Imágenes de páginas
PDF
EPUB

ejus. Obeunte si quidem decessore meo papa Honc- A mus, qui legati nostri archiepiscopi Moguntini

rio, fratres nostri cardinales pastoris solatio desti-
tuti, mira et stupenda cleri et populi concordia
ad summum nos apicem pontificatus elegerunt.
Quanta tunc honorificentia, quanto populi concursu,
quantaque cunctorum lætitia ad beati Petri aposto-
lorum principis basilicam deducti atque in sacratis-
sima ejus cathedra fuerimus positi, cogitare, quis
poterit narrare? Vestram igitur universitatem litte-
ris præsentibus jussitantes monemus in Domino et
obsecramus, ut in ea quæ semper mansistis, dile-
ctione, ac fidei constantia persistatis ac pro consueta
et debita Romanæ Ecclesiæ reverentia, quæ ad
nostrum et ejusdem Ecclesiæ honorem pertinent,
operari per Dei gratiam curetis, scientes procul
dubio quoniam nos vestris bonæ voluntatis effecti- B
bus ingratos minime invenietis. Si quid autem
sinistri rumoris acceperitis, non multum miremini;
solius enim Dei est unire vota, et omnium volun-
tates; falsum tamen, quidquid præter id quod
diximus delatum fuerit, habeatis; cum noveritis
electionem nostram hoc ordine celebratam. Ignem
sui amoris in cordibus vestris conservet Dominus
omnipotens et æternæ beatitudinis vos faciat cohæ-
redes.

Datum Romæ apud Sanctorum Petrum, vi Kalendas Martii.

II.

Ad Lotharium Romanorum regem et Richixam reginam.

(Anno 1130, Febr. 24.)

[ECCARD, Corp. hist., II, 351. ex cod. Udalric. n. 340.]

ANACLETUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis imo in Christo filio LOTHARIO glorioso Romanorum regi, nec non speciali beati Petri filiæ RICHINZE] reginæ, salutem et apostolicam benedictionem.

Postquam, disponente Deo, ad totius Ecclesiæ regnum promoti sumus, sicut ex litteris, quas ad regni vestri episcopos misimus, cognoscetis, excellentiam vestram duximus litteris specialibus visitandam. Nos siquidem juxta decessoris nostri papæ H[onorii] exemplum et vos et honorem vestrum singulari volumus affectu diligere, vestrosque amicos seu inimicos nostros pariter depulare. Rogamus ut, pro beati Petri reverentia et dilectione nostra, matrem vestram Romanam Ecclesiam diligere, atque secundum datam vobis a Domino potestatem honorare in omnibus procuretis. Cæterum quoniam serenitas vestra domino papæ Honorio pro fratre nostro dilectissimo Coloniensi archiepiscopo supplicavit, nos fratrum nostrorum consilio preces vestras benigno intuitu audientes, interdictum decessoris nostri ob dilectionis vestræ gratiam relaxamus, et prædicto fratri nostro officii sui plenitudinem restituimus. De Halvere Stadiensi episcopobreviter respondemus, quoniam videlicet ad partes illas de fratribus nostris aliquern mittere disposui

consilio una vobiscum ea quæ ad vestrum et regni
honorem pertinent, præstante Domino, adimplebit.
Per eumdem quoque fratrem
quem miserimus
fratri nostro A. Bremensi archiepiscopo, plenam
justitiam fieri pro vestra el totius regni gratia
disposuimus, et sua illi Ecclesiæ privilegia confir-

mare.

Datum Romæ apud S. Petrum, vi Kalendas Martii.

III.

Simoni abbati Rastedensi mitræ, chirothecarum et sandaliorum usum concedit, rogante [Adalberone] archiepiscopo Hamburgensi.

(Anno 1130, Febr. 24.)

[LAPPENBERG, Hamburg. Urkund., I, 122.] ANACLETUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio S., abbati Rastedensis monasterii, salutem et apostolicam benedictionem.

Commissi nobis officii ratio postulat ut fratribus nostris et filiis justa et honesta poscentibus benignum præbeamus assensum. Tuis igitur, chrissime fili, Simon abbas, precibus inclinati et præcipue charissimi fratris nostri A. Bremensis Ecclesiæ archiepiscopi, rogatu et amore devicti, ex liberalitate sedis apostolicæ concedimus tam tibi quam Ecclesiæ tuæ mitram, chirothecas atque sandalia, ut videlicet in conciliis atque in præcipuis monasterii tui et Bremensis Ecclesiæ festis inter missarum solemnia tibi, ex auctoritate nostra, liceat insignia ipsa gestare.

C

Datum Romæ apud Sanctum Petrum, vi Kalend. Martii.

IV.

Privilegium pro monasterio S. Pauli de Urbe. (Anno 1130, Mart. 27.)

[MARGARINI, Bullar. Casin., II, 139, ex archiv. sac. monasterii S Pauli de Urbe, capsula T, n. 3.]

ANACLETUS episcopus, servus servorum Dei, reverendo in Christo filio ANASTASIO abbati Sancti Pauli apostoli, et fratribus regulariter ibidem Domino servientibus, et servituris, in perpetuum.

D

Ex apostolicæ sedis administratione compel limur et officii nostri debito incitamur, ut venerandum beati Pauli apostoli monasterium, sacratissimo ejus corpore gloriosum, specialius honoremus, eique, et quibus per ipsius Apostoli meritum possumus, nostra impertiri suffragia satagamus; præsertim cum, non sibi nostra conferre, sed quæ sua sunt, videamur potius confirmare. Tuis igitur, dilecte in Christo fili, Anastasi abbas, et fratrum tuorum petitionibus annuentes, commisso tibi ejusdem Apostoli monasterio concedimus, et cor.firmamus omnes oblationes, quæcunque a fidelibus Christianis, super ipsius altare majus, in quo gloriosum corpus apostolicum requiescit, seu in confessione, atque in reliquiis Ecclesiæ ipsius altaribus oblatæ fuerint ; quemadmodum prædecessor noster Alexander papa, et alii ante eum Romani pontifices, jam dicto mo

nasterio concesserunt. Item concedimus, et con- A omnibus suis pertinentiis; ecclesiam Sancti Petri firmamus tibi, tuisque successoribus possessiones de Massa positam in territorio Prænestino; castelbas, in Albano ad idem monasterium pertinentes, videlicet cellam Sancti Nicolai, cellam Sanctæ Mariæ in palatio, quæ dicitur minor, ecclesiam Sancti Stephani, ecclesiam Sanctæ Trinitatis, ecclesiam Sancti Leonardi, casale Anseranum in integrum cum omnibus ad jam dictas ecclesias pertinentibus. In lacu præterea ejusdem civitatis majori, piscariam unam; in minori vero lacu, qui Lurni dicitur, quartam partem; et quascunque alia in eadem civitate habere dignoscitur. Itemque casas, terras, vineas, hortos, culta et inculta, et quidquid in Antra habere cognoscimus. Pari modo gualdum, quod dicitur Lapigium, cum ecclesia Sancti Proculi, sive quibus aliis nuncupatur vocabulis, culta et B cum omnibus pertinentiis eorum; casale quod vo

lum insuper Formelli cum omnibus pertinentiis suis; cellam Sancti Stephani cum castello suo, in territorio Sutrino, cum vineis, terris, silvis, hortis, molendinis, cum casalibus, et coloniis ad eam pertinentibus; castrum Sanctæ Severæ, cum ecclesiis, terris, vineis, silvis, hortis, canapinis, cum portu et piscariis in mare, et cum omnibus ad eam generaliter pertinentibus; cum castello præterea Campaniani, casas, terras, vineas, et fundum unum in territorio Nepesino, et unam massam in Juliano; pariterque civitellam de colonis, et medietatem civitatis Stertilianæ; Flagianum, Leprinianum, Morlupum, castrum Vaccaritiæ et castrum Regianum,

catur Quintum, quod et Lubra nuncupatur, cum omnibus suis pertinentiis. Pariterque in campo Rotundo villam unam; et Massa quæ vocatur Ulmetium; nec non monasterium Sancti Leonis situm sub clivo Scauri, in septem viis, cum omnibus pertinentiis suis; et ecclesiam Sancti Sergii et Bacchi positam in Suburra, cum omnibus suis pertinentiis, et ecclesiam Sancti Nicolai juxta formas cum bonis suis.

C

inculta eidem gualdo pertinentia. Civitatem vero Ardeatinam, cum omnibus ad eam generaliter pertinentibus, eidem venerabili monasterio concedimus et confirmamus. Castrum Patricam, Decimum, Trifusam, Fundum qui vocatur draconis, massam Florianam, sive quibus aliis nuncupatur vocabulis, cum terris, silvis, campis, pratis, pascuis, et cum omnibus ad eum generaliter pertinentibus. Simili modo concedimus, et confirmamus eidem venerabili monasterio S. Pauli apostoli ecclesiam Sancti Anastasii de Fundo, Aquas Salvias, cum ecclesia Sancti Nicolai, et aliis ecclesiis, quæ sunt in massa, quæ dicitur Nemus; necnon et eamdem massam, cum terris, vineis, hortis, canapinis, aquæmolis, piscariis, et cum omnibus ad eam generaliter pertinentibus; simulque castella ad eamdem Sancti Anastasii ecclesiam pertinentia. Et concedimus et confirmamus præterea fundum Paterni situm foris portam Sancti Laurentii, cum terris, pantanis, hortis, aquæ molis, cultis et incultis, et omnibus sibi pertinentibus; curtem Sanctæ Cæciliæ de Mega, sita foris portam Sancti Laurentii, his firibus terminatam, ab uno latere flumen Tyberis, ab alio rivus Megæ, et juxta eumdem rivum ascendit, usque ad terras Sanctæ Lucia de Renatis, indeque usque ad publicam viam, et subinde descendit usque in puteum publicum, et exinde ascendit per formellas, usque ad flumen Tyberis. Duo etiam castella juxta posita, id est Longetia et castellum. de Palea, cum omnibus eorum pertinentiis. Insuper et castrum Osæ, massam Sancti Juliani, et curtem ejus, cum pantanis, silvis, terris cultis et incultis, sicut antiquitus limitata fuerunt, cum medietate loci Borrani, his finibus terminata; a primo latere flumen Tyberis, a secundo rivus Osa, usque ad pontem Sanctæ Dignæ et Mariæ; a tertio latere, ad eodem ponte, et per eamdem silicem in rivum Spincti, quartum vero latus terminatur eodem rivo Spineti, usque in Silicinum rivum, et per eumdem rivum usque ad flumen; castellum præterea Passarani, cum Rocca, et cum omnibus suis pertinentiis; castrum Corcuruli, castrum Sancti Victorini, cum

Ab omni præterea jugo et ditione cujuscunque personæ prælibatum monasterium liberum et solutum, nisi nostra et apostolicæ sedis istius auctoritate privilegii volumus permanere, ut videlicet nulli personæ, nulli ecclesiæ, excepto nostræ tantum apostolicæ sedi, quolibet modo in aliquibus subjacere cernatur. Et ideo omnem cujuslibet ecclesiæ sacerdotem in prænominato monasterio, et in cunctis ecclesiis sibi pertinentibus, qualibet auctoritate, ditionem habere, præter nostræ sedis apostolicæ omnimodo prohibemus. Interdicimus etiam, ut nisi a rectore ejusdem monasterii quispiam fuerit invitatus, missarum solemnia ibidem nullomodo celebrare præsumat.. Et ubicunque vel a quocunque episcopo, ejusdem loci fratres ordinari voluerint, ultaria benedici, chrisma suscipere, liberam habeant facultatem. Decernimus etiam ut nullus episcopus quemquam monachorum vel clericorum, per diversa loca ejusdem coenobii constitutorum, audeat excommunicare, vel ad synodum vocare, præter tuam tuorumque successorum licen

D

tiam; seu ecclesias ad idem monasterium pertinentes interdicere. Obeunte te nunc ejusdem cœnobii abbate, vel tuorum quolibet successoribus, nullus ibi qualibet subreptionis astutia præponatur, nisi quem fratres communi consensu, vel fratrum pars consilii sanioris, secundum Dei timorem, et beati Benedicti regulam elegerint.

Præsentis itaque privilegii auctoritate concedimus et confirmamus sæpe dicto venerabili monasterio quæcunque a beato papa Gregorio et ab aliis post eum prædecessoribus nostris sanctæ recordationis Romanis pontificibus, Sylvestro, Marino, Leone, Stephano, Alexandro concessa noscuntur, quæcun

que etiam hodie donatione regum, liberalitate prin- A Dominicæ anno 1130, pontificatus autem domni Anacleti secundi papæ anno primo. cipum, sive quorumlibet aliorum fidelium virorum V. oblationibus, prænominatum monasterium possidet; quæcunque etiam in futurum, Domino largiente, poterit adipisci, tam tibi, quam tuis inposterum successoribus concedimus et confirmamus.

Decernimus ergo, ut nulli omnino hominum liceat idem monasterium temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere vel temerariis vexationibus fatigare; sed omnia integra conserventur eorum, pro quorum sustentatione ac gubernatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura. Si quis autem, quod non optamus, temerario ausu hoc nostræ apostolicae sedis statutum in quoquam temerare, vel infringere præsumpserit et contradictor illius exstiterit in aliquo, auctoritate sanctæ et individuæ Trinitatis, et apostolorum principum Petri et Pauli, quorum licet indigni, dignatione tamen divina, vicibus fungimur, vinculo anathematis mancipatus, a regno Dei segregatus, diabolo et angelis ejus, nisi resipiscens satisfaciat, indissolubiliter aggregetur. Qui vero pro respectu observator ac defensor hujus confirmationis et concessionis exstiterit, potestate beatorum principum apostolorum Petri et Pauli, cœlestis regni introitum et gratiam et gloriam a justo judice Domino Deo nostro, vitamque æternam percipere mereatur, in sæcula sæculorum. Amen, amen, amen.

Didacum] archiepiscopum Compostellanum hortatur ut in studio fideque erga B. Petrum perseveret, nuntiosque ad sese mittat. Memorat veterem ejus amicitiam cum beatæ memoriæ patre suo, Petro Leonis, gestam.

(Anno 1130, April. 16.)

[FLOREZ, Espana sagrada, XX, 512.]

ANACLETUS episcopus, scrvus servorum Dei, venerabili fratri D. Compostellano archiepiscopo, salutem et postolicam benedictionem.

Communem matrem sanctam Romanam Ecclesiam præcipuis semper studiis adjuvisti et prædeB cessoribus nostris in supremis semper necessitatibus subvenire attentius procurasti. Unde dominus et nutritor nester sanctæ recordationis papa Paschalis, et a'ii post eum Romani pontifices fraternitatem tuam præ cæteris dilexerunt, et præclaris gratiarum actionibus adornarunt. Nos igitur et meritorum tuorum memores et veteris amicitiæ, quam cum genitore meo bonæ memoriæ Petro Leonis specialiter habuisti, attentius recordantes, post apostolorum Petri et Pauli Ecclesiam personam tuam et commissam tibi B. Jacobi apostoli ecclesiam principalius diligere, et præstante Domino cupimus honorare. Tua itaque strenua sollicitudo more solito et nunc ad B. Petri servitium accingatur, et in præterita dilectione ac fidei conC stantia perseverans Romanam Ecclesiam amplius pro nobis diligere studeat, et propensius adjuvare, Porro ad fraternitatem tuam litteras misimus, actionem ordinis nostri et perpetrati a falsis fratribus scandali continentes. Rogamus ergo, ut coram omnibus qui in partibus tuis sunt publice legi facias, et ad partes alias dirigas transcribendas. Nuntios præterea tuæ fraternitatis usque ad nos dirigere nullatenus differas.

Datum Romæ apud S. Petrum iv Idus April. VI Cluniacensibus scribit de studio erga monasterium eorum suo, ubise se memorat vestem monachicam sumpsisse. Significat se, mortuo Honorio, in ecclesia B. Marci electum esse, et in æde S. Petri consecratum.

Ego Anacletus Catholicæ Ecclesiæ episcopus subscripsi.

Ego Petrus Portuensis episcopus ss. Ego Gregorius presbyter cardinalis tituli Apostolorum ss.

Ego Desiderius presbyter cardinalis tituli Praxedis ss.

Ego Petrus presbyter cardinalis S. Martyris Su

sannæ SS.

Ego Petrus presbyt. cardinalis tituli sancti Marcelli ss.

Ego Comes presbyter cardinalis tit. Sanctæ Sabinæ ss.

Ego Lictefredus presbyter cardinalis tituli S. Vitalis ss.

Egro Gregorius presbyter cardinalis tit S. Balbinæ ss.

Ego Jonathas presbyter cardinalis tit. Calixti

[merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small]

D

Datum Laterani per manum Saxonis sanctæ Romanæ Ecclesiæ presbyteri cardinalis et cancellarii, sexto Kal. Aprilis indict. octava, Incarnationis

(Anno 1130, Maii 1.)

[BARON., Annal. ad an. 1130, L. XXXV.] Conversionis meæ primordia reducens ad animum, multum me Cluniacensi monasterio invenio debitorem, propterea quod in eo et monasticum habitum, et conversandi sumpsi, divinæ potentiæ gratia protegente, principium. Cui licet in omnibus quæ mihi pleno charitatis ubere pia devotione impendit, æqua redhibitione nequeam respondere, me ipsum tamen ei, quod possum, fidelissima servitute substerno. Et ideo de statu nostro, seu de his quæ penes nos, Dei nos respiciente clementia, prospere acta sunt vel aguntur, sanctæ dilectioni vestræ dignum duximus, missis ad vos litteris, intimare. Decedente siquidem

de hac vita domino prædecessore nostro piæ memo- A terque vocati, aut rationem ponere, aut satisfacere

riæ papa Honorio, cardinales Ecclesiæ Romanæ presbyteri, et diacones, et subdiacones, primicerius. cum omni schola et ordinibus palatii, judices et scriniarii, et clerus omnis Romanus, expetente omni populo, cum honoratorum devotissimorum assensu, in titulo B. Marci me, licet indignum, in papam Anacletum unanimiter elegerunt, et electum in ecclesia B. Petri patroni nostri venerabilis frater noster Petrus Portuensis episcopus cum diversarum regionum episcopis celeberrime consecravit.

contempsissent, ab Ecclesiæ gremio digno sunt anathemate resecati. Tradidimus eos Satanæ, ut discant non blasphemare. Illorum versutias et præstigiosa figmenta quia longum est scribere, latori præsentium Gregorio, sedis nostræ diacono cardinali, commisimus indaganda. Rogamus itaque sanctitatem vestram ut illam quam circa me dilectionem in minoris ordinis administratione visi estis exhibere, nunc in apostolicæ sedis regimine constituto subtrahere non debeatis. Considerans siquidem infirmitatem meam ad apostolicæ sedis culmen non posse sufficere, onus hoc declinare malueram, ne in pastorali regimine imparis administrationis actione succumberem. Sed quia contraire non est disponentis Dei arbitrio, obedienter secutus sum quod misericors de me Omnipotentis manus voluerit operari. Domini et principes nostri Petrus et Paulus, quibus in loco sancto assidue deservitis, vobis pro nobis orantibus gaudia æternæ felicitatis obtineant.

Datum Romæ apud S. Petrum Kal. Maii.

VII.

[Girardo episcopo Engolismensi] apostolicæ sedi legationem in Aquitaniæ partibus concedit. Gregorium cardinalem commendat. Negotium ei dat ut concilium convocet.

Verum quidam falsi fratres, filii Belial, filii pestilentiæ, filii Agar, sapientiam quæ de terra est, exquirentes (Baruch. in), inebriati calice iræ Dei omnipotentis, Dei dispositioni et constitutioni ecclesiasticæ ausu improbo visi sunt contraire. Quorum caput B est Aimericus quondam cancellarius, avaritiæ servus, histrionum et scurrarum delirus incentor. ecclesiarum exspoliator [al. expilator], servorum Dei improbus exactor, alter Giezi, qui simoniis publicis et privatis lepram Naaman (IV Reg. v), et maledictionem Dei hæreditario est jure sortitus. Huic Joannes de Crema, homo miserabilis et vere Nicolaita, et inter biothanathos aliquando per papam Honorium et cardinales damnatus, promissionibus vanis inductus alludit. De Petro cardinali Sanctæ Anastasiæ, quod thesauri Cluniacensis assuetis tergiversationibus insatiabilis exstitit prædo, et Gozelmo Sanctæ Cæciliæ, silere dignius diximus, quam de eis et de eorum turpissima servitute vobis scribere. Ii Aimerici quadra vivebant, et sicut celebre est apud nos, juramento astricti, iniquitatis suæ caput per omnia sequuntur (206). De quibusdam pseudoepiscopis, quos factionis suæ complices prædictus induxit, nullus nobis sermo, nulla nobis cura est, cum nihil ad eos de Romani pontificis electione pertineat. Porro, quia per Dei gratiam omnia nobis prospera sunt, nos in aliquo lædere non valent, maledicta congeminant. Latrant in nos canes impudentissimi, et ore vipereo detrahunt, et fetentem crapulam eructantes, in Dei Ecclesia de sua pessima conscientia multa ore fœtidissimo evomunt. Posuerunt quippe juxta impiorum testimonium mendacium spem suam, obtenebratos habentes oculos, nescientes quod iniquitatem in excelso loquantur, et ponant in cœlum os suum, ut lingua eorum transeat super terram. Nec mirum si ab eis cum Dei Ecclesia blasphememur, cum patrem familias Dominum Beelzebub D vocarunt patres eorum (Matth. x).

Quocirca, frates in Christo charissimi, paterno vos alloquio salutantes, dilectionem vestram in Domino commonemus ut eorum præstigia, si forte vo❤ bis arriserint, devitantes, Romanæ Ecclesiæ unitatem constantissime teneatis. Hinc fratres illi, de quibus scripsimus, quod Dei Ecclesiam scindere, et altare anathematis vel maledictionis titulum sunt fabricare moliti, sancti Spiritus et proprio sunt judicio condemnati. Convenientibus namque fratribus nostris cum omni clero Romano, cum terque qua

(206) Vide Petrum Cluniacensem, lib. 1, epist. 34.

(Anno 1130, Maii 1.)

[BARON., Annal. ad an. 1130, n. XLII.]

C

Pro tua probitate, quam sancta mater Romana Ecclesia longo jam tempore expertam habuit, et tanquam charissimum suum præcipuum filium dilexit, et specialius honoravit, dominus quidem et nutritor noster papa Paschalis, et alii post eum Romani pontifices ob insignia virtutum tuarum suas tibi commiserunt vices in Aquitaniæ partibus peragendas. Nos igitur dilectionis præteritæ ac sollicitudinis memores, quibus semper matrem tuam Romanam Ecclesiam dilexisti, et propensius audivisti, legationem apostolicæ sedis liberalitate a prædecessoribus nostris, tibi concessam, nos quoque concedimus: et sicut illorum habuisse cognosceris, ita et nostras habere te vices deinceps volumus, et gratis, plenoque charitatis intuitu confirmamus. Ad hujus autem nostræ concessionis firmamentum dilectum filium nostrum Gregorium diaconem cardinalem misimus, quem in partibus illis aliquantisper volumus conversari. Tuæ itaque fraternitati mandamus, ut cum eodem filio nostro concilium studeat convocare, in quo, charitate media confidentes, communicato fratrum consilio sanctique Spiritus gratia cooperante, corrigenda corrigat, et quæ confirmatione digna sunt confirmet. Per ipsum etiam de promotione nostra seu de scandalo quod in Romana Ecclesia factum audisti, te reddimus certiorem; quatenus dilectio tua et mendacium omne respuere, et veritatis testimonio indubitanter valeat adhærere.

Datum Romæ apud Sanctum Petrum Kal. A bus, etiam, juxta tenorem canonum, honoratis devoMaii (206).

tis animis et affectione unanimi invitum me et viribus imparem concorditer elegerunt, electumque postea frater noster Petrus Portuensis, convenientibus diversarum regionum episcopis, ad altare beati Petri, sub oculis omnium, in Romanum pontificem celeberrine consecravit.

Verum quidam de fratribus loco et tempore novitii et paucissimi numero, quorumdam perfidorum blandis astutiis suffocati, altare aliud erigere, et anathema Hierico in sanctuarium Dei introducere, et simulacrum Phegor de inauribus mulierum insipientium sunt in tenebris fabricare conati. Sed Deus omnipotens, qui concilium Achitophel infatuavit, eorum prava consilia modo destruxit mirabili. De domo namque Leonis Fraiapani [al. Frangipanis, et sic alibi], cujus potissimum viribus videbantur inniti, nocturno tempore fugientes, se trans Tiberim contulerunt, et ibi quasi quodam carcere latitantes, præsumptionis sua ignominiam crebris doloribus flebiliter experiuntur.

B

VIII.

Episcopis quibusdam commendat Gregorium diaconum cardinalem, in partes Aquitanos a sese missum. Hortatur ut Girardo Engolismensi præstent reverentiam, cui se scribit de celebrando concilio mandasse.

(Anno 1130, Maii 1.)
[BARON., ibid., n. XLI.]

Diuturna prædecessorum nostrorum consuetudo, et negotia nuper emergentia nos compellunt ut legatum ex latere nostro ad vos dirigere debeamus, dilectumque filium nostrum Gregorium cardinalem diaconum in partes Aquitaniæ mittentes, ut solita eum pietate pro beati Petri, et nostra reverentia benigne suscipiatis, eique quo ordine nos Dominus apostolicæ sedi præesse voluit, ac de scandalo, quod a paucissimis in Romana Ecclesia factum audistis, aures vestras sine hæsitatione præbeatis. Ejusdem nimirum fidem sacrosancta Romana Ecclesia probatam habet, neque aliud vobis enarrabit, præter id quod veritas docet. Præterea universitati vestræ significamus quod pro morum honestate, prudentiæque efficacia, sicut beatæ recordationis papa Paschalis nutritor noster, et post eum alii antecessores nostri Romani pontifices fecerunt, venerabilem fratrem nostrum Gerardum Engolismensem episcopum per vestras provincias ei cooperante apostolicæ sedis liberalitate in purtem sollicitudinis vestræ vocavimus. Per præsentia igitur vobis scripta mandamus, ut eidem fratri nostro, tanquam apostolica sedis legato debitam curetis reverentiam exhibere. Nos enim ei et dilecto filio nostro dedimus in mandatis, ut convocato fratrum collegio, sanctique Spiritus gratia invocata corrigenda corrigant, et quæ digna fuerint confirmatione corroborent.

C

Datum Romæ apud Sanctum Petrum, Kal. Maii.
IX.

Nobilem prudentiam » cujusdam ad memoriam
excitat amicitiæ cum beatæ memoriæ patre suo
gestæ. Exponit de pontificatu ad se se delato, etc.
(Anno 1130, Maii 1.)

[BARON., ibid. n. XIII.]

Veteris amiticiæ memores, et ejus præcipue quæ inter te et bonæ mem. patrem meum longo tempore stabili firmitate duravit, dignum duximus nobilem D prudentiam tuam sedis apostolicæ litteris visitare, et mutuæ affectionis fœdera dignis allegationibus innovare. Quamobrem quanto te arctius charitatis brachiis cupimus amplexari, tanto diligentius de statu Romanæ Ecclesiæ, seu de his quæ penes nos sunt acta, litterarum nostrarum serie dilectioni tuæ intimare curavimus. Obeunte siquidem piæ memoriæ papa Honorio, fratres nostri cardinales presbyteri et diacones cum omni clero Romano, expetente populo, et indefessis vocibus insistente, consentienti

[ocr errors]

(206) De eadem legatione Gerardi in Aquitania sub Paschali,meminit Willelmus Malmesburiensis in rebus gestis regum Angelorum. Hæc de legatione credita

Sane clerus omnis Romanus individua nobis charitate cohæret. Præfectus Urbis Leo Fraiapanis cum filio et Cencio Fraiapane, et nobiles omnes, et plebs omnis Romana consuetam nobis fidelitatem fecerunt. Nos quoque quæ officii nostri sunt, in Urbe, intus et extra libere exercemus: ordinationes cardinalium fecimus, et episcopos, largiente Deo, consecravimus. Rogamus itaque nobilitatem tuam, ut sicut de te spem firmissimam possidemus, pro Romana Ecclesia consueta debeas instantia laborare, et dilectionis tuæ

insignia manifestis nos facias effectibus experiri. Hæc enim agens et Romanam Ecclesiam semper obnoxiam, et nos tibi de cætero facies debitores. Nec te, charissime, Haimerici quondam cancellarii, prædonis improbi, simoniæ servi, seu Joannis de Crema, hominis turpissimi et incircumcisi, et vere Nicolaitæ, monstruosa mendacia moveant; nec fidei tuæ murum eorum vaniloquia, aut venenosa mendacia penetrent, qui velut Cain a facie Domini (Gen. Iv) fugientes maledicti a terra, fratricidii signum meretricia coguntur fronte gestare.

Datum Romæ apud S. Petrum Kal. Maii.

X.

[Ludovico Francorum regi] legatum suum, Ottonem episcopum Tudertinum commendat.

(Anno 1130, Maii 1.)

[BARON., ibid., n. XXVII.]

Jamdudum voluntatis nostræ ac desiderii fuit, ut desiderabilem nobis personam tuam, et totam Gallicanam Ecclesiam tali visitaremus legato, qui Dei et Ecclesiæ honorem atque salutem tuam nosset et posset strenue ac fideliter operari. Cæterum nobis erga plurima occupatis, desiderium nostrum hucusque dilatum est. Sane opportunitate habita, quod pro tempore intermisisse conspicimus, ipso jam debito

ab antipapa episcopo Engolismensi. Sed qua occasione, accipe ex S. Bernardo, qui de eo abunde agit in epistola 126 ad episcopos Aquitaniæ.

« AnteriorContinuar »