Imágenes de páginas
PDF
EPUB

Luserit Aeneas nec filia dulcior illo.

Iucundum et carum sterilis facit uxor amicum.
Sed tua nunc Mycale pariat licet et pueros tres
In gremium patris fundat simul: ipse loquaci
Gaudebit nido; viridem thoraca iubebit
Afferri minimasque nuces assemque rogatum,
Ad mensam quoties parasitus venerit infans.
Vilibus ancipites fungi ponentur amicis,
Boletus domino; sed qualem Claudius edit
Ante illum uxoris, post quem nil amplius edit.
Virro sibi et reliquis Virronibus illa iubebit
Poma dari, quorum solo pascaris odore;
Qualia perpetuus Phaeacum auctumnus habebat.
Credere quae possis subrepta sororibus Afris.
Tu scabie frueris mali, quod in aggere rodit,
Qui tegitur parma et galea metuensque flagelli
Discit ab hirsuta iaculum torquere capella.

Forsitan impensae Virronem parcere credas.
Hoc agit, ut doleas: nam quae comoedia, mimus
Quis melior plorante gula? Ergo omnia fiunt,
Si nescis, ut per lacrumas effundere bilem
Cogaris pressoque diu stridere molari.

Tu tibi liber homo et regis conviva videris.
Captum te nidore suae putat ilie culinae:

Nec male coniectat. Quis enim tam nudus, ut illum
Bis ferat, Etruscum puero si contigit aurum
Vel nodus tantum et signum de paupere loro?
Spes bene coenandi vos decipit. Ecce dabit iam
Semesum leporem atque aliquid de clunibus apri.
Ad nos iam veniet minor altilis. Inde parato
Intactoque omues et stricto pane tacetis.
Ille sapit, qui te sic utitur. Omnia ferre
Si potes, et debes. Pulsandum vertice raso
Praebebis quandoque caput nec dura timebis
Flagra pati, his epulis et tali dignus amico.

D. IVNII IVVENALIS

AQVINATIS

SATIRAR V M

LIBER SECVNDVS.

SATIRA

ARGVMENTVM.

V I.

Iuvenalis primum profitetur, se non satis mirari posse dementiam Ursidii Postumi, qui uxorem, eamque castam, circumspiciat, quum et pudicitiae vestigia inde a fine aetatis argenteae frustra quaerantur in toto terrarum orbe, (v. 1. - 29.) et vitam liberam voluptariamque agere, immo mori, multum praestet, quam servile matrimonii iugum ferre, et Postumus ipse notissimus sit moechorum. (30-47.) Deinde amicum ab uxore ducenda dehortatur, eumque in finem vivis coloribus depingit atque ordine recenset omnia mulierum tunc temporis viventium vitia, et quidem 1. impudicitiam et libidinem effrenatam, cuius explendae causa nobilissimae etiam matronae, immo Augustae, vel cum histrionibus, citharoedis ac gladiatoribus concumbant patriamque relinquant, vel in lupanaribus prostent, quod Hippiae ac Messalinae exemplis

probatur; (47- 132.) — 2. insanam ludorum spectandorum cupiditatem, qua captae histrioniam ipsae faciant; (67—70.) · 3. licentiam, quodcumque libeat, vel faciendi vel a marito exigendi, magna dote aut pulcritudine quasi emtam; (136–160.) --4. superbiam, maxime earum, quae nobilitate generis, castitate, forma, fecunditate aliisque naturae ac fortunae dotibus excellant, v. c. Corneliae matris Gracchorum, Niobes et al. (161 — 183.) -5, affectationem Graecae linguae; (184-199.) 6. pertinaciam durumque in maritos imperium, (202 —22.3.) — 7. divortia crebra, quibus maritoc mutent; (224 — 230.) — 8. suspectam fidem aliosque pravos mores, vivente socru, quae iis imbuat filiam; (231 — 241.) — 9. cupiditatem litium, in quibus ipsae accusatorum patronorumque partes agant; (242-245) -10.impudentiam, quae nonnumquam tanta sit, ut ne in gymnasia quidem et arenam descendere vel ad palum exerceri erubescant; (246—267.) 11. studium rixandi cum maritis et die et noctu; (268 — 270.) 12. fictam tristitiam lacrumasque, quoties iubeant, manantes, quibus maritis exprobrent adulteria, ut sua celent; (271-278.) 13. insignem audaciam, qua deprehensae in stupris se defendant; (279 — 28.5.)

14. mollitiem et luxuriam, fontem reliquorum vitiorum; (286—300.) — 15. temulentiam, qua augeatur libido et mulieres saepe ad omnem turpitu dinem, vel ad aram Pudicitiae et in sacris, inpr. Bonae Deae, rapiantur; (300- 345.) 16. dolum, quo utantur in custodes sibi appositos, quos ipsae primos ad stupra sollicitent; (346 — 351.) · 17. ambitionem, quae nullam paupertatis rationem habeat; (352-365.) —18. amorem, quo eunuchos amplectantur, ut indulgeant libidini, nec tamen concipiant ; (366 -— 378.) —— 19. studium cantus ac

[ocr errors]
[ocr errors]

musicae artis, cui multae sint deditae; (379 397.)- 20. curiositatem credulitatemque; (398412.) —21. iracundiam atque crudelitatem ; (413— 418.) 22. nocturnam lavationem cum multo strepitu et vomitionem ante coenam, vino largius sumto concitatam; (418 — 433.) 23. affectationem sapientiae et eruditionis; (434 — 456.) 24. nimium ornatum fastumque intolerabilem divitum feminarum; (457 — 460.)—25. studium moechis, non maritis, placendi munditie ac nitore, quem pane siligineò, in lac asininum intincto, fucis unguentisque sibi concilient; (461 — 47.3.) — 26. saevitiam in servos servasque, in quas evomant iram, vel in maritos conceptam, vel eo incensam, quod ars ornatricis dare nequeat, quae denegaverit natura; (474-495.)—27. nimiam decoris quaerendi nullamrei familiaris et impensarum curam; (495 – 511.) 28. stultam cuiuscumque generis superstitionem; (511 — 591.) — 29. improbitatem nobilium divitumque feminarum, quae vel partum medicamentis abigant, (592 — 597.) vel adulterinos pariant filios, (597-601.) vel denique nothos sive subditivos pro suis ac legitimis alant; (602 — 609.) 30. usum incantationum ac philtrorum, quibus nonnumquam maritos ad insaniam agant; (133 — 135. et 610 626.) 31. quaestus cupiditatem, qua incensae privignos, immo (ut Pontia) suos filios maritosque, veneno vel ferro quoque necare conentur. (627-661.)

que

[ocr errors]

-

Credo
pudicitiam Saturno rege moratam
In terris visamque diu, quum frigida parvas
Praeberet spelunca domos ignemque laremque
Et pecus et dominos communi clauderet umbra;
Silvestrem montana torum quum sterneret uxor

Frondibus et culmo vicinarumque ferarum
Pellibus, haud similis tibi, Cynthia, nec tibi, cuius
Turbavit nitidos exstinctus passer ocellos,
Sed potanda ferens infantibus ubera magnis
Et saepe horridior glandem ructante marito.
Quippe aliter tunc orbe novo coeloque recenti
Vivebant homines, qui rupto robore nati
Compositive luto nullos habuere parentes.
Multa pudicitiae veteris vestigia forsan

Aut aliqua exstiterint et sub Iove; sed Iove nondum
Barbato, nondum Graecis inrare paratis
Per caput alterius, quum furem nemo timeret
Caulibus aut pomis et aperto viveret horto.
Paulatim deinde ad superos Astraea recessit
Hac comite atque duae pariter fugere sorores.
Antiquum et vetus est, alienum, Postume, lectum
Concutere atque sacri genium contemnere fulcri.
Omne aliud crimen mox ferrea protulit aetas:
Viderunt primos argentea saecula moechos.
Conventum tamen et pactum et sponsalia nostra
Tempestate paras, iamque a tonsore magistro
Pecteris et digito pignus fortasse dedisti.
Certe sanus eras! Uxorem, Postume, ducis?
Dic, qua Tisiphone, quibus exagitare colubris?
Ferre potes dominam salvis tot restibus ullam?
Quum pateant altae caligantesque fenestrae?
Quum tibi vicinum se praebeat Aemilius pons?
Aut si de multis nullus placet exitus, illud
Nonne putas melius, quod tecum pusio dormit?
Pusio, qui noctu non litigat, exigit a te
Nulla iacens illic munuscula, nec queritur, quod
Et lateri parcas nec, quantum iussit, anheles.
Sed placet Ursidio lex Iulia: tollere dulcem
Cogitat heredem cariturus turture magno
Mullorumque iubis et captatore macello.
Quid fieri non posse putes, si iungitur ulla

« AnteriorContinuar »