Imágenes de páginas
PDF
EPUB

confirmata, nos autem aucroritate apostolica robo- A
ramus. Quæcunque præterea per vos ab eodem epi-
scopo vel redempta, vel aliorum fidelium oblatione
eidem ecclesiæ canonice collata sunt, aut deinceps
justis modis, auxiliante Domino, conferri contigerit,
tibi tuisque successoribus firma in perpetuum et il-
libata permaneant, salva nimirum diocesani epi-
scopi justitia et reverentia. Decernimus ergo ut
nulli omnino hominum liceat eamdem ecclesiam
temere infestare, aut ejus possessiones auferre, vel
ablatas retinere, minuere, seu quibuslibet molestiis
fatigare, sed omnia integra serventur eorum, pro
quorum sustentatione et gubernatione concessa sunt,
usibus profutura. Si qua ergo in posterum eccle-
siastica sæcularisve persona, hanc nostræ constitu-
tionis paginam sciens, contra eam temere venire
tentaverit, secundo tertiove commonita, si non sa-
tisfactione congrua emendaverit, potestatis hono-
risque sui periculum patiatur, atque a sacratissimo
corpore et sanguine Dei et Domini Redemptoris
nostri Jesu Christi aliena fiat. Cunctis autem eidem
ecclesiæ, quæ sunt justa servantibus, sit pax Domini
nostri Jesu Christi, quatenus hic fructum bonæ
actionis percipiant, et apud districtum Judicem
præmia æternæ pacis inveniant. Amen, amen,

B

amen.

CXXX.

Archiepiscopis, episcopis et abbatibus per Toletanam, Bracarensem, Compostellanam provincias constitutis significat A. Ecclesiæ Ovetensis invarem a sese excommicatum esse.

Datum Pisis per manum Almerici sanctæ Romanæ
Ecclesiæ diaconi cardinalis et cancellarii, x Kalend.
Martii, indict. x1, Incarnat. Dominicæ anno 1133,
pontificatus D. Innocentii II papæ anno II.
CXXIX.
Ad Didacum archiepiscopum Compostellanum,
Ariam Legionensem et P[etrum] Lucensem.
(Anno 1133, Mart. 1.)

C

[FLOREZ, España sagrada, XX, 529.] INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, venerabilibus fratribus DIDACO Compostellano archiepiscopo, ARIE Legionensi, et P. Lucensi episcopis, salutem et apostolicam benedictionem.

Inspectis fraternitatis vestræ litteris vesaniam atque inobedientiam illius Ovetensis manifeste cognovimus, qui nimirum quoniam peccatum peccato adjicere minime formidavit, et contra interdicti sententiam primum per legatos nostros in eum datam, et postmodum nostra auctoritate firmatam, D episcopale officium celebrare tentavit, nos eum auctoritate Spiritus sancti excommunicationi subjicimus, et ut ab eo tanquam ab excommunicato abstineatis, sollicitudini vestræ mandando præcipimus. De cætero super amore et reverentia quam erga S. R. E. et nos ipsos geritis, multimodas vobis gratias referentes vestram experientiam præsentibus litteris commonemus, quatenus ad ea quæ B. Petro expedire noveritis, propensius intendatis, et pro ipsius servitio tanquam boni et devoti filii efficac iter laborelis.

(Anno 1133, Mart. 1.)
[FLOREZ, ibid.]

INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, venerabilibus fratribus archiepiscopis, episcopis et abbatibus per Toletanam, Bracarensem, Compostellanam provincias constitutis, salutem et apostolicam benedictionem.

Dilectionem vestram nolumus ignorare quoniam in A. Ovetensis Ecclesiæ occupatorem pro eo quod contra prohibitionem legati nostri consecrationem suscepit, et post suspensionem per nuntium sedis apostolicæ in eum factam, et a nobis postmodum confirmatam, celebrare officium episcopale tentavit, communicato fratrum nostrorum consilio excommunicationis sententiam promulgavimus: ideoque vestram præsentibus litteris duximus commonendam fraternitatem, quatenus vos ab ipso tamquam ab excommunicato sollicite custodiatis, et subjectos vestros, ut ab eodem pariter se observent, nihilominus moneatis.

Dat. Pisis Kal. Martii.

CXXXI.

Ecclesiæ Ferrariensis possessiones, petcnte Landul-
fo episcopo, confirmat.
(Anno 1133, Mart. 11.)
[COCQUELINES, II, p, 209.]

INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri LANDULPHO episcopo, consulibus et populo Ferrariensi in perpetuum.

Ad hoc in apostolicæ sedis cathedra, disponente Domino, constituti esse conspicimur, ut justis postulationibus liberiori animo præbeamus assensum, et quos devotiores ad nostrum obsequium, et sanctæ Romanæ Ecclesiæ specialius adhærere cognoscimus scilicet ejusdem piæ matris gremio familiarius confovere curemus. Quia igitur vos, dilecti in Domino filii, beato Petro et nobis qui, licet indigni, ipsius vice fungimur, nostrisque successoribus omnem obedientiam et gratum obsequium exhibituros promisistis, prædecessorum nostrorum sanctæ recordationis Adriani, Benedicti et Paschalis Romanorum pontificum, inhærentes vestigiis, Ferrariensem Ecclesiam tanquam specialem apostolicæ sedis filiam, sanctæ Romanæ Ecclesiæ patrocinio communimus, et ei fundos suos præsentis privilegii pagina roboramus. In quibus hæc propriis nominibus adnotanda subjunximus massam videlicet Babylonicam, qnæ vocatur Ferraria, cum duodecim fundis suis, cui duodecim alias massas nostras minores cum omni obedientia ac servitute subjugamus, id est massam et ripam Palatiolus cum duodecim fundis suis, simulque massam Quartisianam cum duodecim fundis

Dat. Pisis Kal. Martin (31).

(31) I mocentius, Gilli peragrata in Italiam rediit anno 1132.

suis, et similiter massam Popularem cum duodecim A nuentes, præfatos comitatus Ferrariæ, et generale fundis suis, nec non massam Curulum, et massam Saletum cum viginti quatuor fundis suis, et massam Sencticam, et Tastilionem, cum fundis suis, massam quoque quæ vocatur Firmiguana cum omnibus fundis suis; quas massas cum omnibus suis pertinentiis, de dominio et jure atque potestate sanctæ sedis apostolicæ, a præfatis prædecessoribus nostris Ecclesiæ Ferrariæ concessas, nos quoque eidem præsentis decreti auctoritate firmas statuentes, ut tam tibi frater Landulphe episcope, quam tuis etiam successoribus in singulis massis ecclesias cum clericis diaconibus, et presbyteris ordinandi et consecrandi licentia permittatur. Termini autem Ferrariensis comitatus his finibus distinguuntur: ab oriente ab

civitatis placitum, ac Comacli riparum cum omni jure, quod infra civitatem et comitatum ad dominium sanctæ Romanæ Ecclesiæ pertinet, alicui minime tribuemus, nisi aut communi civitatis vestræ, aut Ferrariensi episcopatui, ita tamen, ut quantum exinde ab illis habere poterimus, vos beato Petro justa compensatione bonorum ac sapientum consilio, persolvatis. Ad hæc de vestra fidelitate atque servitio plurimum confidentes, offensas illas, quas nobis et prædecessoribus nostris intulistis, vobis ex benignitate sedis apostolicæ condonamus. Pro tantis itaque perceptis a sede apostolica beneficiis, vestra universitas nobis nostrisque successoribus per proprium nuntium in commune... juvabitque in civitate,

una parte fluminis Padi, ab altera nostra massa B et toto comitatu Ferrariæ justitiam beati Petri et sanctæ Romanæ Ecclesiæ nos et successores nostros recuperare, retinere ac defendere bona fide juvabitis. Si qua igitur in futurum ecclesiastica sæcularisve persona, hanc nostræ constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, aut Ferrariensem Ecclesiam super his quæ dicta sunt, minuere, aut sanctæ sedi apostolicæ sua in ei jura, quæ superius significata sunt, auferre præsumpserit, pœnæ et compositionis nomine reddat eidem sanctæ sedi apostolicæ auri optimi libras centum; et nisi quæ male præsumpta sunt, satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore et sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtæ ultioni subjaceat. Cunctis autem præfatis ecclesiis justa servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonæ actionis percipiant, et apud districtum Judicem præmia æternæ pacis inveniant. Amen.

Phiscalia, et Veteraria; transeunt flumen Sandali usque Bucciletum, per Bucciletum transeunt flumen Gabianam per Ludurium, circumdant villam magnam Madrariam, pervenientes usque Malletum, a Malleto pergunt juxta arginem Anxianum, per paludes piscarias usque Vitricam, et transeuntes Vitricam perveniunt usque fossam Buranam, et inde exeunt in Padum, et descendunt usque ad occidentem usque Ulmum formosam quæ certa finis inter Romaniam et Longobardiam. Ab altera autem fluminis parte fines sunt similiter : ab oriente callis de fine, qui terminus est inter nostrum comitatum Comaclensem, et extendunt se per paludes et piscarias usque ad fossatum Silvulæ, et circumdant massam Corneti et Lacinanus, quæ de nostro comitatu Fer- C rariæ sunt. Descendentes inde ad occidentem per paludes et piscarias usque flumen Tartari, exeunt usque in flumen Padi. Porro habitatoribus ipsius massæ majoris Ferrariæ pravas et malas consuetudines amovemus, nisi tamen, sicuti soliti sunt, ad suffragium sanctæ Romanæ Ecclesiæ per eorum nuntium unaquæque libera persona de moneta Venetiarum denarios singulos, juxta antiquam consuetudinem, dabit. Census vero, et tributi, atque telonei ripa et flumine, unam medietatem pro benedictione ad communem utilitatem et meliorationem, seu restaurationem jam dictæ majoris massæ concedimus; alteram vero medietatem ad nostras manus reservamus. Similiter telonei de mercato unam medietatem nobis retinemus, alteram vero præfato D nostro Ferrariæ episcopo condonamus. Placitum sane generale similiter in dominio ac potestate sanctæ Romanæ Ecclesiæ reservamus, ut videlicet coram nostro nuntio, semel in anno faciente justitiam, ab omnibus per tres dies custodiatur. Colleetam vero vel fodrum, aut pravam vel injustam functionem, aut dationem, seu consuetudinem nequaquam exigimus, scilicet omnia pro Dei timore atque amore præfatæ nostræ sanctæ ecclesiæ Beati Georgii, omnibus habitatoribus ipsius majoris massæ pepercimus, aliasque minores massas ei, sicut supra dictum est, cum omnibus suis servitutibus subjugamus. Præterea vestræ devotionis desiderio an

Ego Innocentius Catholicæ Ecclesiæ episcopus. Datum in territorio Vulterrano per manum Aymerici sanctæ Romanæ Ecclesiæ diaconi cardinalis et cancellarii, v Idus Martii, indictione x1, Incarnationis Dominicæ anno 1133, pontificatus domini Innocentii papæ II anno iv.

CXXXII.

Syrum Januensem ex episcopo archiepiscopum fa-
ctum pallio decorat eique Marianensem, Nebien-
sem, Acciensem episcopos suffraganeos subjicit.
(Anno 1133, Mart. 19.)

[UGHELLI, Italia sacra, IV, 859.] INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri SYRO Januensi archiepiscopo, ejusque successoribus canonice substituendis in perpe

tuum.

Justus Dominus, et justitiam dilexit, æquitatem vidit vultus ejus. Si pro homine perdito humanatus est Dei Filius, et pro ejus redemptione atque salute mortem ignominiosam pertulit, Catholica igitur et sancta Dei mater ecclesia, ne filii sui damnentur, perpetuo bona sua hilari vultu et mente jucunda,

(Anno 1133, Maii 19.)

[D. BOUQUET, XIV, p. 248.]

quoniam id ipsum æquitatis et justitiæ ratio postu- A lat, debet impendere. Quocirca sacrosancta sedes apostolica, animarum saluti providens, quoniam pro discordia, et guerra, quæ inter dictam Januensem civitatem et Pisas olim argutissimo id favente inimico humani generis orta est, incomparabiles hominum clades, Christianorum captivitates, et ecclesiarum destructiones immuneræ provenerunt, ut de cætero tam detestabilis lis et dissensio conquiscat, personam tuam, et per te Januensem Ecclesiam a præfata civitate, quæ beato Petro ac sanctæ Romanæ Ecclesiæ fidelis, et ad serviendum prompta exstitit, et de cætero se id facturam propensius pollicetur, decorem et exaltationem prærogativa gloriosa sublimat. Te igitur, frater charissime Syre archiepiscope, pallii genio decorantes, et gratia ampliori B donantes, in archiepiscopum promovemus, et tres episcopatus in Corsica, Maranen, videlicet, Nebolensem, et tertium, cujus sedem constituimus Ecclesiam Sancti Petri de Acci, qui habeat unam plebem de Marana, et aliam de Meria, atque Vobzensem, et illum de Bruoate, quem modo novum statuimus tibi, tuisque successoribus metropolitico jure subjicimus. Verumtamen episcopatum Januensem, et te videlicet, ac posteros tuos ab omni emancipatos subjectione in manu propria libere retinemus, statuentes ut Januensis archiepiscopus eo ordine, quo et Pisanus a solo Romano pontifice consecretur. Quod si forte Pisanus archiepiscopus a suis suffraganeis fuerit consecratus, Januensis quoque a suis nihilominus similiter consecretur. Deinde vero infra Ec- C clesiam præferens, videlicet diebus Coena Domini, et Pascha, Ascensione Domini, Pentecoste, in festivitate apostolorum Petri et Pauli, S. Laurentii, tribus festivitatibus S. Mariæ, Natali Domini, Epiphania, et in die anniversarii consecrationis tuæ, in consecrationibus quoque episcoporum, basilicarum, et ordinationibus clericorum. Abbatiam quoque de Tyro ad meliorationem, salva sanctæ Romanæ Ecclesiæ proprietate ac consensu, tibi, venerabilis frater archiepiscope Syre, committimus. Si qua igitur in futurum ecclesiastica sæcularisve persona, hanc nostræ constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtæ ultioni subjaceat. Cunctis autem hæc nostra statuta servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonæ actionis percipiant, et apud districtum Judicem præmia æternæ pacis inveniant. Amen.

INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto in Christo filio HUGONI illustri Burgundiæ duci, salutem et apostolicam benedictionem.

Controversiæ quæ inter filios nostros Herbertum Divionensem abbatem et monachos S. Sequani jam dudum agitata est, dilecti fratris nostri Stephani Cisterciensis abbatis, sapientis siquidem viri, cui eam per justitiam vel concordiam terminandam commisimus, exstat provida discretione decisa. Verum præfati monachi spiritu superbiæ inebriati, non solum concordiam ab eodem fratre nostro statutam minime servarunt, quin potius quamdam villam ecclesiæ S. Stephani pervadentes, vina fratrum ipsius loci fuderunt, vasa vinaria confregerunt, et eamdem villam tam animalibus quam rebus aliis spoliarunt; quod nimirum tanto gravius ferimus, quanto hæc ipsa tuo favore perpetrata esse accepimus. Nos igitur, quorum præcipue interest malefactores debita sententia coercere, in eosdem monachos

D

jamdudum prolatam excommunicationem innovamus, et omnes qui opem et consilium in eodem maleficio præbuerunt, donec supradicta damna restituantur, pari sententiæ subjacere præcipimus. Nobilitati ergo tuæ mandamus ut jam dictam concordiam quæ per tam sapientem virum et industrium facta est, facias observari, et ne prædictus abbas propter hoc ulterius molestetur, studeas providere; alioquin timendum est ne tibi imputetur, si, cum possis malum prohibere, non prohibes. Dilectam filiam nostram ducissam uxorem tuam, in Domino salutamus ac benedicimus.

Data Laterani, xiv Kal. Junii (32.)

Ego Rudolphus Ortanus episc.

Ego Joannes tit. S. Chrysogoni presbyter card. Ego Anselmus presb. card. tit. S. Laurentii in Lucin.

Ego Lucas presb. card. tit. SS. Joannis et Pauli. Ego Martinus presb. card. tit. S. Stephani in Cælio Monte.

Ego Rainerius Senensis episc.

Ego Rolandus Rossellanus episc.
Ego Ildizo Saonensis episc.

Ego Romanus diac. card. S. Mariæ in Porticu.
Ego Gregorius diac. card. SS. Sergii et Bacchi.
Ego Guido diac. cardin. S. Mariæ in Via Lata.
Ego Oddo diac. card. S. Georgii ad Velum Au-

reum.

Ego Guido diac. card. SS. Cosmæ et Damiani. Datum Grosseti per manum Aymerici S. R. E. diaconi cardinalis et cancellarii, xiv Kal. Aprilis, indict. x, Incarnationis Dominicæ anno 1133, pontif. vero D. Innocentii PP. II anno iv.

CXXXIII.

Ad Hugonem Burgundiæ ducem. Monet ut Herbertum abbatem Divionensem tueatur contra monachos S. Sequani, quos excommunicatos nuntiat.

Ego Innocentius Catholicæ Ecclesiæ episcopus.
Ego Guillelmus Prænestinus episc.

Ego Joannes Ostiensis episcopus.

(32) Anno 1133, quo Innocentius a Romanis in Lateranensi palatio receptus fuit.

CXXXIV.

Ecclesiam S. Stephani Pratensem tuendam suscipit et ejus jura confirmat. (Anno 1133, Maii 21.) [UGHELLI, Italia sacra, III, 331 ] INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio ILDEPRANDO præposito ecclesiæ S. Stephani de Prato, ejusque successoribus canonice substituendis in perpetuum.

A subjaceat. Cunctis autem eidem Ecclesiæ sua jura servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonæ actionis percipiant, et apud districtum Judicem præmia æternæ pacis inveniant. Amen.

Justitiæ et rationis ordo nos admonet ut qui ad Ecclesiarum regimen divina sumus providentia assumpti, eas et a pravorum hominum incursibus tueamur, et sub pio S. Rom. Ecclesiæ gremio confovere curemus. Hoc nimirum charitatis intuitu, dilecte in Domino fili Ildeprande præposite, tuis precibus duximus annuendum, et B. Stephani protomar- B tyris ecclesiam, cui Deo auctore præsides, sub tutela B. Petri protectioneque suscipimus. Statuimus itaque ut in parochia ejusdem ecclesiæ te invito, tuisque successoribus aut fratribus contradicentibus, nulli omnino hominum liceat ecclesiam construere, aut aliquam super hoc injuriam irrogare, salva sedis apostolicæ reverentia. Decimas quoque eorum qui ad vestram ecclesiam jure parochiali pertinent, absque alicujus contradictione vobis habendas concedimus. Sepulturam ejusdem loci ad opus eorum qui parochiani vestri censentur, vobis et ecclesiæ vestræ nihilominus confirmamus. Decernimus etiam ut nullus interdicti seu excommunicationis sententiam absque justa et rationabili causa in vos audeat promulgare. Chrisma, oleum sanctum, consecrationes C altarium seu basilicarum, ordinationes clericorum, qui ad sacros ordines fuerint promovendi, a diœcesano suscipietis episcopo, siquidem Catholicus fuerit, et gratiam sedis apostolicæ habuerit, et si ea gratis et absque pravitate aliqua vobis voluerit exhibere. Alioquin Catholicum, quem malueritis, adeatis antistitem, qui nimirum nostra fultus auctoritate quod postulatur indulgeat. Quæcunque præterea bona eadem Ecclesia inpræsentiarum juste et legitime possidet, aut in futurum concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis præstante Domino poterit adipisci, firma tibi tuisque successoribus et illibata permaneant. Nulli ergo omnino hominum fas sit eamdem ecclesiam temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, aut aliquibus vexationibus fatigare, et omnia integra serventur tuis et successorum tuorum usibus profutura, salva diocesani episcopi reverentia. Si qua igitur in posterum ecclesiastica sæcularisve persona, hanc nostræ constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, atque a sanctissimo corpore ac sanguine Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, et in extremo examine districtæ ultioni

D

C. Ego Innocentius Catholicæ Ecclesiæ episcopus. Dat. Laterani per man. Almerici S. Rom. Ecclesiæ diaconi cardinalis et cancellarii xu Kal. Junii, indict. x, Incarn. Dominicæ anno 1133, pontificatus vero Innocentii PP. II anno IV.

CXXXV.

Ad Petrum Venerabilem Cluniacensem abbatem.— Ex variis periculis ereptus, votivas orationes exposcit.

(Anno 1133, Maii 23.)

[MANSI, Concil., XXI, 416.]

INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis, Petro abbati, et fratribus Cluniacensibus, salutem et apostolicam benedictionem.

Protexit nos Deus a conventu malignantium, et a multitudine operantium iniquitatem (Psal. LXIII.) Olim namque debacchante Judaica rabie, divinæ virtutis dextera de profunditate sui consilii nos et fratres nostros ad sua reservatos obsequia, de Urhe sub protectione suæ miserationis eduxit. Modo vero in faciem suæ respexit ecclesiæ, atque nos sanos et incolumes ad sedem propriam revocavit. Dignum est igitur, quatenus pro tantis nobis collatis a superno numine beneficiis, nobiscum pariter gratulemiai, et divinæ majestati grates debitas referatis : illud omnimodis exorantes, ut causam ecclesiæ, nunc usque in suo patrocinio sustentatam, magis ac magis attollat, et bonis principiis exitus meliores adhibeat. Credimus enim quod preces vestræ majorem efficaciam apud Deum obtineant, quam sæcularis potentia quorumlibet amatorum. Nos autem in urbe cum charissimo filio nostro Romanorum rege Lothario constituti, super sollicitudine ac studio quod super sanctam Romanam Ecclesiam geritis, devotioni vestræ multimodas gratias exhibemus, et quæ ad liberationem Ecclesiæ pertinent, Deo gratias, salubriter operamur.

Data Laterani x. Kal. Junii.

CXXXVI.

Monasterium Brugnatense sedem episcopalem instituit, Januensis Ecclesiæ suffraganeam. (Anno 1133, Maii 27.)

[UGHELLI, Italia sacra, IV, 984.]

INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio IIDEPRANDO Brugnalensi electo, ejusque successoribus canonice substituendis in perpetuum.

Quemadmodum sedes apostolica universis per orbem Ecclesiis prælata consistit, dicente Domino ad Petrum: Tu es Petrus, et super hanc petram ædificabo Ecclesiam meam et tibi dabo claves regni cœlorum (Matth. xvi); ita nimirum semper ei licuit duos episcopatus in unum redigere, opportunitate temporis in duo dividere, novos creare, et abbatias,

CXXXVII.

Ad Adalberonem Hamburgensem archiepiscopum.Ut omnes episcopi Dunia, Suedia, Norvegiæ, etc., illi subjecti sint.

et alia venerabilia loca episcopatus prærogativæ cul- A mine decorare. Hoc nimirum dispensationis intuitu pro bono pacis, et Ecclesiæ Catholicæ salute, atque suffragio Brugniatense monasterium, quod in honorem beati Petri apostoli, sanctorumque Laurentii et Columbani constructum esse cognoscitur, præsenti scripti pagina communimus, ipsumque episcopalem sedem de cætero fore decernimus, statuentes ut ecclesiæ, quæ citra ipsum sunt, castella quoque, et villæ, quæ sui juris existunt, eidem cœnobio parochiali jure subjaceant, et pontifex qui ibidem pro tempore fuerit, decimas, oblationes et alia, tam in temporalibus quam spiritualibus, tanquam proprius episcopus habeat et disponat, atque Januensi Ecclesiæ tanquam metropolitanæ suæ obediens, et subjectus existat. Illud etiam huic nostræ constitutioni B videre curemus. Dignum enim et rationabile est ut

(Anno 1133, Maii 27.) [LAPPENBERG, Hamburgisches Urkundenbuch,p.132.] INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, venerabili ADALBERONI Hammenburgensi archiepiscopo, ejusque successoribus, salutem et apostolicam benedictionem.

Ad hoc in B. Petri cathedra, disponente Domino, constituti esse conspicimur, quatenus singulis Ecclesiis et ecclesiasticis personis suam conservemus justitiam; et qualiter, tam temporaliter quam spiritualiter ejus status integer perseveret, salubriter pro

addendum esse censuimus, ut universa quæ vel concessione pontificum, oblatione fidelium eidem Ecclesiæ collata sunt, vel deinceps auxiliante Domino juste et canonice conferentur, sibi suisque successoribus firma semper et illibata permaneant, salva nimirum in omnibus sanctæ Romanæ Ecclesiæ justitia et reverentia. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum fas sit præfatam Ecclesiam temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel oblatas retinere, minuere, aut aliquibus vexationibus fatigare, sed omnia integre conserventur eorum, pro quorum gubernatione ac sustentatione concessa sunt usibus omnino profutura. Si qua igitur in futurum ecclesiastica sæcularisve persona, hanc nostræ constitutionis paginam sciens, contra eam venire C tentaverit, secundo tertiove commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino ju dicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore et sanguine Dei et Domini nostri Redemptoris Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtæ ultioni subjaceat. Cunctis autem hæc nostra statuta servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonæ actionis percipiant, et apud districtum Judicem præmia æternæ pacis inveniant. Amen.

sicut sacrosancta Dei Ecclesia unitatis ac fidei perpetua mater existit, ita ejus privilegia custodiantur illæsa, et nullis molestiis, nullis oppressionibus pravorum hominum fatigetur. Sæpe utique venerabilis frater noster Adalbero Hamenburgensis archiepiscopus, in præsentia prædecessorum nostrorum felicis memoriæ Calixti et Honorii, ac nostra, questus est, Ascetum Lundensem et episcopos alios Daciæ, tibi debitam, sicut metropolitano suo, quemadmodum in antiquis privilegiis Gregorii, Sergii, Leonis, Benedicti, Nicolai et Adriani, Romanorum pontificum continetur, obedientiam denegare. Frequenter autem et a predictis prædecessoribus nostris Calixto et Honorio, atque a nobis, eis mandatum est ut aut ad tuam et Hammenburgensis Ecclesiæ redirent obedientiam, aut si quam super hoc justam se confiderent rationem habere, ad sedem apostolicam venirent ostendere præparati. Ipsi vero apostolicis contem-nentes obedire mandatis, nec venerunt, nec responsales miserunt. Quia igitur lucrum nemo de sua contumacia debet obtinere, ex deliberato fratrum nostrorum episcoporum et cardinalium consilio, tam Lundensem quam alios episcopos Daciæ tibi restituimus. Ad formam itaque privilegiorum Gregorii, Sergii, Leonis, Nicolai, Benedicti et Adriani, episcopatus Daciæ, Suedia, Norweigiæ, Farriæ, Cronlondiæ, Halsingaldiæ, Islandiæ, Scridevingiæ, et Sclavorum, charissimi filii nostri Lotharii regis precibus inclinati, tibi et per te Hammenburgensi Ecclesiæ, suæ D scilicet metropoli, præsentis scripti pagina confirmamus. Si qua igitur in futurum ecclesiastica sæcularisve persona, hanc nostræ constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore et sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtæ ultioni subjaceat. Cunctis autem hæc statuta servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonæ actionis percipiant, et apud distri ctum Judicem præmia æternæ pacis inveniant. Amen.

Ego Innocentius Catholicæ Ecclesiæ episcopus.
Ego Guillelmus Prænestinus episcopus SS.
Ego Churrardus Sabinensis episcopus SS.
Ego Rodulphus Hortanus episcopus SS.
Ego Joannes tit. S. Chrisogoni presb. card. SS.
Ego Gerardus tit. S. Crucis presb. card. SS.
Ego Anselmus presb. card. SS.

Ego Lucas presb. card. tit. SS. Jo. et Pauli SS.
Ego Romanus diac. card. S. Mariæ in Porticu SS.
Ego Gregorius diac. card. SS. Sergii et Bacchi SS.
Ego G. diac. S. Mariæ in Via Lata SS.
Ego Oddo diac. card. S. Georgii SS.

Datum Laterani per manum Aimerici sanctæ Romanæ Ecclesiæ diac. card. et cancellarii, vi Kalend. Junii, indictione xi, ann. 1133, pontificatus vero D. papæ Innocentii secundi iv.

« AnteriorContinuar »