Imágenes de páginas
PDF
EPUB

ANNO DOMINI MCXLIII.

INNOCENTIUS II

PONTIFEX ROMANUS

PROLEGOMENA

NOTITIA EX BULLARIO ROMANO

(Cocquelines, Bullarum, privileg. amp. Collect. Romæ 1739, fol., t. II, p. 202.)

Gregorius, natione Romanus, monachus cœnobii A tyberim, homo peccati, qui super electum a Catho

Lateranensis Sanctorum Joannis Baptistæ, Joannis evangelistæ atque Pancratii, itemque abbas monasterii Sanctorum Nicolai et primitivi ordinis Sancti Benedicti, loco qui vocatur Gabis, prope locum Burranum (1), mox diaconus cardinalis Sancti Angeli, electus est in Romanum pontificem die 15 Februarii 1130, Sabbato sequenti ordinatus est presbyter, et in crastino, die scilicet Dominica 23 mensis ejusdem, consecratus est pontifex. Sedit in pontificatu ano. xiii, mens. vII, dies 1x (2), imperantibus in Oriente Joanne Comneno, in Occidente Lothario II, hinc Conrado rege Romanorum. Obiit 24 (3) Septembris 1143, et sepultus est in basilica Lateranensi; post septem annos corpus ejus translatum est ad ecclesiam Sanctæ Mariæ Transtyberim tituli Calixti. Vacavit sedes per diem.

licis Catholicum, et canonice, locum sanctum invasit armis, igne, pecunia, non vitæ vel virtutum merito (4), et Anacleti secundi nomen accepit. Consecratus est apud S. Petrum, quo die Innocentius PP. apud S. Mariam Novam consecrabatur. In concilio Stampensi a Gallis rejectus, et in Remensi ac Pisano excommunicatus, tandem post septimum schismatis annum mortuus est die 25 Januarii 1138. Corpus ejus in latebris sepultum est.

B

Schisma vicesimum sextum in Ecclesia.

Altera ab Innocentii papæ electionis die, Petrus Leonis filius, presbyter cardinalis S. Mariæ Trans

(1) Ita legit Baronius in archivo tituli Sanctæ Praxedis.

(2) Emortuali excluso. Annos hic Innocentii a die electionis enumeratos præter morem (ut enim sæpius dixi, pontificia administrationi anni computandi sunt a die consecrationis) si quis admiretur, debuisse me Innocer tium ipsum sequi advertat, qui in rescripto inferius ponendo num. 7, quamvis datum sit die 22 Februarii 1132. Legitur tamen: Datum, etc., vi Kal. Martii 1132, pontificatus Innocentii, anno I, et in eo quo Innocentius papa monasterium de Cheminon ab ordine S. Nicolai de Arroasia ad

Schisma vicesimum septimum in Ecclesia. Nono anno pontificatus domni Innocentii secundi summi pontificis, mense Martio, primæ indictionis, anno scilicet 1138, cum Anacletus antipapa mortuus esset, cardinales sui consilio accepto, Gregoriunt cardinalem papam sibi et invasorem constituunt, Victoremque appellant. Sed post duos menses abdicatis a Victore ad Innocentii papæ pedes usurpatis insignibus, reddita Ecclesiæ pax est.

[blocks in formation]
[ocr errors][merged small][merged small]

Innocentius secundus, nobili familia Romæ natus, A Gregorii nomine ante pontificatum appellatus, cujus vita et fama, teste sancto Bernardo in epistola ad episcopos Aquitaniæ, nullum æmulum timent, ex cardinale diacono Sancti Angeli, legitima et canonica electione prævia, potissimorum suffragantium cardinalium voto creatus est successor Honorii secundi, decimo sexto Kalendas Martii, die eodeni quo Honorius defunctus est, anno Domini 1130, tempore Lotharii imperatoris. Una pars cardinalium paucissimorum, Petrum cardinalem Leonis potentissimi civis Romani filium, hominem, teste Bernardo, epistola 127, nec unius viculi potestate dignum, schismaticum antipapam crearunt, eique Anacleti, ut ait Sanctus Bernardus epistola 124, Antichristi et abominationis nomen imposuerunt, maximoque schi- B smati causam dederunt. Cui dum Innocentius, inquit Frisingensis, propter violentiam amicorum ejus qui in Urbe erant, et potentiam Rogerii Siculi, cujus favore in sedem intrusus fuerat, resistere non valeret, transcensis Alpibus, in Franciam se contulit, celebratisque ibidem Remensi, Claromontano, et Pisano conciliis, antipapam ejusque fautores excommunicavit. Inde comitatu sancti Bernardi abbatis stipatus, Leodium profectus, convocata ibidem episcoporum synodo, Lotharium regem ad defensionem Romanæ Ecclesiæ invitavit. Cumque ista occasione Lotharius Cæsar investituras magno cum detrimento imperii Ecclesiæ restitutas sibi reddi frustra postulasset, nihilque se a pontifice impetrare posse cognovisset, auxilium quod petebatur promisit et attulit.

Nam, cum Urbem vix ingressus fuisset, Rogerium omnesque schismatici fautores oppressit et fugavit : cumque Innocentium septimo anno quam ab Urbe in Galliam et Germaniam discessisset, sedi et Urbi restituisset, in ecclesia Sancti Salvatoris, quæ Constantiniana dicitur, ab eodem coronatus imperator et Augusti nomen adeptus fuit. Hæc ex Frisingensi, Viterbiensi, Roberto continuatore Sigeberti, et abbate Urspergensi.

Hujus temporibus Petrus Abailardus, hæresiarcha Britannus, et summus philosophus, docebat præter Deum aliquid externum, et inter Creatorem et creaturam tertium aliquod esse constituendum: Christum ron assumpsisse carnem, ut hominem liberaret: timorem Domini castum non esse in futuro sæculo. De Trinitate Arium, de persona Christi Nestorium, de gratia Pelagium, deque aliis pluribus hæresibus plures alios hæreticos sectabatur. - Sanctus Bernardus in epist. et Petrus de Lutzemburgo.

Hoc eodem tempore Petrus de Bruis Sacramentarios Petrobusianos et apostolicos multis erroribus deformes creavit. Petrus Cluniacensis epistola secunda, et alibi ; Bernardus epistola 241, etc. Lotharius post restitutum Innocentium ex Italia rediens, apud Tridentum, ut Frisingensis, apud Veronam, ut Viterbiensis ait, morbo correptus, in ipsis montibus in vilissima casa imperator potentissimus miseram humanæ conditionis relinquens memoriam, anno regni sui decimo tertio obiit. Per electionem principum, in conventu Moguntiæ celebrato, designatus est successor regni Conradus dux Suevorum, Henrici imperatoris IV ex sorore nepos.

Circa eadem tempora, anno octavo postquam sedem apostolicam invaserat, Petrus sive Anacletus pseudopontifex, Dei judicio, auctore Roberto continuatore Sigeberti, percussus obiit. Cumque ab eo ordinatos degradari, nec ultra ad sacros ordines promoveri Innocentius pontifex decrevisset, ejus C sectarii cardinales alium quemdam Victorem IV in schismate subrogarunt. Verum cum pauculos menses sedem detinuisset, auctore sancto Bernardo, qui septem annos in hoc schismate tollendo desudavit, pontificatum ultro resignavit. Post haec innocen'is vitæ famæque integerrimæ pontifex Innoceutius obiit octavo Kalendas Octobris, anno Domini 1143, cum sedisset annos quatuordecim, menses septem, dies octo. Urspergensis in Chronico scribit eum annos duntaxat tredecim, menses septem, pontificiam sedem obtinuisse.

INNOCENTII II PAPÆ

VITA TRIPLEX.

(MURATORI, Rerum Italicarum Script., t. III, pars 1, pag. 433.)

PRÆFATIO MURATORII.

(Ibid., pag. 274.)

Veterum Romano: um pontificum Vitæ a variis scriptoribus litteris consignatæ, quæ sub Anastasii Bibliothecarii nomine circumferuntur, in Adrianuni II et Stephanum VI, seu, ut rectius dicendum est, V, desinunt, quarum postremæ Guilielmo Bibliothecario tribuntur. Subsequentium pontificum Vitas par est credere olim, suisque temporibus, per bibliothecarios S. R. E. aliosve historicos fuisse conscriptas. Verum nonnullas tempus absumpsit, reliquas superstites nullus hucusque in unum corpus collegit. Particulam ego addere decrevi. Nempe Estensis bibliotheca menibranaceum in folio mihi codicem vetustum suppeditavit, ubi leguntur Gesta paparum omissa in chronicis. Rubrica autem hæc habet : Sequuntur aliqua Gesta Romanorum pontificum aliquorum, quæ in chronicis communibus non habentur, quæ quia digna suntmemoria, et sunt ad posterorum eruditionen, recollecta sunt modo infra scripto. Et primo de Leone papa IX, qui cæpit anno Domini 1050. Codex scriptus videtur circiter annum Christi 1360, aut saltem paucis post annis: ibi enim legitur eodem charactere exaratus Libellus de præservatione ab epidemia, compilatus per magistrum Maynum de Mayneris de Mediolano, philosophiæ, physicæ et artium professorem, anno Domini 1360. Habentur ergo ibi Vitæ Leonis IX, Stephani IX, Nicolai II, Alexandri II, Gregorii VII, Paschalis II, Gelasii II, Calixti II, Honorii II, Innocentii II, Coelestini II, Lucii III, Eugenii III, Anastasii IV, Adriani III, Alexandri III et Gregorii IX, quas nunc simul conjunctas in eruditorum commodum profero. Erat ad manum et magno Annalium parenti Baronio fere similis codex, eoque docente intellexi quis haram Vitarum collector fuerit: Habet Vaticana bibliotheca (scribit ille ad annuin Christi 1073) res gestas Gregorii papæ VII, seorsum scriptas ab auctore ejus temporis, quas Nicolaus Aragonius in commentario quem de Romanis pontificibus scripsit, incipiens a Leone IX, ut se habent, intexuit. Memoraverat etiam ad annum 1055 antiquiora Gesta Romanorum pontificum, quæ collegit Nicolaus Aragonius cardinalis. Itaque collectorem habemus harum Vitarum Nicolaum Rossellium Aragonium, qui sub Innocentio VI pontifice maximo floruit, cardinalium S. R. E. collegio adjectus anno 1356. Monet etiam uos Baronius ad annum 1097 præter collectionem istam, in Vaticana bibliotheca una cum aliis ejusdem auctoris (scilicet Nicolai cardinalis Aragonii) commentariis exstare commentarium de jurisdictione quadruplici Romanæ Ecclesiæ in regnum Siciliæ.

Horum autem pontificum Vitæ a coævis pleræque, aut saltem vicinis scriptoribus, ac præcipue bibliothecariis S. R. E. litteris commendatæ fuerunt. Et iis quidem sæpe usus est Baronius ad suos contexendos Annales; usus est et Raynaldus. Verum, præterquam quod prestat habere conjuncta, quæ Baronius pro instituto suo discerpta exhibuit, multa etiam ille omisit, quæ nunc in publicum diem efferentur. Ad hæc tanta quandoque diversitas intercedit inter lacinias e Vaticano Codice productas et Codicem nostrum, ut aliqua dubitatio mihi olim oborta fuerit num revera eadem ac nostra esset collectio Vitarum a Baronio laudata. Ministravit etiam Mediolanensis urbs codices duos antiquos, ubi eadem Vitæ leguntur, quorum unum Ambrosiana servat, alterum bibliotheca capituli metropolitani.

Ambrosianæ bibliothecæ ditissimum promptuarium quorumdam summorum pontificum Vitas a Pandulph o Pisano conscriptas exhibet, has etiam collectioni præsenti inserere Socii Palatini atque ego utilissimum putavimus. Incipiunt autem a Gregorio VII et desinunt in Alexandro III, atque a scriptore proticiscuntur qui iisdem temporibus in vivis erat atque ea scriptis mandabat. Jamque testibus Felino, Onuphrio Panvinio, Ludovico a Sancto Carolo. aliisque, noveramus Pandulphum ejusmodi Vitas elucubratum fuisse; et ex iis etiam multa in suos Annales derivarat summus ecclesiasticæ historiæ illustrator Baronius. Imo Constantinus Cajetanus anno 1638 typis Romanis tradidit ac noctis illustravit Gelasii II Vitam ab eodem Pandulpho conscriptam, ex qua intelligimus scriptorem hunc anno 1118 ecclesiasticæ militiæ adscriptum in Romana curia vixisse. Sunt qui Pandulphum hunc eumdem censent cum Pandulpho Masca purpuratorum Patrum senatui addito a Lucio III papa, ejusque vitam protrahunt ad annum usque 1198, imo et ultra. Placuit hæc sententia Oldoino, Caveo et aliis; sed improbata est a Pagio ad annum 1121, num. 9, et jure quidem merito, ut mihi quoque videtur. Neque enim veri videtur simile, Pandulphum historicum ita suam produxisse vitam, ut centum superaret annos, et vel centenarius arduas et longinquas legationes susciperet: quod de Pandulpho Masca cardinali legitur. Itaque duos excogitare homines æquius est, quibus nomen quidem et patria fuerint communia, sed plane diversa ætas atque persona.

Præterea ad collectionem nostram accedent Vitæ Romonorum pontificum a Bernardo Guidonis concinnatæ, de quibus nunc sermo instituendus. Inter scriptores ecclesiasticos illustre est nomen Bernardi Guidonis, atque illius fama ita vulgata in eruditorum libris, ut superfluum plane foret huc aliquid afferre de ejus vita et scriptis. Pauca tamen delibabo. Patria Lemovicensis fuit, natus circiter annum 1260, in vico Roeria, prope rupem Apis. Prædicatorum ordini nomine dato, insignia munera inter eos gessit, et anno 1305 inquisitor hæretica pravitatis adversus Albigenses decretus est. Anno 1323 episcopus Tudensis in

Gallæcia constituitur, et sequenti anno ad Lodevensem, sive Lodevensem sedem in Gallia Narbonens. translatus. Anno tandem 1331 diem ultimum clausit, sepultus in templo Prædicatorum Lemovicensiumi Vir magni consilii, magnæ experientiæ, expertæque prudentiæ, ac religionis probatæ ; vir modestus atque sensatus, ac humilitate profundus; fama, gratia, scientia, ac eloquentia clarus; assimilatus insuper in fidei fervore, in zelo ac sinceritate religionis, Patribus primitivis. Hisce verbis delineatas habes præclari hujus viri singulares prærogativas in ejus Vita antiquitus scripta et præfixa Speculo Sanctorali (hoc etiam spissum opus est ab ipso elucubratum, et adhuc luce carens), quam edidit Philippus Labbeus in Nova Biblioth. mss. libror., tom. II, pag. 512, ubi reliqua ad illius Vitam spectantia omnibus prostant. Appellatus autem fuit non Bernardus Guido, sed Bernardus Guidonis, hoc est filius Guidonis, uti Paulus Warnefridi, et Petrus Damiani, cui a Damiano fratre loco patris habito agnomen accessit. Catalogum librorum, quos post se Bernardus reliquit, exhibuerunt Dupinius in Biblioth. eccles. et Caveus in Historia litteraria, ut alios omittam præclarissimi hujus scriptoris ac præsulis laudatores. Nunc mihi edocendus lector, asservari in amplissima bibliotheca Ambrosiana pervetustum codicem mss., complectentem varia Bernardi opera; diligentissime scriptum, picturisque et auro exornatum se offert Liber. Diceres ipso auctore vivente, atque illius etiam jussu conscriptum concinuatumque, ut principi alicui viro offerretur. Saltem non longe ab ipsius ætate exaratum puto per Antonium quemdam Hispanum, cujus est in calce mentio. Ibi ergo primo occurunt Flores Chronicorum, seu Catalogus pontificum Romanorum. Joanni XXII papæ dicatus est libellus. Auctor his verbis se prodit: Frater Bernardus Guidonis ordinis Prædicatorum, inquisitor hæretica pravitatis in regno Francia per sedem apostolicam deputatus. Adnotatum in margine libri olim fuit : Nota: Hic inquisitor postmodum fuit episcopus Lodonensis; scribo, Lodovensis. Testatur autem Bernardus se ejusmodi Vitas collegisse usque ad annum XVI Joannis papæ, scilicet ad annum 1331. Et profecto ad eum usque annum deducitur narratio rerum, quanquam in fine epistolæ ad eumdem papam hæc legantur : Datum Avenione vi Idus Augusti, expletis annis iv, a creatione pontificatus vestri, nec minus nec amplius una die, anno Domini 1320; scilicet eo anno hæc scripserit Bernardus; tum, sicuti usu venit, addiderit quæ identidem accidebant ad suum usque diem emortualem, sive ad annum 1131.

VITA PRIMA

AUCTORE BERNARDO GUIDONE.

Innocentius II, natione Romanus, ex patre Joanne A lippi primogeniti inopinata, sicut præmissum est,

morte subtracti, consecratur in regem circa annum Domini 1137, regnavitque annis XLIII.

de regione Transtiberina. Cœpit anno Domini 1130, quamvis in quadam chronica inveniatur 1132. Sedit annis xi, mens. VII, diebus vi; vacavit episcopatus diebus . Hic prius dictus est Gregorius, fuitque diaconus cardinalis S. Vincentii, qui a majori parte cardinalium, et Petrus Leonis a minori ad papatum dispariter eliguntur; Gregoriusque Innocentii, Petrus Leonis Anacleti nomine alterantur. Sed Petro Leonis apud S. Petrum, ob parentelæ suæ fortitudinem, commorante, ipsam Ecclesiam cum manu armata, et per violentiam habuit, et aureum crucifixum, et pendentes coronas cum toto thesauro auri et argenti, et lapidibus pretiosis tollens exspoliavit. Hoc idem ad Sanctam Mariam Majorem magno thesauro ditatam, et aliis Urbis ec- B quamplurimos laborare videntes, terminos posuere, dum certum numerum hominum, animalium possessionumque, quos eis nullo modo prætergredi liceat, statuunt, et ipsi singuli singulas cellas habentes, perfectius mundo mori, et cæteris diligentius Deo vivere elegerunt.

Sub his temporibus erat pulchra et decora facies Ecclesiæ sponsæ Christi, dum diversorum ordinum et professionum varietate circumdata [esset] : dum hinc Cluniacenses, inde Cistercienses, Carthusienses, Grandimoutenses et Præmonstratenses, inde etiam diversi habitus, atque professionis sanctimoniales, et mulieres Deo devotæ, et in paupertate, continentia, sub obedientiæ jugo regulariter viventes, se in religionis fervore invicem provocabant, et nova certatim in diversis locis monasteria fundabantur. Carthusienses equidem monachi pullulabant paulatim, qui præ cæteris continentes, pesti avaritiæ

clesiis fecit; cum quo thesauro omnes pene Romanos corrumpit. Innocentius vero nullum in Urbe habens subsidium, cum cardinalibus Urbe egreditur, et in duabus galeis in Gallias proficiscitur, et a rege Franciæ honorifice est receptus, et Gallicana sibi adhærente Ecclesia, primo Remis, secundo Pisis conciliis celebratis, in papatu confirmatur, et Petrus Leonis ab omnibus episcopis Galliæ et Germaniæ anathematizatur. In chronica vero Martini, et in quadam alia scribitur quod primo in Claromonte, secundo vero Remis concilia celebravit.

Ab eodem quoque Innocentio papa Remis concilio habito, et præsente rege Francorum, vin Kal. Novembris, Ludovicus filius Ludovici, fraterque Phi

Anno Domini 1132 Lotharius II imperator expeditiones in Italiam parat, et cum episcopis et archiepiscopis Innocentium papam Romam deducens contra Petrum Leonis, qui monasterium S. Petri munierat, in Epompio Lateranensi in sede pontificali potenter collocaret ipse siquidem Lotharius in im peratorem ab ipso Innocentio coronatur. In quadam vero nova chronica scribitur ipso modo: Anno Domini 1130 Innocentius hortatu Lotharii de Gallia

PROLEGOMENA.

30

rediens, venit in Italiam, eui occurrit Lotharius cum A regni successorem. Florebat ct Guillelmus comes exercitu magno, et cum episcopis ipsum Romam deducit Petrum vero Leonis expugnans, totamque suam progeniem exstirpans, ipsos ab Urhe relegat, et Innocentium etiam propria sede restituit. Eodemque anno Lotharius in Laterano ab Innocentio coronatur. Hæc ex prædicta chronica, quæ idem, sub anno tamen alio, narrat esse gestum.

Nivernensis vir justitia et honestate insignis, cujus postmodum devotio mira emicuit, dum de potente principe sæculi factus est in Carthusia humillimus pauper Christi.

Cumque præfatus Innocentius papa Romam rediret, pacificatis Januensibus et Pisanis, attendens quæ sibi et Ecclesiæ magna fecissent servitia, Januensem episcopum, qui sub Mediolanensi archiepiscopo erat, constituit archiepiscopum ; itemque Pisanum episcopum erigit in archiepiscopum ; Tuscia:, totiusque Sardiniæ in primatem. Hoc autem:n prædicta chronica nova factum esse describitur sub

B

anno Domini 1140.

Per idem tempus sanctus Malachias archiepiscopus clarebat in Hibernia virtutis forma et totius perfectionis exemplar. Qui inter cætera virtutum suarum insignia mortuum suscitavit, per quem in partibus Hiberniæ reintegrata est fides, religio propagata. Clarebat Gibertus Porretanus Pictavorum episcopus, doctor et magister nominatissimus, et scientia liberalium artium, et divinarum Scripturarum exercitatus plurimum, ac fere incomparabiliter eruditus. Hic post magnum Ancellinum super Psalterium, et Epistolas Pauli, Vitas sanctorum compactam sacris deliciis utilem edidit glossaturam. Anno Domini 1138, Innocentius papa Il confirmavit et privilegio communivit abbatiam Beatæ Mariæ de Ardorello Cisterciensis ordinis in diœcesi Albiensi, primo abbate tunc existente ibidem Fulcone, pontificatus ipsius Innotientio anno ix; præfatamque confirmationem succedente tempore iteravit et ampliori gratia communivit Alexander papa III, anno Domini 1165, pontificatus sui anno vi. In monte Pesulano hujus monasterii fundatrix fuit devota Cæcilia nobilis vicecomitissa Bituriensis, quæ ibidem juxta ostili ecclesiæ condita requiescit. Sequentes versus super lapidem sui tumuli sunt inscripti.

29

Coronato veo Lothario in imperatorem, imperator et papa ambo simul Apuliam intraverunt contra Rotgerium comitem, regemque Siciliæ, qui Innocentio papæ rebellis et contrarius erat, et Petro Leonis favebat; ipsumque Rotgerium de Apulia fugaverunt, fugatoque Rotgerio Siculo, papa Romam, imperator vero Lotharius in Teutoniam revertuntur.

C

Anno Domini 1135 Henricus rex Angliæ obit, cui Stephanus ex sorore nepos in regnum succedit sed magna parte mutilatus, non multo post Northmanniam totam amittit. Filia regis Henrici, Mathildis, quæ, ut præmissum est supra, Gaufrido comiti Andegavensium nupserat, Ludovici regis Francorum North manniæ ducatum invadit, et in ipsa Anglia magnas ei molestias et calamitate suscitat, quem olia'n bello postmodum cepit; sed pro comite Robertɔ fratre suo a regno capto eum relaxat. Sequenti anno Domini 1136, Guillelmus comes Pictaviensis et dux Aquitaniæ ad Sanctum Jacobum profectus in Parasceve, moritur v Idus Aprilis, in ecclesia B. Jacobi, et ante altare honorifice sepelitur: qui moriturus, proceres, quos secum habebat contestatur ut filia sua major Alienordis Ludovico regi Francorum cum ducatus Aquitaniæ uxor tradatur ; quam Ludovicus prædictus præsentibus optimatibus regni sui sibi in conjugium jungit, nuptiis quam solemnibus celebratis. Cujus pater Ludovicus Parisiis moritur infra mensem, et in ecclesia Beati Dionysii ante corpus ipsius martyris sepelitur Kalendis Augusti, anno D regni sui xxvii, anno vero Domini 1137.

Omnis qui nescit discat quoniam requiescit Hoc in sarcophago Cæcilia vera virago Ista monasterium fecit reliquisque domorum Culta vel incalta dansfratribus hæc bona multa. Ergò præsentes orent, pariterque sequentes Hic pro defunciuquibus hæc sunt præstita cuncta. Anno Domini 1189 Joannes de Temporibus obit, quis annis CCCLXI vixerat & tempore Karoli Magni, cujus armiger fuerat anno Domini 1140. Hugo canonicus Sancti Victoris Parisius religione et litterarum scientia clarus, et in septem liberalium artium peritia sui temporis nullis secundus obiit. Qui etiam tanta ingenii vivacitate et spiritus subtilitate emicuit, ut suo tempore vix habuerit parem. Eodem tempore eodemque cœnobio Richardus vir scientia et religione insignis claruit, qui de Trinitate subtilissime disputavit.

Florebat hoc tempore comes Campaniæ Theobaldus pater orphanorum, dux viduarum, cæcorum oculus, pes claudorum, in sustentandis pauperibus singulariter munificus, in exstruendis monasteriis, et erga religiosos quosque incomparabilis largitate, quem Dominus magnificavit et dilatavit in nobilissima prole: Genuit enim Henricum comitem, Theobaldum comitem, Stephanum comitem, Guillelmum archiepiscopum Remensem, filias etiam plures, quarum ultimam, Adelam, nomine, Ludovicus rex Francorum piissimus postmodum uxorem accepit, sicut ex sequentibus apparebit ; ex qua genuit Philippum

Eodem tempora fit conventus Senonis, præsente Ludovico episcoporum et abbatum contra Petrum Abælardum, qui quadam profana verborum vel sensuum novitate Ecclesiam scandalizabat. Qui interpellatus ab eis, cum esset responsum, de justitia veritus, ad audientiam sedis apostolicæ appellans evadit, et non multo post Cabilloni apud Sanctum Marcellum obit.

Hic Innocentius papa concilio in Laterano solemniter celebrato infirmatur et moritur, et in Lateranensi ecclesia in concha porpyretica sepelitur anno Domini 1144. In. quadam vero chronica scribitur 1145, sed primum melius est tenendum,

« AnteriorContinuar »