bræorum adimpleat, ut nullius peculiaritatis locum cum eisdem fæminis habeat, per quod se sordidare cum eis intendat. Quod si quemlibet sacerdotum contigerit, ut zelum, quo pro christiano nomine uti debeat, frequenter ad libidinis suæ occasionem usurpet: tunc sacerdos ipse ab honore depositus, exsilio erit perpetuo mancipandus. XXII. Flavius Ergivius Rex. Vt quicumque iudæum secum obsequentem habuerit, petente sacerdote, eum apud se retinere non audeat." Si quis laicorum quemlibet ex iudæis, virum scilicet vel fæminam, secum obsequentem habuerit, vel in patrocinio retinuerit, et sublato ex eis pontificum vel sacerdotum privilegio, privata eos sua potestate defenderit, neque eos ad episcopum vel sacerdotem debitis diebus instruendos vel iudicandos remiserit, excomunicationis ab eodem episcopo, cui id fecit, sententia feriatur : et amissis illis, quos vindicare nititur, trium librarum auri mulctatione pro unoquoque damnabitur, quæ partibus principis profuturæ manebunt. XXIII. - Vt cura omnis distringendi iudæos solis sacerdotibus debeatur. Horum omnium præceptorum multiplicem curam, et exercendam in perfidis disciplinam, illos nostra gloria, ut impleant, exhortatur, quibus id agendum divina auctoritate committitur. Ait enim spiritus ille, cuius veritas orbem implet: stabunt sacerdotes in iudiciis meis, et iudicabunt leges meas, et præcepta mea: proinde omnibus sacerdotibus hæc, quæ hic a nobis complexa sunt, implenda decernimus, ita ut nullum iudæorum pro ritu suo patiantur a quolibet defendi, nullumque tueri, sed exemptos ab eorum patrociniis, quorum tueri favoribus videntur, in potestatem suam redactos pro eorum salvatione, quid illis catholice agendum fore conveniat, diligenter instituant: atque in hoc illis erit sollicitior cura, ne in quibuslibet supradictis capitulis hæc institutio nostra tepescat. XXIV. De damnis sacerdotum vel iudicum qui in iudæos instituta legum implere neglexerint. Consulendum pie est sacerdotibus ecclesiæ divinæ, ne pro delictorum populi impunitate teneantur obnoxii. Quid enim prodest, sí non puniatur quisque suo, quum possit tamen alieno puniri peccato? Et ideo ad eorum talium incuriam excitandam huius præceptionis sanctione decernimus, ut si quilibet pontificum, aut cupiditate inlectus, aut malignæ voluntatis incuria tepidus prædicta hæc, quæ iussa sunt in iudæos decreta, noluerit adimplere, scilicet, ut detecta vel nuntiata sibimet errata perfidiæ nulla videatur æquitatis corrigere censura; et trium mensium excommunicationis sententiam perferat, et unam libram auri de suis rebus propriis fisco sociandam amittat quod si non habuerit unde componat, sex mensibus sub excommunicationis censura persistat, et insuper ad tepiditatem illius incuria corrigendam sit cuilibet episcopo licitum, in quod zelus Dei fuerit excitatus, vice illius episcopi, talium perfidorum errata corrigere, et hæc quæ ille neglexerat emendare. Quod si aliena simulatio, vel incuria episcoporum aliorum in alterius correctione, zelo hæsitante, distulerit emendare, diutinusque fuerit in eis hæsitatum, ut sibi commissa differant corrigere; tunc principis præceptione eorum episcoporum arguatur socordia, et perfidorum ulciscantur errata. Hic etiam ordo eodem modo, eodemque ordine, sicut superius de episcopis constitutum est, in cæteris quoque religiosis observandus est; id est, in presbyteris, diaconibus, vel etiam clericis, quibus horum infidelium ab episcopo suo cura regendi commissa est. Iudices tamen, qui eorumdem iudæorum crimina comperta, vel nuntiata sibi exstiterint, et legali continuo non damnayerint ultione, tunc sicut et de episcopis consti Ne iudices quicumque de perfidorum excessibus extra sacerdotum conniventiam iudicare præsumant. Iudices omnes nihil de perfidorum excessibus citra sacerdotis connivetiam iudicabunt, ne cupiditas ecclesiarum fidem sanctam maculet acceptione munerum: et tamen, si ut adsolet, præsentia defuerit sacerdotis, sola potestate iudicum distringendi sunt. Sane si episcopum a sede sua contigerit, aut in vicino, aut longe forsitan progredi, talem ex sacerdotibus pro sui vice relinquat, qui una cum iudice territorii hæc instituta sine muneris acceptione perficiat. XXVI. - Vt episcopi tunc immunes habeantur a damnis horum, cum presbyteri ea quæ ipsi non correxerint, ad eos non remiserint corrigenda. Presbyteri, diaconi, seu cætera religiositas universa, vel iudices universi per diversa loca vel territoria constituti, prout unusquisque conventus iudæorum ad se pertinere cognoverit, secundum totius institutionis nostræ decreta eos distringere, vel coercere non differant : ea vero, quæ ab ipsis nequiverint corrigi, ad cognitionem principis, atque pontificum emendanda reducant; sicque fiet, ut constituta damna non perferant, si suis unusquisque hæc pontificibus innotescat. Episcopi quoque ipsi tunc erunt immunes a damno, quando eis crimen talium non fuerit per subditos nuntiatum. De servata principibus potestate miserendi in his, qui conversi ad fidem Christi veraciter fuerint. Hac sane præceptorum multiplici diligentia, quam ordinatis lineis superius in toto decrevit nostra serenitas, ubicumque superius offensorum culpas ita moderari decrevimus, ut exutos rebus sub exsilii ærumna religemus hanc nobis vel successoribus nostris miserendi licentiam reservamus, ut si quemcumque a laqueis diaboli ex eis resipisci contigerit, et probabiliter in Sanctam Trinitatem crediderint; hoc quod de illis sacerdotes vel iudices, in quorum territoriis degunt, testimonium adnexerint, atque opera eorum cum veridico eorum testimonio adprobaverint concordare, erit nobis, nostrisque successoribus in his et talibus, et miserendi votum, et efficiendi propositum : id est, ut postquam eorum professio cum iuratione, aut testatione regia agnitioni claruerit, licitum habeat principalis potestas, et rebus eos iterum investire, et ab exsiliorum ergastulo revocare. Iam vero, si quis ex eis postquam se professus fuerit esse christianum,ad erroris sui proprii redierit vomitum, et quodcumque in eo repertum fuerit prævaricationis indicium, ità in eos secumdum modum culpæ, quem incurrerit, irrevocabilis dictabitur damnationis sententia, ut ad veniam ultionis nullatenus redeat; sed sive capitalis, sive minoris culpæ dignus sit pœna, sine ulla retractatione irremisibilem legem suscipiat. quas in eorum perfidiam nuper edidimus, instruat, et libellum eis huius operis tradat, qui et manifeste illis in conventu relegatur ecclesiæ, atque semper secum pro testimonio instructionis reportent. Iam vero, postquam illis publice in ecclesia fuerit lectus liber iste, vel traditus, si quis eorum postea, aut se defuisse, quum legeretur, contendat; aut ignorasse, quæ inibi præcepta sunt, asserat nulla se ulterius poterit excusatione de fendere; sed in quocumque postea fuerit quisquis ille prævericator inventus, in nullo erit harum legum sententiam evasurus. Nam et illud necessario huic legi adücimus, ut omnium professionum, atque conditionum scripturas, quas quisque ille iudæus sacerdoti suo amodo obtulerit, sollicite unusquisque sacerdos in actis sua ecclesiæ condat, qualiter pro eorumdem perfidorum testimonio studiosius conservare persistat. GLOSSARIUM VOCVM BARBARARVM ET EXOTICARVM QVÆ IN LIBRO JVDICVM CONTINENTVR. Abinceps. Deinceps. A Aborbitare. Decedere, quasi ab orbita deflec- Aborsus. Abortus, partus immaturus. Accola. Colonus seu adscriptitius, qui simul Adoratio. Ad æris pretium redactio, vel ta- Adaquare. Jumentis aquam ad bibendum porrigere. Adcrescere. Evenire, oriri. Adnotatus. Damnatus, reus. Adponere. Audere, statuere. terræ uno aratro arari potest. Arduus. Arctus, adstrictus. Argenteus. Vetus apud francos et alias gentes Adpretiare. Pretium statuere, pretium rei Argumentatio. Ars vel stropha. qua quis fa cuipiam imponere. Adprobare. Ostendere. Adtemptare. Conari, sollicitare. Adprobatus. Convictus. Adversitas. Incursio, insurrectio. Advivere. Vivere, superstitem esse. llitur. Argumentum. Ars, qua quis fallitur, fraus. cor-Attentare. Conari. Auctor. Rerum omnium conditor, creator Deus. Adulterium. Stuprum, et quævis fornicatio. Altare. Ad altare sanctum, vel ad altaria sancta Altarium. Altare. Alternatus. Alternus, mutuus. Audientia. Judicium. Auditor. Judex: inquisitor a judice delegatus Autenticum. Originale instrumentum. B Amalachita vel Amalechita. Amalecita. Amale- Basilica. Templum, ædes sacra. inter Cadesch et urbem Palmarum sive En-Blasphemare. Deo maledicere, impiè loqui. Caballus. Equus vilior, qui pistrinis, agricultu- Annulus. Sigillum quo judex vel saio aliquid Calumnia. Pœna pecuniaria. Canon. Lex ecclesiastica. oves nimirum, In capite alterius torqueri. Torqueri pro cri-mine ab alio commisso, ut qui torquetur illud detegat. Capitulum. Canon eclesiasticus. Capitulum. Regia sanctio, ea potissimum quæ effiicit. Caracter vel Character. Signum, quod arbori, Caricare. Onerare: a carica seu carrica, onus. Castellum. Parvum castrum; pagus seu vicus Casus pro ausus, videtur mendum: nam utrum- tantur. Catenaticum seu Catenatum. Quod catenæ vel Censura. Animadversio, castigatio, pœna. Centenarius. Qui centum militibus præerat. Charta. Instrumentum, contractus, conventio. Christianus. Ad Christum pertinens, Christi Clementissimus. Honorarius imperatorum ac regum titulus. Clusura. Locus ubi concluduntur aquæ flu minis. Clusura. Septum in quo bestiæ custodiuntur. Circumcissio. Abscissio præputii, qua consig- Clausa. Septum in quo animalia custodiuntur, vel quo vineæ, prata, vel arva muniuntur. Clausura. Ager sepibus clausus. |