed quum summus honor finito computet anno, Sportula quid referat, quantum rationibus addat;

Quid facient comites, quibus hinc toga, calceus hinc est
Et panis fumusque domi? Densissima centum
Quadrantes lectica petit, sequiturque maritum
Languida vel praegnans et circumducitur uxor.
Hic petit absenti, nota iam callidus arte,
Ostendens vacuam et clausam pro coniuge sellam.
Galla mea est, inquit. Citius dimitte. Moraris?
Profer Galla caput. Noli vexare, quiescit.

Ipse dies pulcro distinguitur ordine rerum:
Sportula, deinde forum iurisque peritus Apollo
Atque triumphales, inter quas ausus habere
Nescio quis titulos Aegyptius atque Arabarches,
Cuius ad effigiem non tantum meiere fas est.
Vestibulis abeunt veteres lassique clientes
Votaque deponunt, quamquam longissima coenae
Spes homini. Caules miseris atque ignis emendus.
Optima silvarum interea pelagique vorabit
Rex horum vacuisque toris tantum ipse iacebit.
Nam de tot pulcris et latis orbibus et tam
Antiquis una comedunt patrimonia mensa.
Nullus iam parasitus erit! Sed quis ferat istas
Luxuriae sordes? Quanta est gula, quae sibi totos
Ponit apros, animal propter convivia natum!
Poena tamen praesens, quum tu deponis amictus
Turgidus et crudum pavonem in balnea portas.
Hinc subitae mortes atque intestata senectus.
It nova nec tristis per cunctas fabula coenas:
Ducitur iratis plaudendum funus amicis.

Nil erit ulterius, quod nostris moribus addat
Posteritas: eadem cupient facientque minores.
Omne in praecipiti vitium stetit. Utere velis;
Totos pande sinus. Dicas hic forsitan, unde
Ingenium par materiae? unde illa priorum
Scribendi, quodcumque animo flagrante liberet,
Simplicitas, cuius non audeo dicere nomen?
Quid refert dictis ignoscat Mucius, an non?

Pone Tigellinum: taeda lucebis in illa,
Qua stantes ardent, qui fixo gutture fumant,
Et latum media sulcum diducis arena.

Qui dedit ergo tribus patruis aconita, vehatur
Peusilibus plumis atque illinc despiciat nos?
Quum veniet contra, digito compesce labellum.
Accusator erit, qui verbum dixerit, hic est.
Securus licet Aeneam Rutulumque ferocem
Committas: nulli gravis est percussus Achilles
Aut multum quaesitus Hylas urnamque sequutus.
Ense velut stricto quoties Lucilius ardens
Infremuit, rubet auditor, cui frigida mens est
Criminibus; tacita sudant praecordia culpa.
Inde irae et lacrumae. Tecum prius ergo voluta
Haec animo ante tubas. Galeatum sero duelli
Poenitet. Experiar, quid concedatur in illos,
Quorum Flaminia tegitur cinis atque Latina.

[blocks in formation]

28.

Magna nunc Romae est pessimorum multitudo hominum, qui, vultu et sermone speciem sapientiae ac virtutis prae se ferentes, vitia, quibus ipsi indulgent quam maxime, verbis poenisque castigant, tristes in publico, domi obscoeni. v. 1 Neque id mirum: nam perniciosum huius simulationis exemplum Princeps et Censor severus, tragico nuper pollutus adulterio, edidit, quod certatim imitantur senatores ac nobiles, qui muliebria tam facientes quam patientes et sericis perlucidisque vestibus induti mollitiem tamen acrius increpant. 29 78. Horum contagio cuiusque mox ordinis et sexus homines trahet, (78-81.) ipsi vero paulatim, ut vulgo fit, ab illa turpitudine ad maiorem delabentur, et in consortium foedorum muliebrium

que recipientur virorum, qui, sexum, habitum, ornatum, vultum, vocis exilitatem incessumque feminarum mentientes, sacra Bonae Deae celebrant, et. Othonis Imperatoris exemplo, in ipsis castris vel speculis utuntur, vel faciem linunt pane madido. 82 - 114. Non desunt etiam, heu nefas! viri, iique summo loco nati, ac sacerdotes, qui data dote viris nubunt nihilque magis dolent, quam quod nequeunt parere. 115. - 142. Quod tamen omnium turpissimum est ac portento simile, viros, genere et nobilitate huius civitatis facile principes, non pudet gladiatorum et vel retiariorum, qui nuda facie pugnant, partes agere. 143–148. Quae monstra hominum, si vera essent, quae de Manibus et inferis poetae fabulantur, adspicere olim in Orco horrerent Curii, Fabricii aliique spectatae virtutis viri. 149-158. Quid enim prodest, imperium nostrum orbis terrarum terminis definiri, si barbaros populos, quos vicimus armis, etiam vitiis superamus, et peregrini, qui ad nos commearunt, mox perditos induunt mores nostros atque in patriam suam referunt? 159—170.

Ultra Sauromatas fugere hinc libet et glacialem
Oceanum, quoties aliquid de moribus audent,
Qui Curios simulant et Bacchanalia vivunt.
Indocti primum; quamquam plena omnia gypso
Chrysippi invenias. Nam perfectissimus horum est,
Si quis Aristotelem similem vel Pittacon emit
Et iubet archetypos pluteum servare Cleanthas.
Fronti nulla fides. Quis enim non vicus abundat
Tristibus obscoenis? Castigas turpia, quum sis
Inter Socraticos notissima fossa cinaedos.
Hispida membra quidem et durae per brachia setae
Promittunt atrocem animum; sed podice levi

Caeduntur tumidae, medico ridente, mariscae.
Karus sermo illis et magna lubido tacendi
Atque supercilio brevior coma. Verius ergo
Et magis ingenue Peribomius. Hunc ego fatis
Imputo, qui vultu morbum incessuque fatetur.
Horum simplicitas miserabilis; his furor ipse
Dat veniam: sed peiores, qui talia verbis
Herculis invadunt et de virtute loquuti
Clunem agitant. Ego te ceventem, Sexte, verebor?
Infamis Varillus ait. Quo deterior te?

Loripedem rectus derideat, Aethiopem albus.
Quis tulerit Gracchos de seditione querentes?
Quis coelum terris non misceat et mare coelo,
Si fur displiceat Verri, homicida Miloni?
Clodius accuset moechos, Catilina Cethegum?
In tabulam Sullae si dicant discipuli tres?
Qualis erat nuper tragico pollutus adulter
Concubitu, qui tunc leges revocabat amaras
Omnibus atque ipsis Veneri Martique timendas,
Quum tot abortivis fecundam Iulia vulvam
Solveret et patruo similes effunderet offas.
Nonne igitur iure ac merito vitia ultima fictos
Contemnunt Scauros et castigata remordent?

Non tulit ex illis torvum Lauronia quemdam
Clamantem toties: Ubi nunc lex Iulia? dormis?
Ad quem subridens: Felicia tempora, quae te
Moribus obponunt! Habeat iam Roma pudorem!
Tertius e coelo cecidit Cato. Sed tamen unde
Haec emis, hirsuto spirant opobalsama collo
Quae tibi? Ne pudeat dominum monstrare tabernae,
Quod si vexantur leges ac iura, citari

Ante omues debet Scatinia. Respice primum
Et scrutare viros: faciunt hi plura; sed illos
Defendit numerus iunctaeque umbone phalanges.
Magna inter molles concordia. Non erit ullum
Exemplum in nostro tam detestabile sexu.

« AnteriorContinuar »