Imágenes de páginas
PDF
EPUB

pue cordi sunt nobis, pro his glorificamus te, Domine A cumjacentium implorare auxilium, dumque moran

Jesu, laudamus et adoramus, quia iste totus fructus qui permanet in vitam æternam, pietas et humilitas quæ in te fervescunt.

VII. De femina quæ nasum recuperavit. Unum refero miraculum, cujus simile utrum legerim auditum aut visum in præteritis sæculis, nescio. Mulier quædam nomine Gundrada virum habens nomine Theodoricum, commanens in riparia ultra Axonam fluvium quæ præterlabitur urbem Suessonicam, de villa quæ dicitur Audiguncurtis (Oignoncourt) inter cæteros quorum membra ignis ille judicialis depascebat, venerat ad ecclesiam Beate et gloriosa semperque Virginis Mariæ Genitricis Dei et Domini nostri Jesu Christi, opem flagitans medicinalis gratiæ per eamdem matrem misericordiæ. Invaserat enim idem ignis faciem et ora prædictæ mulieris, et jam cum horrore intuentium quidquid carnulenta cartilaginis in naso ejus prominebat, et labium superius quod naso subjacet usque ad maxillares et gengivas molares erat, ignis labificus depopulans turpaverat. Quid plura? Misericordiam postulavit et obtinuit, et exstinctus est a facie ejus vastator ignis: sed quia generale erat et publicum quasi minus miraculum computatur, nam majora sequuntur et virtus inusitata in eadem persona celebrata. Interim licet beneficio gratiæ caruerit tanto dolore, non tamen evasit visionis honorem, misericordiam et judicium tuum circumferens, Domine. Omni ergo occursanti jam molesta et odiosa fiebat et coacla est redire ad suos, ut gratia consanguinitatis temperaret importabilem ejus conversationem, sed et hoc modo parum profecit, omnibus erat gravis ad videndum. Compulsa est ergo præter oculos totam faciem madenti panniculo velare, nec tali adminiculo vix aliquid profecit, quo excusare odium et nauseam vel beneficio humanitatis et consanguinitatis valeret. Qui faceret, quo se conferret, a quorum conversatione non abjiceretur, quæ suorum etiam domesticorum odio, maledictis jam respergebatur? Sic ergo omni necessitate circumclusa, omni humana ope desperata, utilius subit consilium et copiosius occurrit auxilium, et jam frigescentem fidem revocans, culpat se ipsam velut immemor prioris beneficii copiosam in misericordia matrem misericordiæ, id est Christi genitricem Mariam, per oblivionem velut posthabuerit. Rediviva igitur fide et spe velut armis accincta, in crastino iterum parat proficisci ad memoriam beatæ et gloriosæ Virginis quæ est in urbe Suessonica. Confecta itaque pro sua paupertate candela quam offerret iterum est dormitum. Eadem nocte maturius evigilans, et sollicita quam citius elucesceret, memor sponsionis suæ ac propositi, nimium prolixas noctes, utpote ante æquinoctium vernale queritur. Tunc sensit laxatum fluitare panniculum quem ori suo obdiderat, quem dum restringere sursumque reducere nititur et parum proficit: coacta est cir

B

[merged small][ocr errors]

tur somno vel frigore tardi, illa nihilominus quærit lucernam accendi et auxilium sibi ferri. Cum interim sensit carnem sub digitis et panniculo pressam indolescere, et nesciebat quia caro est nasi et labii reformati; sed dum sæpius reducit pannum, sæpiusque per idem attrectat creaturam noviter plasmatam: Deus, inquit, et sancta Maria, adjuva, Deus, sancta Maria, adjuva! Ad quam vocem turbati et excitati, maturius inferunt lumen; tunc vero novum plasma pignusque redivivæ resurrectionis in naso et in labio ejus deformi stupent celebratum, et fit gaudium quasi reduce vita ex mortuis. In crastino candelam pro gratiarum actione oblatura, proficiscitur ad urbem quam in aliis votis destinaverat. Quid mirum si tunc recens recognoscentibus se fecit miraculum, quæ in tota vita sua circumferens tantam Dei misericordiam, testimonium divinæ gratiæ publice exhibuit? Vidimus eam et dos, et in restauratione beneficii in nullo prorsus detrimentum patiebatur, sed similis erat carni reliquæ caro recens, nisi quia diligenter intuentibus lucidior videbatur. Ardor igitur fervensque fides populorum non erubescebat nasum et ora ejus osculari, quasi quod modo recenter manibus ipsius Dei esset factum.

VIII. De fabro perfido sed correplo.

Faber ferrarius de pago Laudunensi conventionem fuerat annuam ut ibidem Suessione remanens utensilia materonum reficeret, et quod sui esset officii, et quod juberetur toto anno expleret; postea vero pœnitentia ductus, circumventum in pretii pactione se estimans, proposita occasione domus suæ familiæ visendæ et disponendæ, non tamen tacita, quod eum angebat querela de pretio, domum regreditur, quasi statim reversurus, et leve aut grave quod pepigerat prosecuturus; et modo hoc licentiam obtinuisse dicitur, quia, cum non haberet vadem quem pro se daret, dedit dominam sanctam Mariam vadem suæ regressionis citissimæ et pactionis suæ perficiendæ : sic ergo vade adscreditato dimissus est. Tum vero qualem reliquerat pro se vadem parum memor, ultra exspectatum moratus cum ei placuit reversus est, utpote quo renuntiaturus se nolle pro tali pretio, id est sexaginta solidorum toto anno servire. Tum vero is qui præerat operi, cum quo et pactionem fecerat, arguens eum mendacii et admonens eum pœnæ quæ posset eum juste consequi, quia non erat mentitus hominibus, sed Deo et sanctæ Mariæ: per quindecim dies se ibidem gratis operari promisit, quasi hac exhibitione servitii merito liber esse deberet ab annuali servitio quod prosequi nolebat. His ergo quindecim diebus expletis, recedebat reclamante operis præposito, et succensente ei vota fidei et pactionis violatæ, et vadis quam dederat admonente. Faber tamen non minus in proposito permanens recedebat. Cum ergo transisset villam quæ dicitur

populo supplicantem vidisse, ut dignaretur Deus hunc morbum a populo evertere et hanc scintillam quæ acciderat auferre, et ad hoc a filio suo responsum benigne accepisse: Mater, tu es maris stella, fiat omnis voluntas tua. Dum item queritur eadem virgo beata super domo sua quæ vilis et abjecta præ cæteris erat; item a Filio suo audivit, quod de trans mare et de trans Rhenum pecuniam faceret afferri, de qua domus ejus ædificaretur, et in omnium oculis respicientium claritate magna et gloria illustraret eam; populo etiam Suessionensi mala evenire ex parte Dei prædixit, quia suæ Genitricis ecclesiam non reficeret. Et quidem multos ex eadem urbe ignis invasit, quæ et qualia restent

Crovicus (Crouy), quæ villa ulira Sanctum Medar- A Deum, et Dominam nostram Dei Genitricem pro dum est, et jam montem ascendens dum altitudinem nititur ejus apprehendere; sic inutilis manibus et pedibus cœpit fieri et membris contrahi, ut omni facultate itineris ad domum reducentis negala, compulsus sit cum lacrymis repetere urbem Suessonicam, et memoriam beatæ Mariæ Virginis quam ipse mendax in vadem reliquerat, et opem ejus flagitare. Nam pertinax et perfidus non semel tentaverat, quasi torporem casualem et accidentalem a se excutere, et quo amplius nititur, eo amplius impeditur, donec sola vexatio intellectum dedit auditum, quia regredi ad monasterium facilius poterat, ad suam vero domum progredi omnis facultas negabatur. Tandem vinculis perfidiæ suæ ligatus rediens, vel potius a vindice suæ perfidiæ potestate reductus B nescimus. Hujus autem visionis tam in claritate ad memoriam beatæ Dei genitricis Mariæ, dum ejus cum lacrymis altare amplectitur, recognitus ab operis præposito: «Tune es, inquit, faber noster desertus et mendax? » - «Ego ille sum, inquit, infelix et miser: et reus beatæ Virginis, quæ modo a me justas pœnas exigit, quas merito ut inpræsentiarum certinis sustineo. Sic enim et sic fecit mihi Deus: nunc vero promitto Deo el beatæ Virgini, et paratus sum ei toto animo aut omni vita mea servire, tantum ut respicere me dignetur propitia et misericors Domina, et hujus tanti peccatoris misereatur. » Dum hæc cum lacrymis et rugitu amplexus altare obsecrat, liberatus ab hac nervorum contractione, stabilitatem in servitio tenens, secundo jam non est ausus mentiri.

IX. De puero in visione rapto.

Inter initia benedictionis hujus coelitus effusæ, quidam puer undennis, pecorum custos, ardens pedibus a matre sua advectus est, paucos dies ibi fecit, et remedio doloris accepto, ad domum revectus est. Erat autem de Vallibus (Vaux), quæ villa est ultra Axonam inferius juxta ripariam ejusdem fluvii; sed dum nutu divino puer idem non immemor tanti beneficii flagitaret desiderio visendæ domus beatæ Virginis, et super hoc quotidie molestus matrem perurgeret, ut Suessionem quasi pro gratiarum actione redire deberent; illa penitus non acquiescente, quia sano, inquit, copia non datur, saltem necessitas redivivæ infirmitatis compellat quod satis desideranti negatur; audiat me qui intuetur corda et desideria peccatorum. Ad hanc vocem statim cœpit prioribus tormentis vexari, igne tabifico jam depascente carnes ejus. Expavit mater et, posthabita omnium cura, ad urbem domumque beatæ Virginis pariter regrediuntur. Ex pristina igitur passione et præsenti renovatione jam artus ejus inutiles efficiebantur, et tamen secundo accepit gratiam liberationis et suaves habuit somnos, et ad ingressum processionis matris ecclesiæ, dum frequens turba comitatur, & quiete excussus ob gratiarum actionem rumpit clamoribus æthera, et in se celebrata denuo beneficia testatur, narrat, et omnibus se raptum fuisse ante

qua excolitur ab omni ætate et sexu et conditione, quam in copia munerum et oblationum, tot sunt testes, quot hodie superstites qui videre volunt. Nam puer se post paulo moriturum esse testatus est, et ita evenit, neque mensem supervixit, mirum autem valde et de hoc puero erat, quod ab initio mundi omnem historiam veterem retexens, totam narrationem suam cursim rhithmice digerebat. De nova etiam lege textum Evangelii et actus Domini sic ordine recensebat, tanquam omnia in libro legeret et dictata ab aliis pronuntiaret. Super saactitate etiam et virginitate Joseph qui fuit custos et sponsus sacræ Virginis, inter cætera ait: Qui lenet sceptrum florentis virgæ, custos erat gloriosa C puellæ. Et mirum ubi legimus Joseph florem virginitatis tenuisse, per quam etiam beatæ Mariæ virginitatis assertionem acciperet. Renovantur et hic dona antiqua sancti Spiritus, qui pastorem puerum implens citharistam facit et prophetam. Dum hæc ergo tam copiose narraret, sicut fluvius torrens quem Spiritus Domini cogit, clausis oculis tanquam lucem transitoriam exosus; laicis et illitteratis vix dignabatur facere verbum, tanquam ignorantiam eorum pertæsus, qui magna et profunda intus audiebat et lumen non hujus sæculi intuebatur. Qui autem linguas infantium facit disertas, et infirma mundi eligit ut fortia quæque confundat, etiam hunc testem suæ glorificationis facere dignatus est. Constituti igitur tempore testiD monii expleto, ut diximus, post paulo decessit: cujus etiam faciem tanta gratia perfuderat ut candore et claritate vultus angelicum nescio quid et divinum assignaret.

X. De muto per visionem sanato.

Tres muti ad eamdem memoriam Beatæ Mariæ Virginis advenerant, qui dum nocte sopiti in ecclesia jacerent, unus eorum visione turbatus somno excutitur, et accurrens ad altare lingua insolita plenissime cœpit fari et gratia agere beatæ Virgini, et ordinem suæ liberationis suæ edicere. Scilicet dum gravi somno premitur, duæ columbæ cœperunt, ut sibi videbatur, aures illius scalpendo subvellere, ad quem terroris impulsum

excitatus, dona quæ dormiens et inscius gaudens ac- A testimonium perhibente gratiæ Dei ipso effectu rei,

quia plane audiebat et loquebatur. Tunc vero laudes canuntur Deo altissimo, tunc clangor tympanorum et æra tubarum stridores imitantia: tunc preces et lacrymæ et gratiarum actio ab omni ætate et sexu et conditione et gloria Dei in commune prædicatur.

XII. De cujusdam rustici temeritate vindicata. Servus cujusdam militis Suessionensis operi rusticano deputatus aliquoties vacuus festis diebus una cum suis sodalibus de villa ad memoriam beatæ Dei Genitricis Mariæ venire consueverat. Sed aliis pro suo posse oblationes facientibus, et soccum beatæ Mariæ Virginis honorantibus, ille nihil offerebat. Cum vice quadam illis regredientibus, et inter alia Dei magnifica de socco prædicto sermonem habentibus, Boso (hoc enim nomine vocabatur servus ille), subjecit : « Vere vos stulti estis, si ipsum soccum sanctæ Mariæ putatis ; jam certe diu est quod putruisse potuit. » Vix bene verba finierat, cum ecce os blasphemum distorquetur usque versus aurem cum tanta violentia et tormento, ut præ angustia oculi ejus pene elidi ex capite viderentur et angustiis perurgentibus tola facie inversa et in tumorem conversa, et ab humano usu exterminata, horroremintuentibus excutiens fatigato anhelitu, utpote tortori suo traditus erat; vix in hæc verba prorupit, ut ad ecclesiam Sanctæ Dei Genitricis reduceretur. Et sic factum est. Et projectus ante altare spectaculum suæ vesaniæ et vindiciariæ poC testatis cui traditus erat, aliquandiu exhibuit. Arctabatur autem corpore in tumorem verso: spiritus in visceribus ejus, fumifero anhelitu vicinas auras polluebat. Vox ejus ut rugitus, et lingua et ore negante officium. Tunc pietate permoti Mathildis abbatissa et cæteri qui aderant, applicuerunt eum ad altare. Quo amplexato signatur reliquiis et socco, et cœpit meliorari et ab urgente tumore relaxari. Quid plura? Et facies et corpus ejus integerrimæ restitutum est sanitati. Hujus ille Boso beneficii non immemor, utpote qui de mortis faucibus erat erutus, dominum proprium suum ut absolveret eum asuo famulatu rogavit et impetravit. Jam enim deinceps nolebat homini servire, sed ei se dedere per quam obtinuit sanitatem et ecclesiæ servitio se D subjecit.

ceperat et vigilans retestabatur. Hoc signo hæresis
bruta retunditur, quæ in parvula ætate nihil operari
gratiam Spiritus sancti eo quod nec dum intelligant
baptismum quod accipiunt, asserere nititur. Ecce
in hoc dormiente et nesciente operata est; alii
duo muti recesserunt non reseralo linguæ officio.
Cur hoc acciderit melius novit ille qui solum
Naaman Syrum dicit esse curatum, cum multi
leprosi essent in Israel sub Eliseo propheta.
XI. Item de alio muto et surdo per visionem curato.
Vidimus et alium de pago Laudunensi desuper
fluviolum Seram nomine qui surdus et mutus ab
infantia exstitit; Christianus nomen erat huic,
ætate fere annorum decem et octo. Hic et inter
cæteros venit ad suffragia beatæ et gloriosæ Dei B
genitricis Mariæ, et observabat se in ecclesia ad-
mistus confertissimis populorum turbis sola mente
et nutibus ad Deum clamans, nam lingua non po-
terat. Præsens ergo semper aderat præstolans tem-
pus et horam quando respiceret eum gratia divina,
et dum ab ædituis a sacrario qui tantam populi im-
portunitatem ferre non poterant pelleretur, sub-
sistens et exspectans invitus recedebat, cum ecce
fidem ejus indeficientem quamvis aliquo probatio-
nis tempore protactam respexit Deus, et visæ sunt
ci duæ personæ coronatæ ad modum sponsi et
sponsæ de supernis descendere, et lux fulgurea to-
tam ecclesiam implevit. Erat autem species glo-
riosæ Virginis tam in vestimentis quam in facie
candore admirabili, quales cœlestes et lucis æternæ
incolas dignum est apparere. Tunc vero dulci manu
sua fauces ægroti pertractans et ora vinculum lin-
guæ et aurium resolvit, virtutem imperiosæ dominæ
fluxu cruoris attestante qui per nares et aures et
ora prosilivit. Tanto igitur beneficio accepto tacitus
gaudens, silenter abcessit, et reversus ad suos se
donum loquendi accepisse testatus est balbutiens,
utpote qui fari modo addiscebat. Cito percrebuit
apud suos coævos et compatriotas Christiano Deum
et sanctam Mariam fecisse misericordiam. Sacerdos
ejusdem villæ quæ Mortaria dicitur, famæ præcur-
renti nullo modo credens, Christianum negabat
posse loqui vel audire, donec ad suam præsen-
tiam deductus est. Post hæc poenitentia ductus
idem sacerdos, culpans infidelitatem suam, timore
concussus adiit memoriam beatæ Virginis, et pro-
stratus ante altare et adhærens pavimento, tantum
doloris et lacrymarum effudit redintegrans gemi-
tus, quod et hoc adjiciens suis peccatis ausus fuit
de polentia Domini et matris ejus dubitare, ut in-
tuentibus daretur suspicariipsum eumdem vel igne
torreri, vel quolibet passionis genere vexari: donec
percunctantibus omnia per ordinem indicavit, et
se die constitua eumdem Christianum adducturum
spopondit, quod et factum est. Et ipso eodem Chri-
stiano pro se et de se loquente, omnia facta sunt
testimonium perhibentibus vicinis qui aderant,
quoniam surdus et mutus ab infantia exstitit,

XIII. De muliere cæca illuminata. Femina quædam oculum dolebat et celidoniam seu quaslibet herbas adhibuit ne doleret, et non solum nil profecit, sed herbarum violentia oculum in tumorem versum de sede orbiculi et toto capite ejecit, folliculo membranæ insutus tanquam vesicula quædam dependebat ei in faciem et in ora, unde et omnem videndi spem amiserat. Ab humana igitur ope omnino destituta, collectis fidei et spei virtutibus ad divinum se contulit auxilium, et una cum suis necessariis ecclesiam præfatæ Dei genitricis Mariæ adiit, et cum cæteris opem ejus flagrantibus ibidem manicabat. Quadam igitur nocte

tunc admirantes et gaudentes culpant semetipsos, quod tacito hoc miraculo nullas gratiarum laudes Deo egissent. Concite igitur, quia equis insidebant, revertuntur, reducentes secum illum in quo auditus celebratum erat miraculum, et narrant quæ facta fuerant, et exhibentes hominem acute audientem, sed nondum loquentem, et gratias agunt Deo et beatæ Virgini, cujus meritis hæc beneficia præstabantur. Tunc vero bonus Dominus et dulcis, et beala mater misericordiæ non sustinuerunt ultra inanem et sterilem remanere fidem et devotionem eorum quos non piguit ab itinere cœpto retardare, ut non ingrati officio pietatis deservirent. Dum ergo morantur et retardant, et dum mente ad Deum et ad matrem pietatis respectant, homine stante in medio, subito solutum est vinculum linguæ ejus et loquebatur recte. Hoc viso clerici illi et fidei sue fructu jam fruentes, convalescunt certatim laudes ad cœlum tollere, et concrepantibus signis et choro ancillarum Dei Te Deum laudamus, in sublime tollentibus, clamor devotæ multitudinis se miscuit et confusæ voces, tamen Dei laudes in commune consonantes.

in qua et hæc femina visum recepit, puer quidam A bus sociis et illo significante de auditu recepto, septennis contractus pedibus ibidem a matre sua observabatur. Erat autem et frequens populus ibi vigilans, alii ob devotionem, alii cum suis ægrotantibus deservirent. Mater itaque predicti pueri dum et vigiliis et morore confecta obdormisset, subito puer assurgit rectus et sanus, et ad altare cœpit procedere. Tum ergo vociferato populo cir cumstantis attollitur, tum nomen beatæ Virginis millies replicatur, ita ut clamore hominum et clangore tympanorum fragiles adhuc parietes ecclesiæ a fundamentis everti viderentur. Jesu bone, nunquid non præsenseras huic spectaculo, quale tu ipse plurimum diligis, cum ardens fides et furor diligentium te certatim rapiebant te, et sacrificium contriti spiritus libamine dulcium lacrymarum con- B diebatur. His vocibus mater excussa a somno, exclusam se a filio et a comprimente se populo lætis et turbatis clamoribus congeminat. Has igitur voces lætitiæ emitti ad cœlum non læta audiebat femina quæ oculum amissum dolebat; unde et in hæc verba prorupit : 0 gloriosa et pia Domina, nunc alii lætantur, et ecclesia tua laudibus plena resultat; mihi vero miseræ negatum est participem tanti esse gaudii. Dum hæc et alia quæ dictabat ejus mæstitia prosequitur subito pendentem in facie oculum totum se arbitrata perdidisse, conclamat ad circumstantes: Pro Deo, inquit, huc citius lumen convertite, quia modo hic in pulverem mihi decurrit oculus. Visum enim sibi fuerat quemdam astitisse et digitum suum ingerendo folliculum qui erat in modum vesiculæ crepuisse. Illato itaque lumine membranam diruptam invenerunt, et rivulum saniei et putredinis conceptæ per ora et faciem usque in terram defluxisse, et lata aspergine pulverem maduisse; oculum vero ejus clarum et lucidum orbiculo suo integerrimæ insedisse. Tum vero inclamant ei, et adhuc non credenti ingeminant, et ingerunt ei per Deum et beatam virginem sanitatem et oculum eam recepisse. Quo illa comperto et effectu comprobato, lætitia perfunditur, et iteratis laudibus, ecclesia impletur.

XIV. De surdo et muto sanato.

Quidam surdus et mutus de Atrebatensi pago, intelligens quosdam ex illis regionibus orationis gratia Suessionem ad suffragia beatæ et gloriosæ Dei Genitricis Mariæ venire, et ipse admistus eorum collegio ex quotidiano comitatu jam omnibus. notus erat. Veniens ergo intravit cum ingredientibus in templum, et brevi demoratus ibidem, significavit quibusdam e sociis qui circum illum aderant se auditum recepisse, fandi facultate adhuc usque denegata. Congratulantibus sociis facta oblatione ex constituto regredi cœperunt, et ipse mutus cum eis. Intererant illi comitatui clerici Atrebatensis, qui et una venerant; sed dum Suessione essent, ad alia videnda et audienda intenti, de initiato per auditum in muto miraculo nec dum quidquam rescierant. Jam vero itinere positi, narranti

XV. De muto puero Coloniensi sanato.

Sed et quidam puer natione Coloniensis nutriebatur in pago Belvacensi apud castrum Claruinmontem nomine. Mater enim sua paupercula adhuc infantem de partibus Rheni secum adduxerat, sed munere loquendi a Deo non concesso, ab ineunte Cætate jam duodenis mutus evaserat. Visum est patronis pueri (puero nomen Vasselinus erat), de quorum eleemosynajam per quinque annos vel amplius alebatur, ut Suessionem ad memoriam sanctæ Dei Genitricis Mariæ secum deberent eum adducere; et ita factum est. Nocte igitur illa quæ est Purificationis beatæ Virginis, quamvis sopore gravi qualis est puerorum mergeretur, tamen secum interesse vigiliis compellunt, nam et tota vigilantibus plena erat ecclesia. Jam ergo decurso ex parte Matutinorum officio, dum illud responsorium inchoatur : Videte miraculum matris Domini, puer ille de subito somnii pavore turbatur: visum enim sibi fuerat columbam caput ejus circumvolitare, ac deinde labia ejus et linguam quasi irascendo et comminando D vellicare. Hæc ergo visione a facie iræ columbæ permotus, subtilissima et acuta voce, quæ magis videbatur Spiritus esse quam hominis, ita ut et puellares concentus et strepitum totius frequentiæ evinceret, exclamat: Sancta Maria, Sancta Maria. Quis non expavit et admiratus est illam vocem angelicam recensque creatam, et inter omnes diversæ ætatis, diversi sexus omnino se discriminantem, et acutos et super acutos virginum modos evincentem? Statim illi qui propinquius aderant, et causa Dei observabant eum patroni ejus, primi exclamabant, exclamat omnis populus, conclamat et languentium multitudo simile suffragium sibi depo. scentium, fragor totius ecclesiæ voxque tubarum

modo æra concrepantia, et ardor diligentium te A suos pene evincebat. Sed quis opus est insaniam Deus perrumpit ipsum cœlum, ducitur ad altare cum gaudio exsultantis Ecclesiæ. Domine Jesu, quis tunc a lacrymis temperavit? Quorum pectora vel saxea non scindebantur, cum videbant te iterum inter homines deambulantem? Hæc sunt festa solemnia qualia mandasti populo tuo exhiberi tibi, hi dies celebres in quibus veri adoratores adorant Patrem in spiritu et veritate. Gaudet ergo omnis Ecclesia pariterque vota exhibet pro his quoque qui sanandi erant; triumphant patroni pueri, quorum fides et opera elucebant, et adducunt eum ad abbatissam, et alios quibus pridie notus erat.

XVI. De muliere a dæmonio liberata. Cum ecce necdum super hoc laudibus finitis B mulier quædam pervasa a dæmone dum vix a partu convaluerat, quae in eadem ecclesia Beatæ Virginis immanissime furens jacuerat jam per aliquot dies; ita ut præ assidua vexatione et infinitis clamoribus jam ad omnium notitiam et importunitatem adduceretur. Tali ergo operante Dei gratia et cooperante beata matre misericordiæ a dæmonio liberatur procedit ad altare non egens opis alienæ, culpans se et ream confitens quod per ignorantiam ore furioso contra Deum et matrem ejus gloriosam multa et dixerat et fecerat, congaudentibus amicis et pie collacrymantibus. Tunc ergo fidei viribus et charitatis necdum tepescentibus, iterata divinæ gratiæ benedictio effusa dat perseverantiam gaudiorum et totius sacræ noctis excubiis fit quasi una respublica ex conventis angelis et hominibus.

XVII. De furioso divite Doacensi. Præterea ex castro quod dicitur Doacus (Douai) versus pagum Atrebatensem, quidam furiosus nomine Guarinus adductus est vinctis a tergo manibus, colla ferro et catena immani alligatus, quem vix quinque homines trahere poterant, quanquam et flagellis et verberibus eum compellerent; erat enim plenus viribus tam corporis quam robustæ ætatis et dives homo, unde et hoc miraculum sui notitia celari non patitur. Quacunque vero occasione diabolus potestatem in eum accepisset, sive ex ira, sive ex dolore pecuniæ sibi fraudatæ, ut quidam aiunt, non satis compertum habuimus; insania vero ejus, et quæ postea per gratiam Dei consecuta est sanitas celeberrima est habita, sustinuit eum Deus furentem in ecclesia per aliquot dies ad omnium spectaculum jacere, sive ut post receptam sanitatem pudore confunderetur, sive ut traditus Satanæ pro peccatis suis pœnas daret, quatenus dum ad votum suum adversarius eum torqueret, habita satisfactione facilius eum amitteret, sive ut dum amaritudo inamabilis visionis in oculis omnium protenditur, dulcior esset et notior gratia liberationis prorogata; Deus celebrius glorificatur. Hic ergo catena majoribus ecclesiæ scamnis aftixus, et funibus, ut dictum est, alligatus; tamen et scamna persæpe trahebat et custodes

C

verborum ejus et ferociam actuum persequi? Postquam satis visum est tibi, Domine Jesu, et tuæ sanctæ Matri, cohibita est ab eo adversaria potestas, el redditus ei sensus suus, et levavit oculos suos ad cœlum et glorificavit viventem in sæcula sæculorum, qui potens est superbos humiliare, et arrogantes a suo fastu deducere, et eosdem statuere contra faciem suam. Procedens ergo et hic ad altare, ut mos erat, quam devote et quam humiliter etiam imaginem suæ liberationis quibus votis et supplicationibus potuit honorans, si gaudium fecerit amicis suis et his qui ibi aderant,et quos domi reliquerat non est opus dicere. Exinde ut homo compositæ et sanæ mentis se habens et prudenter se gerens, ascenso equo, cum his qui eum reduxerant ad patriam regreditur, et compos animi factus semel et perfecte redditus est uxori, et familiæ et amicis dolentibus et lugentibus illum : et non solum Suessione ubi primum lux orla est ei lætitiæ, sed et in partibus illis redditæ sunt Deo laudes et cum gaudio tanto celebrata est ejus sanitas, quasi reduce vita ex mortuis, ob amorem et gloriam Dei et reverentiam et honorem beatæ et gloriosa Dei et Domini nostri Genitricis ac perpetuæ virginis Mariæ. XVIII. De oberrantibus reductis ad viam per beatam Mariam.

Ob hæc et alia celeberrima Dei Christi et Virginis matris vulgante fama, miracula concursus et occursus diversæ ætatis utriusque sexus, diversæ conditionis longe lateque ad urbem Suessonicam ob amorem et pietatem Virginis sanctæ fiebat. Tunc et exciti homines et feminæ de montibus in Hainaco, usque ad viginti quinque numero, carpebant iter, quod ducit ad Sanctum Quintinum. Dumque propinqua accelerant jam nocte, viam timor latronum cogit eos festinare, quia regio illa raptoribus exposita est; devenerunt in quamdam silvam ubi jam ex præsentia densissimæ noctis et ignorantia viarum iter rectum perdiderunt, et oberrantes non solum hospitium quod maturius apprehendere se sperabant, sed nec certitudinem cujuslibet aut status aut progressus tenuerunt. Erant ergo consternati omnes, nimirum quia ex longa diæta usᎠ que in noctem extensa fatigati, et plurimum feminæ, et ex fatigatione et tædio conterebantur spiritus eorum in semetipsis. In aliquo igitur fruticeto lassi consederant, aliis omnia timentibus quæ poterant accidere, et aliis fortioribus et vegetioribus huc illucque iter amissum perlustrantibus, cum ecce haud longe ab eo quo substiterant loco, vident candorem claritatis immensæ, et ob noctis caliginem multo amplius notabilem, plurimum tamen blandimenti magis quam horroris pollicentem. Et in medio splendoris illius intuentur quasi imaginem femineam speciei Virgineæ, cujus nivei candor indumenti,et fulgor divinæ et cœlestis faciei discriminatæ at obumbratæ suo intuitu claritatem, quæ officioso obsequio ambiebat eam habere videbatur.

« AnteriorContinuar »