Imágenes de páginas
PDF
EPUB

procul dubio tribuende. Cum igitur quisque fidelium de proprio ecclesiis dare decimas compellatur, multo magis ecclesiasticarum rerum rapinas committere prohibetur. Possessiones namque et bona ecclesiarum sunt patrimonia pauperum et precia peccatorum; quicumque presumit inuadere, sacrilegii profecto peccatum committit. Ut autem ecclesia Dei, cuius menbra per christiane fidei susceptionem facti estis, in conspectu sponsi sui Christi absque macula et ruga ualeat apparere, ebrietatem que corpus in libidinem soluit, animam inquinat et causa scelerum plurimorum existit, modis omnibus euitetis. Incestuosa denique commercia et illicita coniugia nullo modo contrahatis. Inter personas namque que Deo sunt per continentiam dedicate uel que sibi sunt cognatione seu affinitate coniuncte, quemadmodum a sanctis canonibus prohibetur, nullum potest esse coniugium. Si enim inter homines solet bone fidei contractus nulla ratione dissolui, quanto magis ista pollicitatio, quam cum Deo aliquis pepigit, solui sine uindicta non poterit. Adulterium quoque quod regnum Dei nequaquam possideri permittit, quanto studio uitandum sit, apostolus satis aperte demonstrat dicens: Ebriosi et adulteri regnum Dei non possidebunt. Hec itaque, dilecti in Domino filii, inter alia sacrarum scripturarum precepta seruare sollicite studeatis et cursum christiane religionis consumare ac fidem iuxta apostolum ita seruare, ut coronam iustitie que uobis reposita est in illa die prestante Domino percipere mereamini. Datum Pysis

IIIIto idus nouembris.

6.

Innocenz II. bestätigt der Abtei S. Mansui bei Toul unter dem Abte Rainald1) die Kirche S. Amand. 1138 April 20.

Kurzes Regest in den Inventaires des chartes de l'abbaye de S. Mansuet saec. XVII Wolfenbüttel Herzogl. Landesbibl. Ms. Aug. 3. 1. 53 b. fol.

Citiert Gallia christiana XIII pag. 1090.

Das Regest lautet: Charte d'Innocent pape II portant confirmation de la paroisse sainct Amand sur quelques différends de la dicte abbaye en datte de l'an mil cent trente huit, le 12 des kal. de May.

7.

Celestin II. nimmt das Kloster Amelunxborn unter dem Abte Heinrich in den apostolischen Schutz und bestätigt ihm seine Besitzungen. Lateran 1143 Dezember 28.

1) Der Name Rainald ist in dem Citat in der Gallia christiana genannt.

Copialbuch von Amelunxborn sacc. XIV fol. 2' Wolfenbüttel
Copialbuch von Amelunx-

Landeshauptarchiv Ms. VII. B. 111. (A).

born saec. XV fol. 131' ebenda Ms. VII. B. 112. (B).

Celestinus episcopus seruus seruorum Dei. Dilectis filiis Heinrico abbati monasterii Amelungesbornensis") eiusque fratribus tam presentibus quam futuris regularem uitam professis in perpetuum. Apostolici moderaminis clementie conuenit religiosos diligere et eorum loca pia protectione munire. Dignum namque et honestati conueniens esse cognoscitur, ut qui ad ecclesiarum regimen assumpti sumus, eas et a prauorum hominum nequicia tueamur et apostolice sedis patrocinio foueamur. Eapropter, dilecti in Domino filii, uestris iustis postulationibus clementer annuimus et prefatum locum, in quo diuino mancipati estis obsequio, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus et presentis scripti priuilegio communimus. Statuentes ut quascumque possessiones quecumque bona in presentiarum iuste et canonice possidetis aut in futurum concessione pontificum, largitione regum uel principum, oblatione fidelium seu aliis iustis modis Deo propicio poteritis adipisci, firma uobis uestrisque successoribus et illibata permaneant. Decernimus ergo, ut nulli omnino hominum liceat eundem locum temere perturbare aut eius possessiones auferre uel ablatas retinere minuere seu quibuslibet molestiis fatigare, sed omnia integra©) conseruentur, eorum pro quorum gubernatione et sustentatione concessa sunt usibus omnimodis profutura. Si qua igitur in futurum ecclesiastica secularisue persona hanc nostre constitutionis paginam sciens contra eam temere uenire temptauerit, secundo tercioue commonita, si non satisfactione congrua emendauerit, potestatis honorisque sui dignitate careat reamque se diuino iudicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et Domini redemptoris nostri Iesu Christi aliena fiat atque in extremo examine districte ultioni subiaceat. Cunctis autem eidem loco iusta seruantibus sit pax Domini nostri Iesu Christi, quatinus et hic fructum bone actionis percipiant et apud districtum iudicem premia eterne pacis inueniant. Amen.

Datum Lat. per manum Gerardi sancte Romane ecclesie presbiteri cardinalis ac bibliothecarii, Vo kal. ianuarii, indictione VII, incarnacionis dominice anno M°C XLIIIIo, pontificatus uero domni Celestini pape II anno primo.

a) A melunbornen A. b) in Domino fehlt in A. c) integra fehlt in A. d) ac Domini nostri redemptoris Iesu A. e) hier schließt A.

8.

Eugen III. nimmt die Kirche zu Zell (Marienzell) unter dem Propste Thimar in den apostolischen Schutz, bestätigt die einzeln aufgeführten Besitzungen und Rechte und verbietet Spiele, Tänze und andere weltliche Lustbarkeiten im Umgang der Kirche abzuhalten. Trastevere 1146 März 15.

Copie saec. XV ex. Meiningen Gemeinschaftl. Henneberg. Archiv Akten Sectio IV A 2 nr. 40. — Deutsche Uebersetzung derselben Zeit ebenda.

Eugenius episcopus seruus seruorum Dei. Dilectis filiis Thimaro preposito celle beate Marie1) eiusque fratribus tam presentibus quam futuris regularem uitam professis in perpetuum. Iustis religiosorum uirorum desideriis consentire ac racionabilibus eorum postulationibus clementer annuere, apostolice sedis, cui largiente Domino presidemus, auctoritas et fraterne caritatis unitas nos hortatur. Eapropter, dilecti in Domino filii, uestris iustis peticionibus clementer annuimus et prefatam ecclesiam, in qua diuino mancipati estis obsequio, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus et presentis scripti priuilegio communimus. Statuentes ut quascumque possessiones quecumque bona in presenciarum iuste et canonice possidetis aut in futurum concessione pontificum, liberalitate") regum, largitione principum, oblatione fidelium seu aliis iustis modis prestante Domino poteritis adipisci, firma uobis uestrisque successoribus et illibata permaneant. In quibus hec propriis duximus exprimenda uocabulis: In uilla que Rotha dicitur ea que Otto Bambergensis episcopus eidem celle concessit et confirmauit, Elntzendorff, Cameritz, Schidingen, Harderadesdorffs et in eadem uilla Rotha curtem, quam Eylbertus episcopus cum agris siluis molendinis et mancipiis uobis contulit, decimas horum locorum, uidelicet Schweighausen, Cigenhusen, Paffenholtz, Irle, quas ab ecclesia Wurtzpurgensi conuenienti commutatione racionabiliter acquisistis. Commutationem uero, quam de curia et mansis in uilla Maasfelt d) cum Ronzilino) sancti Stephani preposito mediante et confirmante Eylberto episcopo conuenienti concambio fecistis, ratam manere censemus. Prohibemus autem, ut nullus ipsius loci aduob) die deutsche Uebersetzung hat Cutzendorff. d) die deutsche Uebersetzung hat Masfeldt. Uebersetzung Rozelino. f) corr. aus: nullius.

a) libertate. mutatione.

c) com

e) die deutsche

1) Ueber die Geschichte des Klosters Zell vgl. Kronfeld, Landeskunde des Großherzogtums Sachsen-Weimar-Eisenach, Weimar 1879 Band II, S. 399. Es ist nach Kronfeld Zella in Sachsen-Weimar, Amtsgerichtsbezirk Kaltennordheim,

catiam inuitis fratribus sibi usurpet, sed quem sibi idoneum esse perspexerint et communi consensu elegerint, absque aliqua exactione ipsis et rebus ipsorum patrocinium prebeat, quemadmodum ab Ottone Bambergensi episcopo ipsius loci fundatore institutum esse dinoscitur. Si qua uero libera et absoluta persona seculum fugere et in uestro collegio sacre religionis habitum suscipere uoluerit, recipiendi eam sine aliqua contradictione facultatem liberam habeatis. In ambitu etiam ecclesie uestre ludos choreas et huiusmodi que religioni non expediunt fieri interdicimus. Decernimus ergo, ut nulli omnino hominum liceat eandem ecclesiam temere perturbare aut eius possessiones auferre uel ablatas retinere minuere seu quibuslibet uexationibus fatigare, sed omnia integra conseruentur, eorum pro quorum gubernatione et sustentacione concessa sunt profutura usibus omnimodis, salua sedis apostolice auctoritate et diocesani episcopi canonica iustitia. Si qua igitur in futurum ecclesiastica secularisue persona huius nostre constitutionis paginam sciens contra eam temere uenire temptauerit, secundo tertioue commonita, nisi reatum suum congrua satisfactione correxerit, potestatis honorisque sui dignitate careat reamque se diuino iudicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et Domini nostri Iesu Christi redemptoris aliena fiat atque in extremo examine districte ultioni subiaceat. Cunctis autem eidem loco iusta seruantibus sit pax Domini nostri Iesu Christi, quatenus et hic fructum bone actionis percipiant et in futuro premia eterne pacis inueniant. Amen.

Datum Transtyberim per manum Roberti sancte Romane ecclesie" presbyteri cardinalis et cancellarii), idus marcii, indictione VIIII, incarnationis dominice anno millesimo centesimo quadragesimo quinto, pontificatus uero domini Eugenii III pape anno secundo.

g) corpere.

h) eclesie.

i) et fehlt.

k) cancellis.

9.

Eugen III. nimmt das Kloster Epternach unter dem Abte Godefridus nach dem Vorgange Gregors VI. und Alexanders II. in den apostolischen Schutz und bestätigt ihm die einzeln aufgeführten Besitzungen. 1147.

Liber aureus Epternacensis saec. XIII fol. 109'|111 Gotha Herzogl. Bibl. Membr. 1. 71.

Die Vorurkunde Gregors VI. ist nicht bekannt. Gegenüber Victor IV. J-L. 14451 enthält unsere Urkunde ein bedeutendes Mehr in der Kgl. Ges. d. Wiss. Nachrichten. Philolog.-hist, Klasse. 1904. Heft 1.

9

Reihe der Besitzungen, nämlich die Besitzungen in pago Hollensi, augenscheinlich die Besitzungen, welche die Grafen von Holland, der Urkunde Victors zufolge, der Abtei fortgenommen hatten.

Eugenius episcopus seruus seruorum Dei. Dilecto filio Godefrido Epternacenci abbati eiusque successoribus canonice substituendis in perpetuum. Ad hoc in sede iusticie disponente Domino constituti sumus, ut iustis postulantium uotis et precibus assensum facilem prebeamus et ecclesiarum quieti paterna sollicitudine prouidere curemus. Sicut enim iniusta petentibus nullus est tribuendus effectus, ita legittime desiderantium non est differenda peticio. Hac itaque consideratione, dilecte in Domino fili abbas Godefride, tuis iustis postulationibus clementer annuimus et Epternacense monasterium, cui Deo auctore preesse dinosceris, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus atque felicis recordationis predecessorum nostrorum Gregorii VI et Alexandri II Romanorum pontificum uestigiis inherentes, libertatem et prerogatiuam dignitatis, que ab ipsis ecclesie tue concessa sunt, nichilominus auctoritate apostolica confirmanus, ut uidelicet super illos, qui res prefate ecclesie iniuste inuaserint aut uiolenter abstulerint, excommunicandi et post satisfactionem ab eis exhibitam absoluendi eos habeatis ex apostolice sedis beneficio facultatem. Preterea quascumque possessiones quecumque bona idem monasterium in presentiarum iuste et canonice possidet aut in futurum concessione pontificum, largitione regum uel principum, oblatione fidelium seu aliis iustis modis Deo propitio poterit adipisci, firma uobis uestrisque successoribus et illibata permaneant. In quibus hec propiis duximus exprimenda uocabulis: Matres uidelicet ecclesias cum capellis, que in pago Hollensi a Karolo ipsi tradite sunt, Flardinge, Kiericuuerne“, Velsereburch, Heligelo, Pethem, Harago, Sche, Rinesburch, Warmunde, Leithemuthon, Rinsaterewalt, Asclekere walt, Agathenkiricha, Hemezonkiricha, Ascmannedelf, Spirnerawalt, Sloten, Ecmunde, Alcmere, Scirmere, Misnen, Woggungen, Aldentrof, Vronlo, in pago Muslacensi ecclesias de Putilingen et Bethinberche et ecclesiam in uilla Crouia cum capellis earum, Rinera cum ecclesia et appendiciis suis, Kennele, Millinga, Tremethe, Reple, Waderle cum ecclesia et appendiciis suis, Dissina, Durna, Bacle, Os cum ecclesiis et appenditiis earum, Momendorf, Munderdinga cum ecclesiis et appenditiis earum, Ezich, Wilre, Gichelinga, Gemtinga, Geina cum ecclesiis et appenditiis earum, Etelbrucca, Crufta, Oplendorf, Wilre, Bollendorf cum ecclesiis et appendiciis earum, Steineim,

a) Herr Oberbibliotheker Prof. Dr. Ehwald liest bei einer freundlichst übernommenen, nochmaligen Kollation: Kiricinierne.

« AnteriorContinuar »