Imágenes de páginas
PDF
EPUB

etiam Lucanum, aequaevum, auditorem Cornuti. Nam Cornutus illo tempore tragicus fuit, sectae Stoicae, qui libros philosophiae reliquit. Sed Lucanus adeo mirabatur scripta Flacci, ut vix retineret se, illo recitante, a clamore. [quin illa vera esse poemata diceret.] Sero cognovit Senecam, sed non ut caperetur eius ingenio. Usus est apud Cornutum duorum convictu dɔctissimorum et sanctissimorum virorum, acriter tum philosophantium, Claudii Agathemeri, medici Lacedaemonii, et Petronii Aristocratis, Magnetis, quos unice miratus est et aemulatus, quum aequales essent, et Cornuti minores. Ipse etiam decem fere annis sum→ me dilectus a Paeto Thrasea est, ita ut peregrinaretur quoque cum eo aliquando, cognatam eius Arriam uxorem habente. Fuit morum lenissimorum, verecundiae virginalis, formae pulchrae, pietatis erga matrem et sororem et amitam exemplo sufficientis. Fuit frugi et pudicus. Reliquit circa sestertium vicies matri et Borori: scriptis tamen ad matrem codicillis rogavit, ut daret Cornuto sestertia, ut quidam, centum; ut alii volunt, plus, et argenti facti pondo viginti, et libros circa septingentos, sive bibliothecam suam omnem. Verum Cornutus sublatis libris, pecuniam sorori et matri, quas heredes fecerat, reliquit. Et raro, et tarde scripsit. Hunc ipsum librum imperfectum reliquit. Versus aliqui demti sunt ultimo libri, ut quasi finitus esset. Leviter retractavit Cornutus, et Caesio Basso petenti ut ipse ederet, tradidit edendum. Scripsit etiam in pueritia Flaccus praetextam, et Оdoiлoginov librum unum,et paucos uxoriThraseae in Arriam matrem versus, quae se ante virum occiderat. Omnia autem ea Cornutus auctor fuit matri eius ut aboleret. Editum librum continuo mirari homines et diripere coeperunt. Decessit autem vitio stomachi, anno aetatis XXIIX.

SATIRA PRIMA.

PROLOGUS.

Nec fonte labra prolui caballinó,

Nec in bicipiti somniasse Parnassó
Memini, ut repente sic poeta prodirem.
Heliconidasque pallidamque Pirenen
Illis relinquo, quorum imagines lambunt
Hederae sequaces: ipse semipaganus
Ad sacra vatum carmen affero nostrum. -
Quis expedivit psittaco suum Xaïqɛ!
Picasque docuit nostra verba conari?
Magister artis ingenique largitor,
Venter, negatas artifex sequi voces.
Quod si dolosi spes refulserit nummi,
Corvos poetas et poetrias picas
Cantare credas Pegaseïum nectar.

curas hominum! o quantum est in rebus inaue! Quis leget haec? Min tu istud ais? Nemo her

[ocr errors]

Vel duo, vel nemo. —

cule! Nemo?

Turpe et miserabile!
Quare?

Ne mihi Polydamas et Troïades Labeonem

Praetulerint?

Nugae! — Non, si quid turbida Roma

Elevet, accedas, examenque inprobum in illâ
Castiges trutinà, nec te quaesiveris extrâ.

Nam Romae est quis non

-? At si fas dicere!

-

Sed fas

Tunc, quum ad canitiem et nostrum istud vivere triste Adspexi, ac nucibus facimus quaecumque relictis, Quum sapimus patruos: tunc, tunc, ignoscite.

Nulo.

[ocr errors]

Quid faciam? Sed sum petulanti splene cachinno.-
Scribimus, inclusus numeros ille, hic pede liber,
Grande aliquid, quod pulmo animae praelargus au-
helet,

Scilicet haec populo, pexusque togâque recenti,
Et natalitià tandem cum sardonyche albus,
Sede legens celsà, liquidô quum plasmate guttur
Mobile colluerit, patranti fractus ocellô.

Heic neque more probô videas neque voce serenâ
Ingentes trepidare Titos, quum carmina lumbum
Intrant, et tremulò scalpuntur ubi intima versu.
Tun vetule auriculis alienis colligis escas,
Auriculis, quibus et dicas cute perditus: ohe! — ?
Quid didicisse, nisi hoc fermentum et quae semel

intus

Innata est, ruptó iecore exierit caprificus?
En pallor seniumque! o mores! usque adeone
Scire tuum nihil est, nisi, te scire hoc, sciat alter? —
At pulchrum est, digitó monstrari, et dicier, hic
est!

Ten cirratorum centum dictata fuisse

Pro nihilo pendas? Ecce inter pocula quaerunt
Romulidae saturi, quid dia poemata uarrent.

Heic aliquis, cui circum humeros hyacinthina laena est,
Rancidulum quiddam balbà de nare locutus,
Phyllidas, Hypsipylas, vatum et plorabile si quid,
Eliquat, et tenero supplantat verba palato.
Assensere viri. Nunc non cinis illc poetae

[ocr errors]

Felix? Non levior cippus nunc imprimit ossa?
Nunc non e manibus illis,

Laudant convivae.

Nunc non e tumulô fortunatâque favillà
Nascentur violae?

[ocr errors]

- Rides, ait, et nimis uncis Naribus indulges. An erit, qui velle recuset Os populi meruisse, et, cedro digna locutus, Linquere nec scombros metuentia carmina nec thus?

[ocr errors]

Quisquis es, o modo quem ex adversô dicere feci,
Non ego, quum scribo, si forte quid aptius exit,
Quando haec rara avis est, si quid tamen aptius exit,
Laudari metuam: neque enim mihi cornea fibra est.
Sed recti finemque extremumque esse recuso
Euge tuum et belle. Nam belle hoc excute totum:
Quid non intus habet? non heic est Ilias Accî
Ebria veratrô? non si qua elegidia crudi

Dictarunt proceres? non quidquid denique lectis
Scribitur in citreis? Calidum scis ponere sumen:
Scis comitem horridulum trità donare lacernâ:
Et,,, Verum," inquis,,, amo: verum mihi dicito de
me. -?

[ocr errors]
[ocr errors]

Qui pote? - vis dicam?,, nugaris, quum tibi, calve,
Pinguis aqualiculus propensô sesquipede exstet.
O lane, a tergô quem nulla ciconia pinsit,
Nec manus auriculas imitata est mobilis albas,
Nec linguae, quantum sitiat canis Appula, tantum!
Vos o patricius sanguis, quos vivere fas est
Occipiti caecô, posticae occurrite sannae!—

Quis populi sermo est? - quis enim? nisi carmina

molli

Nunc demum numerô fluere, ut per laeve severos
Effundat iunctura ungues.,, Scit tendere versum
Non secus, ac si oculò rubricam dirigat unô.
Sive opus in mores, in luxum, an prandia regum
Dicere, res grandes nostro dat Musa poetae.

Ecce modo heroas sensus afferre videmus

[ocr errors]

10

Nugari solitos Graece, nec ponere lucum
Artifices, nec rus saturum laudare, ubi corbes,
Et focus, et porci, et fumosa Palilia foenô:
Unde Remus, sulcôque terens dentalia, Quincti,
Quum trepida ante boves dictatorem induit uxor,
Et tua aratra domum lictor tulit. Euge poeta!
Est nunc, Briseis quem venosus liber Atti,
Sunt, quos Pacuviusque et verrucosa moretur
Antiopa, aerumnis cor luctificabile fulta.
Hos pueris monitus patres infundere lippos
Quum videas, quaerisne, unde haec sartago loquendi
Venerit in linguas? unde istud dedecus, in quô
Trossulus exsultat tibi per subsellia laevis?

Nilne pudet, capiti non posse pericula cano Pellere, quin tepidum hoc optes audire, decenter? ,,Fur es, "ait Pedio.- Pedius quid? — Crimina rasis Librat in antithetis. Doctas posuisse figuras

Laudatur.

[ocr errors]
[ocr errors]

Bellum hoc!" Bellum est? an Romule ceves?

Men moveat? quippe et, cantet si naufragus, assem Protulerim? Cantas, quum fractâ te in trabe pictum Ex humerô portes? Verum, nec nocte paratum Plorabit, qui me volet incurvasse querelà.

[ocr errors]

Sed numeris decor est et iunctura addita crudis.
Claudere sic didicit versum: Berecynthius Atys,
Et: qui caeruleum dirimebat Nerea delphin,
Sic: : costam longo subduximus Ápennino. ·

Arma virum! Nonne hoc spumosum et cortice pingui,
Ut ramale vetus vegrandi subere coctum?
Quidnam igitur tenerum, et laxá cervice legendum
est?

Torva Mimalloneis inplerunt cornua bombis:

Et raptum vitulo caput ablatura superbo
Bassaris, et lyncem Maenas flexura corymbis

Enion ingeminat: reparabilis adsonat Echo. -?-
Haec fierent, si testiculi vena ulla paterni

« AnteriorContinuar »