Imágenes de páginas
PDF
EPUB

memoriam obtulerunt.

XX. De paralytico sanato.

Tam ergo certa et tam aperta hæc visio erat, ut A per aliquod spatium temporis evidentem hujus facit intuentes et hæc efficacissima mente tenerent, et gestum, et habitum, et linteamina manicarum aura agenta ventilari memoriter narrarent. Viderunt om. nes et præ admiratione omnes exclamaverunt. Et omnium sententia una fuit illic pertendere ubi Deus vocabat eos. Consurgunt et bona spe meliores effecti, qui melius poterat sequentem non exspectabat. Qui amore maturius comprehendendæ visionis per aspera et sentibus licet horrentia loca iter acceleraverunt, quasi eodem momento quo et certum locum ibidem positæ claritatis tenuerant. Sed tamen callem publicum certissime apprehenderunt,et conglobati in unum viæ quam amiserant se redditos gratulabantur. Hanc igitur ambulantes, et ad domum eremitarum quæ in vicino erat viæ juncta su- B pervenientes, responsum accipiunt hoc esse publicum iter et certissimum quod ducit ad Sanctum Quintinum. floc ergo miraculum testium tot numero astruitur, quot personæ ibi aderant non minus a viginti quinque, ut diximus, qui omnes ad memoriam beatæ Virginis et gloriosæ cum lætitia venientes explicito quod voverant, cum gaudio redierunt ad propria. Non minus stupendum quod sequitur.

XIX. De femina que peperit lapides.

Apud villam quæ dicitur Kala (Chelle) in territorio Suessionensi, quæ et ipsa possessio matris ecclesiæ Beatorum martyrum Gervasii et Protasii mu

lier quædam parturiebat, et ob partus difficultatem cœpit periclitari. Tribus igitur hebdomadibus continuis doloribus attenuata, morti valde proxima erat. Persuasa itaque a convicinis mulieribus se nudis pedibus adituram ecclesiam Beatæ et gloriosæ Dei Genitricis Mariæ, si ab instanti mortis periculo liberaretur, vovit et liberata est, sed ordine stu pendo.

Primum emisit ex utero suo tres lapides. Primus eorum magnitudine anserini ovi,secundus fere ovi gallinæ, tertius non minor Gallica nuce erat. His ergo lapidibus effusis, statim sequitur eos partus infantis, qui et gratiam baptismatis accepit, et paucos dies supervixit. Quamprimum ergo potuit ex quo ab hac infirmitate convaluit, nudis pedibus et in laneis, ut promiserat, discriminis sui testes et assertores divini operis lapides secum porlans, convicinis comitantibus secum mulieribus quæ universæ rei gestæ adfuerant, ecclesiam Domina nostræ, imo totius generis humani, et Reginæ angelorum domum expetiit, et candelam cujus licinum et lineamentum ad mensuram corporis sui, dum adhuc parturiendo periclitaretur, produxerat, et servatum etiam tunc habebat, ad altare obtulit, ipsa sui periculi et liberationis per beatam virginem datæ verissima narratrix, ut hi, inquit, lapides (lapidesque protulit) me tacente testificantur. Data ergo Deo altissimo laude, ut moris erat, superevidentibus miraculis perforati sunt lapides illi et suspensi, et

C

D

Quiadm paralyticus in porticu ejusdem ecclesiæ plurimo tempore jacuit, qui dissolutis viribus totius corporis etiam loquendi facultatem amiserat. Huic omnis hora mala erat, sed magis hiemis rigore duplicato frigore ægritudinis et temporis torquebatur, dum rigescentibus membris ob violentiam morbi punctiones velut lancearum ossa et medullas sibi perforare videbantur. Tunc vero miserabiles cœpit jactare voces ad cœlum, et horrificos rugitus, quia loqui non poterat, ingeminare. Ad hujus dolores plerique permoti pietate subsistebant, vola et preces et compassionem tamen pro illo impendentes, ut Deus el beata Virgo subveniret ei. Quorum devotionem et miseri angustiam quando placitum fuit, ad ultimum respiciens gratia divina perfecte sanavit ægrotum, ut fugato omni dolore et vires corporis et plenam loquendi facultatem acciperet. Congratulabantur ergo sano qui condoluerunt infirmo, et quia tam evidens miraculum et in hoc celebratum est quod occultum fieri non potuit, et pro hoc etiam laudes et gratiarum actiones redditæ sunt Deo et matri Domini.

XXI. De femina cæca et illuminata.

Quædam mulier materfamilias de Blericurto (Blérencourt), quæ villa est prope Cociacum (Coucy) capla oculis cæcitate percussa est. Et hæc ad suffragia beata Virginis adducta est, et per aliquot dies ibi sedit præstolans pariter et postulans opem divinam. Inutiliter quoque etiam modo ante præsentiam veritatis sedisset, quandiu celare veritatem voluisset. Factum est autem in una dierum et ecce sacerdos de Austrechia (Autresche) cum crucibus et frequentia parochianorum stipatus, cum laudibus ingrediebatur domum Virginis matris Domini, et expletis supplicationibus et votis, major hujus villæ, id est Austrechiæ, recognovit ibi cognatam suam prædictam mulierem amplexantem altare, et causam ejus præsentiæ percunctatus, infortunium quod ei contigerat accepit, præsente itaque Mathilde abbatissa : « Merito, inquit, mea cognata hujusmodi percussa es cæcitate, quia, cum sis ancilla dominæ nostræ sanctæ Mariæ, ejus dominium abrogasti, suamque te esse et de familia ejus abnegasti.Confitere ergo vcritatem, si aliquam opem vis obtinere a matre veritatis. » At illa verbo diligentis se et flagro divinæ percussionis admonita credidit consilio, et super dominio quod negabat, cognita et professa veritate, statim oculi ejus et facies perfusa est claritate. Facta igitur fidelitate, nullo egens duce, gaudens remeavit ad propria.

XXII. De muliere quæ ingredi ecclesiam non

poterat.

Anno igitur ab Incarnatione Domini 1131, die Lucæ evangelistæ, non dedignatus est Deus iterum

glorificare nomen suum etiam inusitato miraculo. A mitus confertæ multitudinis, tunc vero rabies ar

Papa Innocentius ab æmulo suo Roma pulsus, ab
ecclesiis Cisalpinis et regibus et principibus terræ
honorifice susceptus, monasterium Sancti Medardi
Suessionensis quod est trans fluvium situm, recens
dedicaverat, ad quam solemnitatem tanti populi
frequentia convenerat, quod facile edici non potest
lam gratia Dedicationis, quam ut vota et preces
beatæ Virginis Dei genitricis Mariæ in ecclesia ejus
persolverent. Adfuit inter cæteros quædam mulier
de pago Laudunensi, id est de castro quod dicitur
Ruminiacus (Rumigny), quæ suorum non immemor
peccatorum, cum aliis monasterium beatæ virginis
ingressa processit; cum ecce virtute invisibili ab
ingressu arcetur, et bis terque conata fortius re-
pellitur; admista multitudini dum improbe se in- B
gerit, tantumdem profecit. Tunc vero divino per-
urgente judicio, eo quod præsens vexatio intelle-
clum dabat auditui, tandem sero accusante con-
scientia, reatus sui magnitudine commota toto cor-
pore tremere et membris totis præ nimio pavore
vexari cœpit. Tum prostrata in faciem manum di-
vini judicii super se sentiens, magis clamoribus
circumstantium opem et preces ad Deum pro se in-
stanter obsecrabat. Adest sacerdos advocatus qui
missæ celebrandæ jam paratus fuerat. Fretus igitur
officio et veste sacerdotali qua indutus erat, mulie-
rem miseram jacentem erigit, et data manu turbis
impellentibus in ecclesiam inducere tentat. Sed ut
ipsa postea retulit, tanto pondere gravabantur pe-
des ejus, ut massas plumbeas sibi alligatas æsti-
maret. Nihil itaque profecit, aut proprio conamine
aut sacerdotali juvamine, seu violento populari im-
pulsu ducebatur dextrorsum aut sinistrorsum,
et liberum ut cæteri progressum habcbat, ingredi
vero ecclesiam paranti, violentius vis arcana obsi-
slebat. Tunc vero clamor populi attollitur, et dolor
et lacrymæ multitudinis sua peccata suumque judi-
cium in illa muliere congemiscentis. Quid ergo?
Quid aliud restabat nisi divinam faciem per confes-
sionem placare, et sic misericordiam ejus securius
implorare? Voluit ergo confiteri eidem sacerdoti,
et quo judicio sit actum incertum habemus, ut ipsa
aiebat, nullo modo potuit. Dolore et timore perur-
gente, voluit peccata sua proclamare in publicum,
sed prohibita est. Advocato autem alio sacerdote,
quam verius et sincerius potuit, nimirum ut opus
erat ei quæ per veritatem veritati reconciliabatur,
cum gemitu et dolore confessa est. Rogabat sacer-
dotem ut publice eiiceret, ut tanto parceret ei
Deus, quanto confessione et ignominia pro timore
ejus perfunderetur; sed ille moderatius intuens
suppressit, et dixit quæ ibi jussa sunt. Absolutione
itaque percepta, renata el renovata, supplices ma-
nus perfusa lacrymis ad turbas circumstantes pro-
tendere cœpit, ut quæ suis diffidebat, eorum meritis
juvaretur; obsecrat abbatissam loci adesse, quæ et
adfuit, et data manu ex quo cœpit eam deducere,
tunc vero clamor ingens, tunc vero lacrymæ et ge-

C

D

dentis charitatis et rabies insanientis pietatis prose-
quitur abeuntem, et rumpit aera et penetrat ipsum
cœlum et violentiam irrogat ipsi Deo, qualem per-
ferre voluit, et extorquet ab eo misericordiam
quam non invitus præstabat. Introducta igitur in
ecclesiam, quantæ laudes et gratiarum actiones.
redditæ sint Deo et gloriosæ Dei genitrici Mariæ,
utpote quod ineffabile est edici non potest.

XXIII. De inflato ulero mulieris sanato festis
Paschalibus.

Apud castrum quod Nigella (Nesle) dicitur in Viromandensi pago situm, mulier quædam uteri et membrorum tensa nimia inflatione anxie laborabat. Huic dum vir ejus accelerat opem ferre per medicos, hoc ut longum præstolari illa posse negavit, et urgente violentia morbi equum sibi quam festine præparari deposcit, plena fide jam præsumens de salute Dei matris, si mereretur limina contingere. Profecta itaque est ad urbem Suessonicam una cum viro suo; deducta igitur usque ad altare Beatæ Virginis manus graves præ timore superponens, annulum e digito quem nulla vis extorquere poterat elici fide fruens efflagitabat dicens: «< Dulcis Domina, educite hunc annulum a digito meo et vester erit. »

Quod mox ita factum est. A quinta ergo feria quæ est ante Pascha, sustinuit tumorem uteri, quo pene rumpebatur, usque dum transito ejusdem festi die et nocte subsecuta dormiens perfecte sanata est. Excussa ergo et nullam omnino gravedinem sentiens prorumpit se festina ad altare. At vir ejus excitus a somno et turbatus : « Quo, inquit, misera proruis jam moritura?» « Non, inquit illa, quia jam per gratiam Dei et pietatem beatæ Virginis. omnino liberata sum, et nihil doloris et præteritæ infirmitatis patior. » Cujus ergo prius ægritudo erat notissima, in brevi sanitas facta est celebris, et percrebuit apud omnes quid impræsentiarum operatus est Dominus. Super hoc datæ sunt laudes Deo et beatæ Virgini Matri Christi ejus, et ampliata est lætitia festis paschalibus.

XXIV. De infirmo per panem sanato qui soccum teligeral.

Dicite, inquit, justo quia bene, quia fructum adinventionum suarum comedet. Justus autem ex fide est et justus ex fide vivit (Rom. 1); et fructus fidei justitia est. Non est fructus justitiæ nisi ex radice fidei, argumentosa fides est itaque ad inveniendum ut fructificare possit. Non ergo sufficiebat populis fidelibus ad remedia exposcenda adire locum beatæ Virgini dicatum, in quo beneficia præstare solebat, sed et qui de remotis partibus se facilem recursum illuc habere desperabant, aliquid memoriale de cadem ecclesia ligni, vel terræ, vel panis qui soccum beatæ Virginis contigerat, etiam post accepta remedia secum revehere consueverant : quo tutiores facti præsidio, adversam non timerent valetudinem. Est igitur locus castrum Batpalmas (Bapeaumes), locus autem ille Latgniacurtis (Lagnicourt) dicitur,

ubi quidam juvenis jam provectæ ætatis caduco A sanctæ Dei Genitricis Mariæ liber sum et possem morbo usque adeo vexabatur, ut pene per singulos dies decem vicibus misera membra terræ collisa cum horrore spectantium afflictarentur. Quid ad hæc infelix mater, quæ domesticam mortem quotidie cogebatur intueri? Quid animi gestabat, que filii ora spumantia, et artus lethali frigore rigidos in sinu refovere et velut genuino calore recreans denuo parturire compellebatur? Una ergo dierum subiit in mentem quemdam ex ejus vicinis suis paucos ante dies reversum ex memoria beatæ Virginis genitricis Dei Mariæ, et de pane qui soccum ejus tetigerat secum detulisse, quem et infirmis petentibus sæpe erogabat et convalescebant. Accelerans igitur ad domum illius hominis ardens fide qualem uterini dolores interanei exacuebant, materno affectu instabat petens ut aliquid de pane illo a Deo sanctificato mereretur accipere ad opus filii, ad remedium doloris sui, quæ mater eral ad revocandam vitam morientis illius qui tam anxie laborabat. At ille dum importunitatem deprecantis nititur a se abjicere; opponens vix aliquid modicum sibi reservare, majorem vero portionem ejus salutiferi panis insimiliter ægrotantibus expendisse; tandem victus dolore et instantia insanientis, et de illo medico modicum quid accipiens largitus est miseræ matri. Illa vero tanto munere boatam se æstimans, et vitam filii in exiguo fragmento accepisse se reputans, alacritate fidei et spei jam melior facta pervolat ad filium portans secum pastum vitæ et salutis: quod acceptum juvenis ille ex quo deglutivit subito, perfecte a tanta ægritudine convaluit, ei sicut Dei est dare non ad mensuram, ut nec vestigium pristine passionis aut aliquam notam deinceps sensisse visus sit. Hi sunt fructus fidei argumentosæ. Qui enim excolit ficum suam, comedit fructum ejus. Et per hos transitorios fructus, invitamur ad illos qui ministrant vitam æternam, si tamen secundum illos fidem habuerimus, unicuique enim datur secundum mensuram fidei. Unde et alia est fides quæ meretur hæc temporalia, et valde alia est quæ meretur æterna.

abire, si non id quod superest diei præpediret. Vovi enim beatæ Virgini centum clavos ferreos me delaturum ad ecclesiam suam ædificandam, et ecce me liberum vides, si tu idem faceres; ex quo fidem in ea haberes, ipsa te liberaret. » — « Certe, inquit ille minor natu, non solum centum sed et millenarium clavorum illud deferrem, si pietatem haberet de me ut liberarer. » Eadem nocte qui prior jam solutus erat, transivit claustras et custodias, et nullo obsistente ad salvationem suam evasit. Is ergo qui relictus fuerat, ubi experimento didicit quantum et quale esset bonum fidei, socio destitutus et evidenti beneficio ad meliora provocatus, tum vero ex corde anxio cœpit appellare Dominam B nostram sanctam Mariam, ut etiam sibi peccatori ferret auxilium. Paulo post ille qui tenebat eum in captione pavore permotus, verens ne ibidem ei eriperetur, proposuit eum ad tutiorem custodiam transferre; quod dum facit, captivus ille per gratiam Dei sanus et incolumis evasit. Erat autem nepos Milonis de Asceaco. Ex quo igitur potuit nudis pedibus ad ecclesiam liberatricis suæ evenit, non ingratus tanti beneficii, et omnia quo ordine gesta fuerant lætus et alacer edixit. Multa sunt quorum ordinem explicare non possumus, eo quod multa sint et vincant paupertatem ingenii nostri : et tamen ut saltem succincte dicamus, silentio quædam volumus præterire.

XXV. De duobus scutiferis de captione liberatis. Duo pueri scutiferi de pago Laudunensi capti et abducti ultra silvam quæ Tereschia (Thierarche) dicitur, ad castrum quod Avesnia vocatur, et uterque in cippo conjecti fuerant. Dum itaque ibi asservantur, alter eorum, ille qui major natu fuerat, recordatus est quod ad constructionem ecclesiæ Beatæ Virginis Maria Suessionensis, inter alia quibus opus erat, quidam clavos ferreos deferebant et offerebant. Vovit ergo centum clavos se illuc delaturum, si beata et gloriosa Dei Genitrix opem illi ferret, et de captione eum liberaret; statim igitur videntibus oculis ejus discludi mordacia ligna pedem suum liberum extraxit. Adhuc autem aliquid dici supererat, sedensque ibidem noctem quæ aptior fugæ erat, præstolari coepit. Tunc ait socio suo: «Ego quidem per gratiam Dei et opem

C

D

XXVI. De matre quæ filium suum reduxit. Apud Sanctum Richarium in Pontico (Ponthieu), qui vicus est in pago Ambianensi, cuidam fœnera. tori et nimis amaro exactori filium suum quædam nobilis femina, sed tamen æris egens tradiderat in vadem pro multis marcis argenti; et dum multiplicantur dies, summa usuræ crescebat, unde accidit ut nisi terram venderent puer ille a parentibus redimi non posset. Tum mater cujus altior doloris præcordiis sensus inhæserat, omni ope humana destituta et desperata, contulit se ad divinum auxilium et ad propitiam matrem misericordiæ, quæ spiritu contritos exaudire solita est. Una ergo dierum stimulante et nullo remittente materno dolore coacta est adire ubi filius ejus in custodia et catenis tenebatur, ut saltem recrearet miseros oculos suos super visione filii sui, qui pœnas luebat necessitatis paternæ. Veniens igitur ad Sanctum Richarium, quod oppidum a frequentibus populis inhabitatur, repente invenit filium suum in media platea loris tantum ferreis ad modulum suum ob custodiam alligatum, quem in conspectu populi assumpsit, et tamen nullo prohibente, nullo obsistente levatum in equum suum revexit. Quantum gaudium, quantam lætitiam egerit, quales gratias retulerit benefactrici suæ gloriosæ Virgini veniens ad domum suam in anxietate spiritus et humiliato corpore, non est facile dictu.

XXVII. De femina cæca illuminata.
Quædam cæca de Cenomanensi territorio audivit

famam virtutum quas faciebat Dominus Suessionæ, A catorem absorbuisset. Misera lacrymæ quid ces

ob gratiam beatæ Virginis matris suæ. Vovit ergo se nudis pedibus adituram ejus suffragia, vovit de corde contrito et fideli, et statim lumen recepit.

XXVIII. De Radulpho cantello.

B

sastis? Quare funereum corpus jamjamque mortuun ad sepulturam non persequimini ? Impendite obsequium funeris dum licet, quod scelerato et omnibus odioso merito nullus impendet. Eia infelix anima? Ecce, ubi tu conspicis tuum miserabile corpus in tam pavenda morte constitutum, corpus qued tuis cupiditatibus semper obedivit, tuis. impietatibus semper obsecutum est. Et ipsum quidem afflatum calore infernali ad præsens uritur ; tu vero post paululum horrenda incendia et flammiferos globos sustinebis. Heu me miserum! et duratura quæ patior, et mors æterna est quam exspecto! Væ, væ, væ, misero et peccatori justissime damnato ! » Dum hæc et similia coram omni

Thomas autem dominus castri quod Cociacus vocatur in pago Laudunensi situm, iturus ad regem Anglorum, quemdam ex clientibus suis Radulphum agnomento cautellum eo quod fideliorem sibi illum arbitrabatur secum ducere volebat. Jussit ergo ut se pararet. Omnibus igitur ad hanc profectionem expeditis, subito adversa valetudine Radulphus ille pervasus omnibus nervis cœpit contrahi et pene omnibus membris inutilis fieri, acutis doloribus et ossa et medullas ejus velut terebrantibus. Hujus ergo intuitu vexationis vacationem accepit ab officio profectionis erat euim morbus ignem pesti valde similis, qui pervagabatur membra ejus, sub extenta cute depascens et subvellens carnem ab ossibus, unde et dolores acerrimos ad præsens sustinuit, sed deformitatem exterius apparentem evasit ob remedium citæ subventionis; quam citius namque potuit domum beatæ Dei Genitricis Mariæ expetiit opem flagitans sibi misero. Erat autem pridie vigiliarum Natalis Domini. Sedit ergo in faciem altaris cultu suo vestitus et calceatus, et subeuntibus acerrimis doloribus anxius, et toto corpore sudore distillans, jam ad sui cognitionem deductus, vice oblationis justitiam et sua peccata confiteri cogebatur, dicens: « Et merito hæc pateris, miser homo, et fructum impietatis tuæ comedis; seminasti enim dolores, et metis eos, et ut dignum est, recipis. Quid namque sceleris unquam omisisti, aut quid mali non perpetrasti? Quibus adulteriis non es pollutus? Aut cui feminæ unquam detulisti honorem? De quot homicidiis manus tuæ sanguine plenæ sunt, actione vel consilio? Quot incendia vel ecclesiarum violationes procurasti? Quot furta et latrocinia concitasti, quot bella et lites tuo consilio, tua lingua suscitasti? Quot gulositates, quot ebrietates ingurgitasti? Quas fraudes non exercuisti? Nunc igitur merito retorquentur in capat tuum, miser homo, nunc meritas luis pœnas. Justus es, Domine, justumque judicium exeris in me; semper enim totius mali signifer exstiti, et te relicto Creatore et Re-D demptore meo, inimici voluntatem semper exercui. Et tu, beata virgo pia domina mater Domini etiam mei, licet maximus peccator ego sum, nunc justas exigis pœnas de corpore meo, corpore immundo, corpore fetenti, corpore digno sulphure et incendio infernali, nunc justas exigis pœnas de anima dolosa, anima perfida, anima quæ portavit imaginem diaboli effreni superbia, et equi et muli similitudinem cœnosa et immunda luxuria. Eia, Domine, et eia domina, duplicate et triplicate supplicia et tormenta super me, quia nullius hominis corpus justius meruit pœnas inferni jam sustinere. Neque enim terra sustinere aut portare tantum peccatorem debuerat, et merito jam diu est si talem pec.

bus voce publica proferret totis membris sudore manans, intuentes et audientes eum ad dolorem et lacrymas compellebat, cum ecce de subito pia Domina et pius Dominus qui non vult mortem peccaloris, sed magis ut convertatur et vivat, cessantibus doloribus suavitatem induxit, et cœpit meliorari et voces alias edere, voces gaudii et exsultationis; et gratiarum actio, et vox laudis ab ore ejus audiebatur. Erat autem vespertina diei hora, et exsiliens super pedes suos sanas et incolumis currens amplexatus est altare. Non immemor ergo tanti beneficii non multo post itinere parato Hierusalem profectus est.

XXIX. De duabus mulieribus ardentibus et restinctis. Duæ mulieres de monasterio Nider, quarum alC tera maxillam igne peresam cum horrore spectaculum sui exhibebat; altera vero manum et brachium igne tabifico consumptum, putridas carnes et luridas et ad omnium nauseam ferentes præ se gestabat, venerunt Suessionem, et vota solventes domo beatæ Virginis perfecte sanatæ sunt. Tantum in cutis superficie roseo colore remanente, quasi tituli pristinæ laudis in memoriam virtutum suarum. Quas nolebat aboleri, nec a memoria excidere virgo imperiosa, et omni laude dignissima velut stigmata vitæ et mortis resederunt.

XXX. De igne novo.

Annus Domini qui ab Incarnationis cœpit computari 1131 inchoabat, Ludovici anno vicesimo tertio, et filii ejus Philippi secundo, die Sancti Vincentii martyris, dum missa celebraretur, sedente sacerdote post orationem introitus missæ, unus ex duobus cereis qui ex more semper inerant altari omni die usque ad extremum, totus arserat, altero adhuc tenorem suum habente. At soror illa deserviens altario, timida et festinabunda vicarium cereum dum subrogare sedula satagit, rapto ut occurreret uno de latentibus in scrinio dum petito lumine lucenti cereo non lucem ingerit, incaute improba eliam lucentem super altare dejectum exstinxit. Tunc vero turbata et mortuam se reputans ex coquina ignem petere cogebatur. At vero diaconus in officio missæ ignem defecisse expavescens, saltu rapit cereum qui jacebat cassus lumine. Quem cum

tradebal subdiacono ut cito peteret ignem, subito A credentis et amantis, in una noctium dormienti appainter manum tradentis et parantis accipere, cereus igne novo inflammatur. Hoc viso diaconus in manibus suis miraculo, stupore perculsus propriis viribus destitutus, coactus est arcæ inniti quæ propinqua tunc aderat. Et hoc tam celebre et notum factum est utpote in loco qui nulla diei hora frequentiam hominum dehabebat. Dant ergo laudes Deo altissimo et resonantibus tympanis ære canoro longe lateque modulata suavitas ad ethera tendit, et tota civitas personal laudibus Christi. Iloc igitur igne novo etiam omnes ecclesiæ lampades illustrantur, et multi fidelium in domos suas devehere festinabant.

XXXI. De quodam ab ægritudine pedis mirabiliter liberato.

Sed anno Dominica Incarnationis 1102 dum inter cæteros in ecclesia Beatæ Virginis excubaret quidam nomine Robertus de villa quæ dicitur Johi (Joüy), quæ villa est ejusdem ecclesiæ, sanitatem pedis sui hoc ordine consecutus est. Erat autem morbus irremediabilis toto pede in tumorem verso, et pluribus pustulis sauciato, ita ut assidua sanie defluens tanto fetore vicinum aerem corrumperet, ut intolerabilis omnibus fieret. Unde custodes compulsi sunt ei denuntiare ut exiret, quia jam ulterius eum pati non poterant. Manserat enim ibi jam plurimo tempore, et omnino desperatus a medicis toto pede solvebatur in putredinem. Exivit ergo de ecclesia invitus ad suos reversurus, de quibus spem habebat ob consanguinitatem debere sibi præstari obsequium et compassionem, discedens tamen beatam Mariam contestatus est hoc modo: « O gloriosa Domina, etsi per multos dierum in isto loco præstolatus sum opem tuam quam nondum accepi, tamen putrescentibus membris et fatiscentibus fides animæ nec fatiscit, nec deficit; invitus ergo discedo, sed compellor exire. Tu vero pia et clemens et imperiosa Domina ubicunque sim a Filio tuo salutem mihi potes impetrare. Tuus enim tuus sum cægus capite a [forte servus a] progenitoribus meis unde non solum peto gratiam, sed etiam exigo debitum quod soles his impendere qui tui sunt. Ardens. flamma mea; Domine Jesu, respice in servum matris tuæ, ecce recedo et morior, quoniam a te devellor, summe Deus, recordare servi tui et servi matris tuæ. Iteratis doloribus affligitur cor meum quia a te recedo. Hujus intuitu lævigatus dolor mihi corporeus et in oblivionem transit pene. His dictis, abiit. Reversus igitur domum in primis sicut solitum est patienter a suis portatur, sed processu temporis jam in lædium et nauseam cœpit verti. Nam tantus erat fetor, ut noctibus dum pedem suum ob calorem proferret ad aerem, nec conjux ejus nec pueri ferre poterant. Ipse tamen a precibus non cessabat, sed irrequietis vocibus opem beatæ virginis inclamabat. Ubi ergo satis visum est, et delectata est pia Domina non dolore patientis, sed perseveranti fide

ruit cum tanto splendore, qualem mortales oculi ferre non poterant. Reverberabat igitur lux siderea aciem contra intuentis et claritatem ulterius ejus ferre non poterat. Dum igitur visum est ei quod una manu cervicem juvaret, statuens eum in leciulo sedere, et altera manu tenens pedem suum extenderet experrectus homo novitate visionis, deinde tentata progressione perfecte sanatum se experimento didicit. Quantam igitur lætitiam habuerit, quantumve gaudium familiolæ suæ fecerit, quantasve gratias Deo et gloriosa Virgini egerit, non est facile dictu. Neque enim capiens apud se, parat regressionem ad ecclesiam Dominæ suæ et sanatricis suæ, et præ nimia exsultatione, nihil satis festinatum Berat, omniaque mora sibi longa videtur. Ingressus igitur ecclesiam adiit altare, quod congressus vociferans, quantum lacrymarum cum gaudio et gratiarum actione ibi expenderit, quia perseverante et non lacessente fide cordis etiam corporis sanitatem consecutus sit, melius ipse novit Deus, qui verba devotionum format, et ea tenet apud se vivo intellectu. Avulsus igitur ab altari similis bacchanti cœpit discurrere intra Sancta sanctorum et pede sano pulsans tellurem, percunctantibus causam tantæ lætitiæ, nihil aliud respondebat, dicens : «<llic est pes dominæ meæ Sanctæ Mariæ, hic est pes domina meæ Sanctæ Mariæ. » Et pede terram iterum et iterum pulsans, ordinem et causam tantæ exsultationis insistentibus exposuit : « Nonne, inquit, ego C sum de Johi homo dominæ meæ Sanctæ Mariæ, quem vos ob intolerabilem pedis mei fetorem de ecclesia expulsistis? Nonne isto et isto ordine sanavit me pia virgo domina mea Mater Domini mei Jesu Christi?» Hæc igitur prosecutus facile fecit fidem dictis, et nota persona, quia erat in cliente ecclesiæ, et exhibitio operis, quia cujus pedem putridum fetensque cadaver aspexerant, nunc sanissimum et fortem ostendebant. Nota persona et evidens miraculum. Mox igitur tympana dant vocem suam, et laus Domini et gloriosæ Virginis de virtute et misericordia in communi celebratur. Venient tempora afflictionis et miseriæ in quibusdam, a piis mentibus reduccntur ad memoriam dics isti, quos agimus in pace, et plenitudine rerum temporalium, et quia ecclesia ab omnibus gentibus veneratur el colitur, et religio multiplicior est quam in præteritis temporibus. Hæc igitur fideles recolentes dum suas persecutiones his prosperis conferent, magis dolebunt. Unde præcipue diebus istis in ecclesiis Sanctæ Dei Genitricis miracula tanta et tam multa celebrari credimus, contestante Deo signis et prodigiis et variis virtutibus incarnationem Filii sui ut, quia tempus infestum Antichristi imminere spera. mus, tanto constantius fideles pro hac veritate moriantur, quanto certiore omnium gentium testimonio et laude celebratur.

« AnteriorContinuar »