Imágenes de páginas
PDF
EPUB

XII.

Epistoba capituli generalis ordinis Cisterciensis ad
Innocentium. Scribit in gratiam Humberti
Aduensis episcopi.cujus jurisdictionem non agno-
scebant monachi Virziliensēš!

(Circa annum 1140.)
[MARTENE, Thesaur., 1,392, ex ms. Alnensis mona-
sterii.]

Reverendo Patri summoque pontifici domino nostro INNOCENTIO, RAINARDUS Cistercii dictus abbas et ejusdem capituli generalis conventus, fructum oratonis juxta affectum devotionis.

Simplices simpliciter scribimus. Nam paterna viscera non sermone moventur, sed devotione. Sane quoties sanctitati vestræ scribimus, spiritus repletur gaudio, mens desiderio, sed quando mens quod intus affectat, sermo non æquat, fraudatur gaudium, sed crescit desiderium. Suscipe ergo, sancta Pater, servorum tuorum qualescunque litteras, qualemcunque sermonen, sed perfectam devotionem. Suscipe commune votum, communes orationes. Suscipe communes in unum omnium nostrum gratias, quod humilitatem nostræ parvitatis apostolicæ celsitudinis dignatione et paterna salutatione per coabbatem nostrum S. Anastasii (196) Bernardum, Pater reverendissime, visitasti. Quando gaudio, quando zelo repleta est domus pauperum, ex quo facta est vöx salutationis in auribus nostris. Unum quod ante conspectum apostolicæ majestatis cum reverentia et humulitate deferimus. Queritur enim nobilis et antiquæ dignitatis Eduensis Ecclesiæ, de qua nunc miserabiliter se privatam esse deplorat. Questus est C etiam in capitulo nostro nobilis ejusdem Ecclesiæ et venerabilis antistes Humbertus : adeo ut descendens ad humilitatem precis humiliaverit se in conspectu nostro adversus iutolerabilem abbatis Virziliensis injuriam Eduensi Ecclesiæ. Sane cum manifestum sit Virziliacensem Ecclesiam Eduensi Ecclesiæ et episcopo de jure ecclesiastico per omnia hactenus fuisse subjectam, Pontius abbas cum gravi et generali ipsius terræ scandalo, non pro aliqua necessitate seu oppressione, sed sola subjectionis, ut dicitur, impatientia omnino se subtraxit. Ascendant itaque preces humilitatis nostræ ad aures vestræ mansuctudinis, ut hujusmodi querimoniis debita miseratione, prout decet paternitatem vestram, pacem congruam provideatis. Est enim non mediocre D scandalum in partibus nostris, tantam Ecclesiam antiquo jure privari, præsertim cum Eduensis Ecclesia retroactis temporibus inter Gallicanas Eccleșias tantæ dignitatis exstiterit, ut etiam præ cæteris familiaritatis apostolicæ prærogativam videatur obtinuisse...

XIII.
Episcoporum provincia Remensis epistola ad Inno-.
centium. -De damnatione Abelardi in concilio
Senonensi.

A gratia summo pontifici INNOCENTIO, SAMSON Romorum archiepiscopus, JOSLENUS Suessiononsis, GAUFRIDUS Catalaunensis, ALVISUS Atrebatensis: voluntarium debitæ subjectionis obsequium.

(Anno 1140.) [Actes de la province ecclés. de Reism, II, 224.] Reverendissimo domino et charissimo Patri, Dei (196) Is scilicet qui postea fuit Engenius papa III.

B

Auribus occupatis ad plurima, sermonem facimus abbreviatum de prolixo negotio, pro eo maxime quia id ipsum diffusius oc plenius continetur in lat teris domini Senonensis. Petrus Abælardus Christiaæ fidei meritum evacuare nititur, dum totum quod Deus est, humana ratione arbitratur se posse comprehendere. Ascendit usque ad coelos, et descendit usque ad abyssos; nihil est quod lateat eum, sive in profundum inferni, sive in excelsum supra. Homo est magnus in oculis suis, de fide contra fidem dispulans, ambulans in magnis, et mirabilibus super se, scrutator majestatis, hæresum fabricator. Jam dudum fecerat librum de sancta Trinitate, sed sub legato Romanæ Ecclesiæ igne examinatus est, quia inventa est in eo iniquitas. Maledictus qui reædificabit ruinas Jericho surrexit a mortuis liber ille, et cum eo multorum hæreses quæ dormierant, surrexerunt, et apparuerunt multis. Jamjam extendit palmites suos usque ad mare, et usque ad Romam propagines ejus. Hæc gloriatio hominis illius : quod liber suus in curia Romona habet ubi caput suum reclinet, hinc confirmatus et confortatus est furor ejus.

Propterea cum in conspectu episcoporum super his argueret eum abbas Clarævallis, zelo fidei et justitia armatus, nec confessus est, nec negavit : sed a loco et judice, quem ipse sibi elegerat, sine læsione, sine gravamine, ut suam prolengaret iniquitatem, sedem apostolicam appellavit. Episcopi autem qui propter hoc in unum convenerant, vestræ reverentiæ deferentes, nihil in personam ejus egerant, sed tantummodo capitula libeorum ejus a sanctis Patribus condemnata, ne morbus serperet, medicinali necessitate abjudicaverunt. Quia vero homo ille multitudinem trahit post se, et populum qui sibi credat, habet, necesse est ut huic contagio celeri remedio occurratis.

Sero enim medicina paratur, Cum mala per longas invaluere moras. Processimus in hoc n gotio quousque ausi sumus, tuum est de cætero, beatissime Pater, providere ne in diebus tuis aliqua hæreticæ pravitatis macula decor Ecclesiæ maculetur. Tibi commissa est sponsa Christi, amice Sponsi, tuum est tandem uni viro virginem castam exhibere Christo. XIV. Epistola Alberonis episcopi Virdunensis ad Innocentium papam. De ecclesia S. Pauli Præmonstra tensibus concessa.

[ocr errors]

(Anuo 1142.)

[Spicilegium d'Achery, tom. XII. p. 320.] Reverendissimo Patri et domino suo INNOCENTIO, universalis Ecclesiæ Dei gratia summo pontifici, ALBERO, Virdunensis Ecclesiæ minister indignus, sinceram cum humili obedientia dilectionem.

A ad causam vocavi, et cum eo multa de sua mala conversatione causatus, confessus est quæ manifesta negare non potuit, scilicet se et Regulæ suæ formam contempsisse et multa illicita commisisse. Communicato itaque consilio religiosorum monui eum per obedientiam, ut ad ecclesiam Sancti Vitoni causa faciendæ pœnitentiæ inter religiosos transiret, et quia fructum in ecclesia cui præerat facere non poterat, fructifiantes intrare permitteret; consensit, sed statim ipsa die ad vomitum rediens, quod promiserat facere recusavit: hæc ut audivimus, in crastinum cum clericis et abbatibus et duobus etiam abbatibus de ordine Clarævallensi, abbate Trium Fontium et de Caladia ad ecclesiam illam venimus, et quærentibus cur susceptam obedientiam non implevisset, respondit quod cla suum non exiret nisi per judicium. Tunc abbates et clerici admirantes tantam impudentiam illius, quod post susceptam obedientiam judicium quæreret, quidam illorum, abbas scilicet Sancti Vitoni, sententiam B. Gregorii de prævaricatoribus abbatibus protulit in medium, qua lecta, dictum est mihi ab omnibus ut etiam si nollet in ecclesia recluderem, et ecclesiæ diu desolatæ consulerem; quo recluso sic, paucisque monachis qui secum male vivebant inter religiosos collocatis, monachos qui statum pristinum ecclesiæ reformarent, non tantum a nostris vel vicinis, verum etiam a Cluniacensi Ecclesia per nostras, per domini archiepiscopi Trevirensis; verum etiam per domini regis litteras requisivi studiose, quos cum habere non possem, pauperes Christi Ecclesiæ PræCmonstratæ secundum regulam B. Augustini laudabiliter viventes in ea posui. Inde commoti monachi non religiosi, sed qui in simili re timent parti suæ contrarios, fremunt quotidie, non tam de expulsione prædicti abbatis cujus vitam plane et ipsi detestantur, quam de mutatione tituli conquerentes. In hoc autem maledicunt; hoc enim titulum non mutamus, sed in forma primæ positionis reposuimus. Insuper accedit ad hoc quod abbas loci illius vicarius est episcopi, quod officium magis convenit ordini clericorum quam monachorum. Supplici igitur devotione majestatem vestram deposcimus, ut factum nostrum quod ab universis, exceptis hujusmodi monachis, laudatur, manus vestræ auctoritatis confirmare dignetur. Valeat vita vestra ad honorem san

B

Gratia Dei et vestra per electionem Ecclesiæ vestræ, cum indignum merita mea me prædicarent, in episcopum consecravit, et post et prius quomodo in officio me militare deberem edocuit, inter quæ maxime in ordinatione ecclesiarum mihi commissarum invigilare persuasit. Ordinationi igitur illi, quia satis hic apud nos necessaria est, pro parvitate mea invigilans, reperi quamdam ecclesiam hic juxta civitatem nostram sitam, quæ per incuriam et irreligionem paucorum monachorum ibi degentium ad tantam infamiam redacta fuerat, ut jam non domus Dei sed diceretur esse quoddam prostibulum de qua quid egerim quam certissime potero paucis dicam. In ecclesia illa, in honore beati Pauli apostoli consecrata a prima positione, per tempora decem et novem episcoporum fuerunt prius clerici, sed per irreligiositatem et negligentiam illorum devenit ad tantam inopiam, ut quod prius multis satis erat, vix victui unius sacerdotis sufficere posset. Quidam autem prædecessor meus, Wilfridus nomine, amator religionis, clericis illis ex hoc expulsis, religiosos monachos in ea posuit, qui longo tempore in fervore religionis perseverantes, et bona Ecclesiæ dissipata restituerunt et insuper plurima acquisierunt, succedentes denique alii pedetentim ab illa religione declinare cœperunt, et sic declinando, bona Ecclesiæ luxuriose destruendo usque ad tempora nostra perseveraverunt. Ego dolens nimiam destructioncm illius ecclesiæ, quia magni nominis a priscis temporibus exstiterat, abbatem illius loci prius solum solus, postea cum cæteris abbatibus et religiosis conveni, multa capitula, coram dignitate vestra nec nominanda, quæ de eo vere prædicabantur, ei proposui; et ut de his se et monachos suos corriperet et in ecclesia sua antiquam religionem reformaret paterne admonui; promisit se facturum quidquid vellem causa Dei et nostra; sed quia :

Quo semel est imbuta recens, servabit odorem.
Testa diu;

cum debuisset corrigere quod deliquerat, infamiam
suam quotidie augmentabat: tandem post frequentes
admonitiones vanas et inutiles, personæ Ecclesiæ
nostræ et religiosi abbates in præsentia nostra con.
venerunt, monachos illos dedecus sui ordinis accla
maverunt, et ut illos expellerem et alios religiosos
substituerem expetierunt; compulsus precibus illo-
rum assiduis, convocatis in capitulo religiosis viris D ctæ Ecclesiæ longo tempore.
abbatibus et clericis, illum incorrigibilem abbatem

Epistolas S. Bernardi et Petri Venerabilis ad Innocentium vide inter utriusque

Opera.

[ocr errors]

INNOCENTII II PAPÆ

CONCILIUM REMENSE

In quo pseudopontifex Anacletus excommunicatur et Ludovicus junior, præsente patre, rex Franciæ coronatur ab ipso pontifice, anno 1131.

(MANSI, Concil., tom, XXI, col. 454.)

I.

ACTA CONCILII EX VARIIS AUCTORIBUS.

Hujus concilii acta periere, sed de eo tantum apud A delibitati corporis molestiam ejus subitum defectum: Bernardum abbatem Bonævallis hæc habentur in Vita S. Bernardi (1. 11, c. 1) his verbis: « Perlustrata igitur Francia, Innocentius papa Remis convocavit concilium, in quo multis ad honorem Dei dispositis, regem Ludovicum, vivente patre, pro Philippo fratre coronavit in regem. In omnibus his dominus papa abbatem (S. Bernardum scilicet) a se separari non patiebatur: sed cum cardinalibus rebus publicis assidebat. Sed et privatim, quotquot habebant negotia, virum Dei secretius consulebant. Ipse vero audita referebat ad curiam, et oppressis patrocinia exhibebat. Igitur soluto concilio, etc. » Hæc tantum ibi. Interfuit eidem concilio una cum cæteris S. Nor bertus episcopus Magdeburgensis cujus meminit ejus Vitæ auctor (197), agens de rebus in eodem concilio В gestis: Convocatoque Remis concilio convenerunt indique episcopi de diversis nationibus: advenit et pater Norbertus: ibique illum Petrum intrusum excommunicaverunt, et electione Innocentii approbata, eumdem Petrum Leonis leoni rugientí, nisi respisceret, tradiderunt. Attulit autem Norbertus secum Ecclesiæ suæ privilegia vetustissima, et fere a vermibus consumpta, quæ cuncta Romano munimine fecit renovari et corrigi, apponens ea quæ receperat de manibus illorum qui ea injuste et violenter rapuerant. Addidit præterea aliud privilegium secreto, ut, cum daretur opportunitas, Romana fultus auctoritate, ordinem suæ religionis in episcopali propageret Ecclesia. » Hactenus ibi de rebus in synodo Remensi peractis.

consuluimus ei, quatenus filium Ludovicum, pulcherrimum puerum, regio diademate coronatum, sacri liquoris unctione regem secum ad refellendum æmulorum tumultum constitueret. Qui consiliis nostris acquiescens, Remos cum conjuge et filio et regni proceribus advenit, ubi in pleno et celeberrimo, quod dominus papa Innocentius convocaverat, concilio, sacri olei unctione et coronæ regni deportatione in regem sublimatum, felicem providit regno successorem. Unde multis quasi quodam præsagio videbatur ejus debere amplificari potentía, qui tot et tantorum et tam diversorum archiepiscoporum, episcoporum, Francorum, Teutonicorum, Aquitanorum, Anglorum, Hispanorum, suscepit benedictionem copiosam. Cumque pater, vivi gaudio, defuncti dolorem allevians Parisium rediret, dominus papa, soluto concilio, Autissiodoro delegit demorari. » Hæc Sugerius præsens cuncta spectans ac scribens.

De causis, tempore et actis hujus synodi Remensis ita Urspergensis in Chronico ; Anno Dom. 1130 Honorius papa secundus obiit, cui Innocentius secundus per electionem canonicam successit : sed propter intrusionem Petri Leonis, cui favebat multiiudo Romanorum, sedem suam obtinere non potuit ideoque in Franciam se contulit, ubi concilio Remis habito cum multis episcopis præfatum Leonem et suos fautores excommunicavit, sicque in partibus Germaniæ usque ad septimum annum permansit. Sedit autem annos tredecim, menses septem. » Hæc Urspergensis prædicto loco, Robertus Sigeberti continuator addit eadem synodo non tantum Innocentii papæ electionem approbatam,verum etiam ab omnibus Galliæ et Germaniæ episcopis Petri antipapæ ordinationem anathemate damnatam fuisse. Et paulo infra ait : « Concilio Remis habito præsente Francorum rege Ludovico, filius ejus Ludovicus in regem consecratur a papa Innocentio, viu Kal. Novembris; paucis enim diebus antequam hæc

C

In eodem quoque Remensi concilio, rogante Ludovico Crasso Francorum rege,idem pontifex Innocentius consecravit in Francorum regem successoremque patris ejus filium, Ludovicum etiam nominatum, ejusdem nominis septimum numeratum. At de ista novi regis consecratione Sugerius abbas S. Dionysii, qui eam suasit ipsi regi seniori, ita scribit «; Qui ergo intimi ejus in familiares eramus, formidantes ob jugem (197) Cap. 47. Exstat Actis Sanctorum Bolland., Junii tom. I, die vi.

synodus celebraretur, Philippus regis filius, nuper in A sibi unum secum regnaturum, suscepit, plures qui regem inunctus, equi fortuito casudecidens, magno postea enare vossent tibi dereliquit. Debes etiam omnium lucru ac desiderio, juxta vaticinium S. Ber- et nos consoari, scilicet homines extraneos, et a pronardi occisus fuerat. Concilio Remensi, inquit priis sedibus expulsos, quos tu primus omnium pro Dodechinus in appendice ad Marianum, præsedit In- amore Dei et B. Petri, in regno tuo honorifice suscenocentius papa, xiv Kal. Novemb., præsente Ludo- pisti, obsequiis honorasti, beneficiis onerasti. Reddat vico rege Franciæ, cujus filium adhuc parvulum, tibi Dominus vicem et perpetuam mercedem, domine regem consecravit. » Hæc Dodechinus. rex,in illa, de qua gloriosa dicta sunt,civitate: in qua est vita sine morte,æternitas sine labe, gaudium sine fine.

Id autem in Mauriniacensi Chronico longe explicatius enarratur his verbis: Igitur rex Ludovicus die Sabbati cum Radulpho Vermandensium comite, qui sibi cognatus, et major regiæ domus erat, multisque Francorum proceribus, concilium ingreditur, tribunal ascendit, domni papæ pedes osculatur, juxta quem cathedra posita sedit, pauca pro filio defunclo (198) peroravit, omnes ad lacrymas excitavit. B abbates, per obedientiam monuit, quatenus sacris

atque festivis, sicut erant in conventu, vestibus induti, die crastina, quæ Dominica futura erat, sese repræsentarent, et consecrationi novi regis interes

»

C

Papa vero in regem convertens intuitum, sic orsus est fari: Oportet, inquit, te, rex optime, qui super nobilissimam Francorum gentem tenes imperium.ad illius summi Regis,per quem reges regnant, majesta. tem, mentis oculos attollere, et ejus voluntatem per omnia venerari. Ipse enim gubernat omnia qui creavit omnia, et omnium habens scientiam, in universitate rerum nihil omnimo vel facit, vel fieri permittit injuste: quamvis multa fiant injusta. Morem habet ille piissimus Dominus, o bʊne rex, fideles suos et prosperitatibus consolari, et adversitatibus erudire. Sicut enim in sancta Scriptura legimus, quæ ejus epistola de cælo per Spiritum sanctum ad nos in terra positos directa est, ipse percutit et medetur (Job. v, 18), et flagellat omnem filium quem diligit (Hebr.x11, 6). « Ego, inquit, occidam, el ego vivere faciam, percutiam, elego sanabo(Deut. xxxп, 39). » Ne videlicet homo, qui ad imaginem Dei conditus, reatu transgressionis ad hujus mortalitatis tenebras devolutus est pro patria diligat exsilium, sed quantocius redire festinet adillam, de qua peregrinatur in terris, cœlestem civitatem, sanctam Hierusalem, cujus fundamenta sunt in montibus sanctis, hoc est in apostolis nostris : quæ sursum est, quæ est mater nostra. Advenæ etenim sumus, el peregrini, sicut omnes patres nostri, nec habemus hic manentem civitatem, sed futuram inquirimus. In ea cum Deo perenniter exsultant, qui carnales hic concupiscentiasvirenter conculcant. Ad eam filius tuus simplicitatis et innocentiæ puer emigravit. Talium enim est regnum cœlo- D Ludovicus, sumpta post lamentationem consolarum. David, o rex, qui bonis regibus exemplar virlutum fuit, dum filius illius languesceret, gravissime ploravit : postquam vero mortuus nuntiatus est, de cinere el cilicio in quo jacebat exsurrexit, vestes mutavit, manus lavit, ad convivium familiam convocavit, Impossibile enim est non fieri quod factum est. Et sciebat vir Deo plenus quantum peccaret. qui divinæ justitiæ vel volo contrairet. Depone nunc, hanc, quam tibi carnalis generavit affectus, quam pectore vultuque geris, animimastitiam. Quia qui

Igitur eo die, solito clarior sol illuxit, et rebus agendis suum obsequium ovanter præsentare visus est. Papa mane summo, de palatio pontificis egrediens cum suis curialibus et archiepiscopis, episcopis et abbatibus, ad ecclesiam B. Remigii, udi rex cum filio hospitatus erat, perrexit, et cum magna devotione atque processione monachorum decentissime suscipitur. Ibique Romaní pontificis omnibus insignibus indutus, ac ut sibi consuetudinis est in sacris magnisque festivitatibus, phrygio coronatus, innumera ecclesiastici atque militaris ordinis plebisque multitudine constipatus, ad ecclesiam matricem, quæ in honore beatæ Mariæ conseerata est, cum puero consecrando pervenit. Ante fores ecclesiæ eos exspectabant, rex, proceres ejus, archiepiscopi, quidam episcopi, abbates, monachi, canonici, clerici conscholastici, qui de diversis Galliæ et Germaniæ partibus ad concilium confluxerant. Intrant ecclesiam, puerum ad altare præsentant, et oleo quo S. Remigius per angelicam manum sibi præsentato Clodoveum regem Francorum in Christianum unxerat, puerulum decem annos plus minus habentem cum ingenti tripudio domnus papa consecravit. Fuerunt qui dicerent nunquam in Francia similem evenisse concilii celebrationem, et ab ipso Romano pontifice factam regis consecrationem. Itaque rex

tione, cum conjuge, et filio, et curia, ad tractanda regni negotia reversus est.

» Cæterum die crastina domino papæ in concilio residenti, per quemdam Magdeburgensem archiepiscopum (199) præsentatæ sunt litteræ a Lothario rege Alamannorum, in quibus rursus et obedientia promittitur, et quod se ad expedition mittitur, et quod se ad expeditionem (200) cum viribus omnibus regni sui præpararet, intimatur. Similiter etiam rex Anglorum Henricus, per Hugonem archiepiscopum Retemagensem, et ornatissimas lit

(198) Philippo scilicet. (199) S. Norbertum.

(

Hujus orationis mirabili velut antidoto, saucium cor regis S. apostolicus delinvit. Ac protinus surgens in pedes, oratione Dominica, sicut mos Christianus exigit, dicta sub silentio, pueri defuncti animam absolvit. Dein archiepiscopos, episcopos,

sent.

(200) Nempe Italicam.

teras misit, et obedientiam promisit. Reges quoque, A pertinentes excellentissimorum eremitarum Carthuciterioris Hispaniæ, senior Hildefunsus (201); et interioris, junior Hilde funsus (202) missis per episcopos suarum provinciarum epistolis papam salutant, sese filios et obedientes denuntiant, auxilium contra Christiani nominis inimicos, et regionum illarum invasores Movabitas, suppliciter efflagitant. Fuerunt siquidem et lætitiæ et admirationi ad id negotium

siensium litteræ, quæ per quemdam venerabilem abbatem de ordine Cistellensi delatæ, et in concilio per Gaufridum Carnotensem episcopum recitatæ sunt. » Subjicit litteras illas, quibus pontificem hortantur viri sanctissimi ne in difficillimis temporibus animum despondeat.

TITULI CANONUM.

Nunc primum editi ex apographo Sirmondi nostri, quod descripserat ex veteri codice ms. S. Michaelis de Tumba, cum ejusdem Sirmondi adnotatione.

CANONES CONCILII.

[blocks in formation]

II.

CANONES (202.)
I. De Simoniacis.

Statuimus ut si qui simoniace ordinatus fuerit, ab officio cadat, quod illicite usurpavit. Ut si quis præbendas aut honorem vel promotionem aliquam ecclesiasticam, interveniente exsecrabili ardore avaritiæ, per pecuniam acquisivit: honore male acquisito careat, et emptor ac venditor et interventor nota infamiæ percellantur.

(201) Scil. Alphonsus VI, Aragoniæ et Navariæ rex. (202) Scil. Alphonsus VII, Castellæ rex.

B II Ut episcopi et clerici tam interiori quam exterioi habitu Deo placere studeant.

Præcipimus etiam quod tam episcopi, quam clerici, in statu mentis, vel habitu corporis, Deo et hominibus placere studeant: et nec in superfluitate, aut colore vestium, intuentium, quorum forma et exemplum esse debent, offendant aspectum,sed quod eorum deceat sanctitatem.

III. Nequis morientium clericorum bona diripiat. Illud etiam quod in sacro Chalcedonensi constitutum est concilio, irrefragabiliter servari præcipimus: ut videlicet decedentium bona episcoporum, a nullo omnino hominum diripiantur, sed ad opus ecclesiæ et successoris sui in libera œconomi et clericorum permaneant potestate. Cesset igitur illa C detestabilis de cætero et sæva rapacitas. Si quis autem amodo hoc attentare præsumpserit, excommunicationi subjaceat. Qui vero morientium preshyterorum vel clericcrum bona rapuerit, simili sententiæ subjiciatur.

IV. Ut subdiaconusuxoratus vel concubinarius officio et beneficio careat.

Decernimus ut hi qui a subdiaconatu et supra, uxores duxerint, aut concubinas habuerint, officio atque ecclesiastico beneficio careant. Cum enim ipsi templum Dei, vasa Domini, sacrarium Spiritus sancti, debent esse et dici: indignum est eos cubilibus et immunditiis deservire.

V. Ne quis missas sacerdotum uxoratorum audiat.

D

Ad hæc prædecessorum nostrorum Gregorii VII, Urbani et Paschalis Romanorum pontificum vestigiis inhærentes, præcipimus ut nullus missas eorum audiat, quos uxores vel concubinas indubitanter habere cognoverit.

VI. Ne monachi aut regulares canonici leges aut medicinam lucri causa discant.

Prava autem consuetudo, prout accepimus, et detestabilis inolevit, quoniam monachi et regulares

(202) Cf. concilii Lateranensis II canones 1-20.

« AnteriorContinuar »