XXII. Affirmat se Hierosolymam urbem exaltare et honorare decrevisse. Fragmentum. Anno 1130.) [BARON. ad an. 1130, n. XLVIII.J Ex quo civitas sancta Hierusalem, et gloriosissimus Dominicæ sepulturæ locus, Dei nutu, Christianis est redditus, ad ejus defensionis tutelam Romana Ecclesia omnimodis laborare non destitit. Quocirca nos, qui in apostolicæ sedis specula divina sumus dispositione promoti, prædecessorum nostrorum Romanorum pontificum vestigia subsequentes, famosam illam civitatem Kierusalem, et loca illa ubi steterunt pedes ejus, debita reverentia venerantes, quibus modis per Dei omnipotentis gratiam possumus exaltare, ac nimium honorare decrevimus, etc. (210) B XXIII. Ad quemam amicum. Miratur quod neclitlera nec nuntium ei miserit, hortaturque ut se per lilteras visitet. (Anno 1130.) [MARTENE, Ampl. Collect., 1, 699, ex cod. Casin.] Ab ipsis fere pueritiæ nostræ primordiis dilectionem tuam, qua nos impensius dilexisti, id quod sumus evidenter experti, et nos, si bene memineris, non pigra sumus te charitate complexi. Quapropter non parum miramur, quod nos, post promotion m nostram a fraternitate tua nec litteris nec nuntiis meruimus visitari. Quiquid autem illud fuerit, nos tamen de affectione tua spem firmissimam possidemus, et ideo frateruitatem tuam litteris præsentibus C visitantes, rogamus ut amoris tui fervorem mutuis nos facias epistolis experiri. Muta enim charitas repræsentat charitatem non amantis, et odiorum simulacrum est non aperire quod diligas. Sapienti credimus ista sufficere. XXIV. Ad episcopum quemdam. [LUPUS, Ad Ephesinum concilium variorum Patrum Omnis nobis, venerabilis frater, qua ad fraternitatem tuam scribimus, est occasio gratiosa. Quia et perfecta dilectio fastidium nescit, nec panem otiosa manducat. XXV. Ad principem quemdam. A men nos propensius dilexisse, et nequaquom ambigimus, quod nunc pleniori nos debeas affectione diligere. De nobili providentia tuæ bona nobis plurima nuntiantur, et legalitis tuæ præconia fama celebri prædicantur. XXVI. Ad quemdam. (Anno 1130. LUPUS, ibid.) XXVII. Ad principem quemdam. Nobilitatis tuæ, fili charissime, audita nos fama præclara lætificat, et facie ignotum laudis tuæ præconiam nobis te notissimum reddant, etc. XXVIII. Ad quemdum affinem.-Conqueritur quod ad se non accesserit et de sua promotione alius pavere fecerit. (Anno 1130.) [MARTENE, Ampl. Collect., 1, 700, ex cod. Casin.] De dilectione tua, fili charissime, longe aliter quam nobis evenerit, sperabamus, cum in te evidenter appareat quod pro frumento oriatur nobis tribulus, pro hordeo spinæ. Cum enim de promotione nostra, quam tibi gratissimam seperabamus fore, certis assertionibus comperisses, tum pro affinitate nostra, tum pro communi ecclesiæ debito, tuam nobis festinanter deberes præsentiam exhibere, non solum ipse ad nos non venisti, verum etiam dissuasionibus tuis aliorum fecisti corda pavere. Mandamus itaque dilectioni tuæ, quia te videre optamus, ut ad nos quantocius venire festines. XXIX. Ad quemdam episcopum sibi adhærentem.-Gratas habet ejus litteras et magna de eo sperat. (Anno 1430.) MARTENE, ibid.] Dilectionis tuæ litteras, frater in Christo charissime, pleno charitatis affectu suscepimus, in quibus devotionem quam erga matrem tuam Romanam Ecclesiam et honorem nostrum hactenus habuisse cognosceris, ferventius atque familiarius redundare in præsenti conspicimus. Nos siquidem in minoris officii administratione positi, personam tuam speciali semper affectione ab ineunte ætate dileximus : nunc autem in apostolicæ sedis regimine, divina disponente clementia, licet indigni, totuis cleri et populi Romani voto ac desiderio constituti, tanto D magis te charitatis brachiis cupimus amplexari, quanto de consilio et auxilio tuo Romanam Ecclesiam plurimum indigere cognoscimus. XXX. Ad episcopos quosdam. [LUPUS, Ad Ephes. concil. variorum epist., p. 515.] Omnipotenti Deo, et apostolis ejus Petro et Paulo, gratias agimus, quia quod de fidei vestræ constantia, fratres in Christo charissimui, sperabamus, ipsa operum vestrorum circa vos exsecutio Scimus te ante susceptum apostolicæ sedis regi- pletius manifestat, elc. (210) Ex hoc fragmento patet Anacletum ad Hierosolymorum regem nuntium cum litteris mi sisse. A scimus tanto nos Urbis ecclesiis et filiis nostris clericis Romanis debitores existere, quanto per unanime Votum et dilectionis eorum integritatem, divina cooperante gratia, summi sacerdotii celsitudinem obtinemus. Vestris igitur petitionibus, dilectissimi filii, clementer annuentes, apostolicæ sedis solita largitate donamus, concedimus et remittimus vobis, ac per vos ecclesiæ Beati Laurentii, cujus venerabile altare nostris per Dei gratiam, tanquam beati Petri manibus octavo Kal. Junii solemniter consecratum est, omnes redditus possessionum, quas usque hodie habetis in massa de Vestrano, seu silva Proba, sita in eadem massa, videlicet terris, villa, vineis, pratis, silvis et scrupetis. Rustici quoque qui in eisdem possessionibus habitant, in dominio semper ac ditione vestra permaneant, salvo censu duorum marabotinorum, quos ad hujus nostræ donationis indicium in anniversario consecrationis præfatæ, singulis annis Lateranensi palatio persolvetis. Præterea confirmamus vobis ecclesiam S. Luciæ, et S. Hippolyti, quam ædificare debetis in iisdem possessionibus supradictæ massæ, salvo in omnibus jure episcopali. Statuimus igitur ut nulla ecclesiastica sæcularisve persona hanc nostræ constitutionis aginam infringere præsumat. Quod si præsumpserit, potestatis honorisque sui diguitate careat, atque in extremo examine districtæ ultioni subjaceat. Qui vero conservator exstiterit, omnipotentis Dei et apostolorum ejus Petri et Pauli meritis benedictionem et gratiam consequatur. Ad quemdam episcopum. Commendat ei Mar- [MARTENE, ibid., ex eodem cod.] Veniens ad nos presbyter Marcualdus de illata sibi et Ecclesiæ vestræ injuria, vultu magis quam voce querelam exposuit, et ut ei missam celebrare de nostra auctoritate liceret humiliter deprecatus est. Nos igitur de illato sibi opprobio condolentes, et Nicæni concilii auctoritatem sequentes, missarum solemnia celebrare fratrum nostrorum episcoporum et cardinalium consilio canonica censura præcipimus. Et quia pro eo vestra rogavit fraternitas, vobis eumdem commendamus in Domino. Datum Romæ apud S. Petrum. XXXIII. Datum apud S. Petrum. C XXXI. Ad episcopum Aquilegiensem. Gratulatur et de [MARTENE, Ampl. Collect., 1, 701, ex cod. Casin.] B Datum Romæ apud S. Petrum. XXXII. Clericis [Justinopolitanis] præcipit ut ob gravissima episcopi delicta ad sese veniant. (Anno 1130.) [BARON., Annal. ad an. 1130, 1. LIV.] Gravissima de vestro episcopo nobis relata sunt, quæ, si vera sunt, cum nostra salute inulta dimittere non valeamus. Multos enim laicos et clericos truncatos, mu tos ejus studio interfectos accepimus. Eapropter præsentibus litteris vos monemus, ut ante festum Omuium Sanctorum ad nostram præsentiam veniatis, quatenus vestro auxilio et consilio Justinopolitanæ Ecclesiæ in hoc et in aliis providere possi- D mus. Datum Romæ apud Sanctum Petrum. XXXIV. Ecclesiæ S. Laurentii Romanæ, viii Kal. Jul., a sese consecratæ, possessiones confirmat. (Anno 1130.) [BARON., Annal. ad. an. 1130, n. L.] Si pastoralis officii debitum, quod, Deo disponente, suscepimus, mentis velimus integritate pensare, omnibus per universum orbem, sed hujus specialis almæ Romæ ecclesiis nostræ liberati atis munificentiam largius impartire debemus. Sed patenter agno PATROL. CLXXIX. XXXV. Ad amicum. Ut sibi adhærere perseveret. (Anno 1130.) [MARTENE, Ampl. Collect. I. 701, ex cod. Casin.] Perantiqua religionis tuæ memoria, et officiosa probitatis tuæ solertia nos faciunt de te valde confidere, ut schismaticorum et oblatrantium vaniloquia non attendas, sed in beati Petri servitio et amore nostro solita fidei constantia perseveres. XXXVI. (Anno 1130.) [MARTENE, ibid., ex eodem cod.] Ab ipso nostræ ordinationis primordio fraternitatem tuam comperimus circa nos devotam existere, et oblatrantium vaniloquas falsitates solerti prudentia consectare. Propter quod tanto nunc liberiores grates rependimus, quanto efficacius in B. servitio et amore nostro persistis, et hostis nostri superbiam viriliter jam impugnare cœpesti, tantaque cupimus deinceps te benevolentia confovere, ut sive pacem sive aliud pro temporis ingruentia faciamus, tuis et Ecclesiæ commodis tanquam nostris et Romanæ Ecclesiæ profectibus intendamus. (Anno 1130.) [MARTENE, ibid., col. 702, ex eodem cod.] Sacerdotali sollicitudini tuæ, venerabilis frater, plurimum congaudemus, quia sicut in litteris quas beatæ recordationis papæ Honorii prædecessoris nostri per la ores præsentium transmisisti, manifesta relatione cognovimus, de populo tibi commisso et sacerdotum ministerio, quam videris vigilantiam curamque gestare. Quæsisti enim una cum dilectissimo filio nostro duce Ubaldo, quid tibi super parochiæ tuæ presbyteris esset agendum, qui libere uxorum legibus servientes, sanctis volunt altaribus deservire. Atque ut tibi breviter respondisse nosca- B mur, si sacrorum volumus regulis Patrum consentire, uxorem simul et sacra in hujusmodi sacerdotibus ministeria esse non possunt. Si enim juxta beati Gregorii institutum nullus est subdiaconus ordinandus, nisi qui se caste vivere canonica assertione promiserit, quanto id amplius est in Dei sacerdotibus attendendum, qui sacrum Christi corpus proprio ore conficiunt, et ejus sacras carnes fidelium populis propriis manibus partiuntur. Et si laicis juxta præcipuum Ecclesiæ magistrum beatum Paulum, ad tempus abstinendum est ab uxore ut vacent orationi, quid putas Christi est sacerdotibus faciendum, quibus juxta divinæ legis oraculum mandatum est esse semper sanctos, et semper pro Dei populo exorare paratos. In Heli mortuo vetus sacerdotium legitur immutatum, et in Samuele divina transmutatione innovatum. Nos tamen, Domino largiente, ad vos virum providum et honestum legatum pro his et aliis Ecclesiæ negotiis decrevimus desti A tiæ et honoris titulis adornare et exaltare decrevit [f. decrevimus]. Concedimus igitur, et donamus, et auctorizamus tibi, et filio tuo Rogerio, et alis filiis tuis, secundum tuam ordinationem in regnum substituendis, et hæredibus suis coronam regni Siciliæ et Calabriæ, et Apuliæ, et universæ terræ, quarum tam nos, quam et prædecessores nostri prædecessoribus tuis ducibus Apuliæ nominatis, Roberto Guiscardo, Roberto ejus filio, dedimus et concessimus, et ipsum regnum habendum, et universam regiam dignitatem, et jura regalia, jure perpetuo habendum in perpetuum et dominandum. Et Siciliam caput regni constituimus. Porro auctorizamus et concedimus, ut per manus archiepiscoporum terræ uæ, quos volueris, juxta tuam voluntatem, assistentibus aliis episcopis, quos volueris tu et tui hæredes, in reges ungamini, et in statutis temporibus coronemini. Item omnes concessiones, donationes et consen u, quos prædecessores nostri prædecessoribus tuis Roberto Guiscardo, Roberto filio ejus, Willelmo ducibus Apuliæ, et tibi concesserunt, donaverunt, et consenserunt, donamus, concedimus, et consentimus tibi et filiis tuis, et hæredibus tuis baoendum et possidendum in perpetuum Donamus etiam et auctorizamus tibi et tuis hæredibus principatum Capuanum cum omnibus tenimentis suis, quemadmodum princeps [al. principes] Capuanorum tam in præsenti, quam in præterito tenuerunt honorem quoque Neapolis, ejusque pertinentiarum, et auxilium hominum Beneventi contra hostes tuos largimur, et confirmamus. Tuis porrectis petitionibus annuentes concedimus Panormitano archiepiscopo, ejusque successoribus, et Panormitanæ ecclesiæ, consecrationes trium episcoporum Siciliæ, videlicet Syracusani, Agrigentini, et Mazariensis, vel Cataniensis, ea ratione, ne supradictæ ecclesiæ, in diœcesibus, vel possessionibus suis a Panormitano archiepiscopo, vel ab ipsa Panormitana Ecclesia diminutionem aliquam patiantur. De reliquis vero duobus pleniori nostro consilio reservamus. Hæc omnia supradicta [per] has nostras concessiones sic concedimus, tradimus, et auctorizamus tibi et tuis filiis habenda, et possidenda jure perpetuo, dum nobis, nostrisque successoribus homagium et fidelitatem, competenti nobis et vobis, securoque loco facies, vel facient, juraveris, vel juraverint, si in nobis vel nostris successoribus non remanserit, non ideo honoris seu dignitatis, vel terræ suæ patiantur diminutionem. Tu autem censum . hæredes tui videlicet sexcentos schifatos, quos annis singulis Romanæ Ecclesiæ persolvere debes, si requisitus fueris: quod si requisitus non fueris, facta requisitione persolvas, nulla de non solutis habita occasione. . si qua sane in posterum ecclesiastica sæcularisve persona huic nostræ concessioni, vel donationi obviare tentaverit, nisi satisfactione congrua resipuerit, anathematis gladio feriatur. Omnibus vero, has nostras conditiones, concessiones, et consensus servantibus, sit pax Domiui nostri Jesu Christi. Amen. C nare. D . et XXXVII. Ad quemdam episcopum.- Sacerdotes ab uxoribus juxta canones abstinere debere. XXXVIII. Monasterii S. Bertini Sithiensis privilegia, petente Joanne abbate, confirmat. (Anno 1130.) [Hujus privilegii mentio extat in Chartulario Sithiensi, Collection de Cartul. t. III, 302.] XXXIX. Ad Rogerium Siciliæ ducem.pertitur. (Anno 1130, Sept. 27.) [BARON, Annal. ad. an. 1130, n. LII.] Ecclesiam, prædecessorum nostrorum Urbani et Paschalis venerandæ memoriæ Romanorum pontificum, et innumeris deservivit obsequiis; felicis etiam recordationis mater tua, viri sui nobiliter vestigia subsequens, pro datis sibi a Domino facultatibus eamdem Dei Ecclesiam larga liberalitatis manu officiosissime honorare et sustentare curavit. Tu quoque, cujus divina providentia inter reliquos Italiæ principes amplior sapientiæ et potestatis prærogativa excessu quia] prædecessores nostros magnificentius honorare et abundantius deservire studuisti, personam tuam et hæredum tuorum perpetuis gra Titulum regum im Ego Anacletus Catholicæ Ecclesiæ episcopus. Ego Matthæus presbyter Eudoxiæ. Signum manus Petri Leonis Romanorum consulis, et signum manus Rogerii fratris ejus, et signum manus Petri Uguiccionis filii, et signum manus Cencii. . . . . . Guidonis, et signum manus Petri Leonis de Fundis, et signum manus Abucii, et signum manus Joannis Abdiricii, et signum manus Milonis. Datum Reneventi per manum Saxonis S. R. E. presbyteri cardinalis, v Kalend. Octobris, indictione nona, anno Dominicæ Incarnationis millesimo centesimo tricesimo, pontificatus domini Anacleti secundi papæ auno primo (211). XL. Præpositum quemdam consolatur de injuriis in eum [BARON., Annal. ad an. 1131, n. V.] A tratus, et energumenorum furias judicamus. Fundamentum si quidem Dei immobile perseverat, et cathedra Petri, locusque Pauli nullus præstigiis inumbrari, nullis possunt irrisionibus concuti. Ecclesiæ namque omnis Romanæ sicut ab initio promotionis nostræ, individua nobis charitate cohæret, et sacris per omnia concordans canonibus, unum Dei est ovile, et ei unus est pastor, licet quoque Esau per agrestia et abrupta vagatur (Gen. xxvn), ut simplicium mentes mendaciis consuetis evertat. Jacob tamen simpliciter domi habitat, et interveniente matre simplex simplices præparat patricibos. Ut tibt omnia breviter perstringamus, gloriosus filius noster Rogerius dux [rex] Apuliæ ad pedes nostros humiliter veniens, nos papam Catholicum et B legitimum dominun suum, prædecessorum suorum more, recognovit. Archiepiscopi, abbates omnes Apuliæ, Calabria, sicut omnis etiam Orientalis Ecclesia, Hierosolymitana, Antiochena, et Constantinopolitana nobis um sunt, et nos visitant et frequentant. Noveritis etiam nos, soluto concilio, quod apud Barum quinto Idus Novembris, præstante Domino, celebraturi sumus, Mediolanum properanter ascensuros. Tu itaque filii mi in Christo charissime, confortare in domino, et officium tuum viriliter age, et virulenta verba seu minus Rhemensis nullatenus formides. Dilectionis tuæ fervorem, quem penes nos et Romanam Ecclesiam gestare videris, et si litterarum tuarum series minime testarentur in corde tamen nostro legimus, quid debeamus de devotione sentire. Proinde quod idiota Rhemensis, truncus inutilis, in te et Ecclesiam tuam nequiter et impudenter egisse dignoscitur, nequaquam te moeror aliquis seu dolor afficiat, præsertim cum in nos, et in Romanam Ecclesiam, cui se juramento astrinxit, quasi ebrius et vino æstuas, histrionum more, multa insolenter vomuerit, ponens quidem in cœlum os suum, ut C lingua ejus transeat super terram. Tanquam alter Dioscorus sedem nisus est apostolicam judicare, dum iniquitatis zelo quod [f. zelique] plantarium in Dei Ecclesia fovere molitur, et statuam in campo Dura velut alter Babylonius (Dan. m), furiosorum more, quibusque simplicibus suggerit adorare. Cum eadem, cui se prostravit, statua a lapide de monte succiso, præstante Domino, velociter conteretur. Porro nos latratus ejus et ineptias ceu canum la » (211) Hæc quidem tunc. At quæ alia eidem Rogerio tribuerit, dicturi proxime sumus. Quæ post hæc eodem secata sint anno, recitat ita Beneventanum Chronicon, ubi supra : « Anno igitur ipso prædictus Anacletus cardinalem suum comitem nomine, ad ducem illum direxit, quem die Nativitatis Domini in D civitate Panormitana in regem coronavit. Princeps vero Robertus Capuanus coronam in capite ejus posuit, cui indignam retributionem impendit. Hæc ibi. Quænam aujem una cum regis titulo Anacletus tribuerit Rogerio, ut ipsum demereret atque defensorem schismatis constitueret, Petrus diaconus Casinensis, qui tunc vivebat, et his omnibus facile potui interesse, sic narrat (Chron. Casin. t. IV, c. 99). Petrus autem cardinalis, qui et Anacletus, Rogerio duci Apuliæ coronam tribueus, et per privilegium Capuanum principatum, et ducatum Neapolitanum cum Apulia, et Calabria, et Sicilia il i confirmans, regemque constituens, ad se attraxit, præditionis cipiens ut episcopi et abbates qui in suæ solo manebant, ei obtemperarent. » Eccetibi, lector, quod tomo superiori ostendimus, exordium Sicula monarchiæ non ab Urbano secundo, ut ex falsatis n XLI. Epistolæ fragmentum. (Anno 1130.) [MARTENE,, Ampl. Colledt., I, 702.] Mandata cœlestia efficacius gerimus si nostra cum fratribus onera partiamur, et sic dilectio nobis spiritualium aderit filiorum. Proinde omnibus necessitatem patientibus pro commisso nobis officio benignitatis nostræ manum large impertiri debemus, ut et ipse large remedia sperata suscipiant, et nos in eis quod officii nostri est plenius valeamus exsequi... ejus litteris aliqui deducere conati sunt, sed a pseudopapa schismatico Anacleto, ut audisti, ex Petro Diacono inchoatum. Quod autem in recitato superius diplomate multipliciter decurtato ista non legeris, uou mireris, cum multa in eo desiderari noscantur; sive potius, quod aliis ejusdem Anacleti litteris ista assert a per Petrum Diaconum fuerint comprehensa. Exstant illa in eodem citato sæpe superius codice Casinensi epistolarum pseudopontificalus Anacleti anni primi, in quo ad finem ita decurtatæ positæ leguntur litteræ ipsius ad Rogerium istis verbis: « Apostolicæ sedis providentia et benignitate pro« vocamur, ut sacrosanctam Romanam Ecclesiam «di agentibus liberalitatis nostræ manum extendere a debeamus. Idcirco, fili in Christo charissime Ro "( geri, Dei g atia Apuliæ dux, non immerito magni«fice, quia gloriosæ memoriæ genitor tuus Rogerius « multo sanguine multisque laboribus totam Sici«liam insulam... » Desunt reliqua, et quidem ut aparet, nesciretur quid per Anacletum eidem fuerit turpiter collatum Rogerio, fuisse decurtata, quis non intelligit? XLII. Franconi abbati monasterii S. Sophia Beneventani licentiam dat construnda mola. (Anno 1130, Nov. 10.) ANACLETUS episcopus, servus servorum Domini, dilecto filio FRANCONI monasterii Sanctæ Sophiæ quod intra Beneventanam urbem situm est, abbati, salutem et apostolicam benedictionem. Pro amore et dilectione quam in monasterium Sanctæ Sophiæ virginis habemus, et pro servitio quod Romanæ Ecclesiæ propensius exhibuisti, concedimus tibi tuisque successoribus, ut in eadem domo ad Ponticellum, in qua dun molendina in præsentia habetis, liceat vobis tertium, sine nostra et curiæ nostræ, vel alicujus contradictione quando B vultis construere, atque amovere valeatis. Ego Anacletus episcopus. Ego Petrus Pisanus cardinalis. Ego Matthæus cardinalis et presb. Datum Capuæ per manum Saxonis S. R. E. presbyteri cardinalis et cancellarii, Iv Id. Novemb., indict. xvi, anno Incarnat. Domini nostri Jesu Christi 1139, pontificatus autem dom. Anacleti papæ II anno primo. XLIII. Monasterio S.Sophia Beneventano hortum Ponticellensem dono dat. (Anno 1130.) A contra eamdem temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, potesta is honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpretata iniquitate cognoscat, atque in extremo examine districtæ ultioni subjaceat: cunctis autem eidem monasterio justa servantibus sit pax et tranquillitas Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonæ actionis percipiant, et apud distric'um judicem præmia æternæ perpetuæque pacis inveniant atque accipiant. Amen, amen, amen. [Anecdota Ughelliana. p. 498.] ANACLETUS, servus servorum Domini, dilectissimo in Domino filio FRANCONI abbati monasterii S. Sophiæ quod intra Beneventanam civitatem, intra sacrum nostrum palatium situm est, ejusque successoribus regulariter promovendis in perpetuum. Ex commisso nobis incumbit officio ut religiosa loca quæ prædecessores nostri fovere et exaltare summa cum atttentione studuerunt, nos quoque eorum sequentes vestigia honorare, et suis necessitatibus succurrere propensius debeamus. Quamobrem, dilecte in Christo fili Franco abbas, monasterii Sanctæ Sophiæ quod in Beneventana civitate juxta sacrum palatium situm est, tuis petitionibus clementer annuentes, concedimus atque damus tibi, et per te monasterio Sanctæ Sophiæ, cui auctore Domino præesse dignosceris, et fratribus illic Domino servientibus, et servituris in perpetuum ; unum videlicet hortum quem curia nostra habere dignoscitur in loco qui nominatur ad Ponticellum; affines cujus sunt ab uno iatere prædictus Ponticellus, a secundo latere fossatum molendini ejusdem monasterii, ab alio latere sive via. Hunc supradictum hortum una cum omnibus pertinentiis suis concedimus, atque donamus suprascripto monasterio in perpetuum, ut ab hac hora in antea potestatem habetis intrandi, possidendi, utendi, vel quidquid exinde vobis facere placuerit. Si quando in futurum ecclesiastica sæcularisve persona, hanc nostræ concessionis et donationis paginam sciens, Ego Anacletus Catholicæ religionis episcopus. Ego Petrus cardinalis presbyter, ad Sanctam Mariam et Susannam virginem. Ego Crescentius cardinalis presbyter et ad Sanctum Marcellum provisor. Ego Mattheus cardinalis et presbyter. Ego Sylvius diaconus cardinalis. Ego Romanus cardinalis et diaconus. XLIV. Privilegium pro ecclesia Juvenatiensi. [UGHELLI, Itatia sacra, VII, 723.] ANACLETUS episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri URSO Juvenacensi episcopo, ejusque successoribus canonice promovendis in perpetuum. C Ex apostolicæ sedis officio nobis injuncto compellimur fratribus nostris episcopis et ecclesiis a Deo sibi commissis tuitionis et protectionis nostræ manum extendere, et suam omnibus largiente Domino, justitiam conservare. Eapropter, charissime frater Urse episcope, tuis rationabilibus clementer postulationibus annuentes, Juvenacen. sem B. Mariæ seroper Virginis ecclesiam, cui, Deo auctore, præsidere videris, beati Petri patrocinio, et præsentis scripti pagina duximus roborandam. Quæcunque igitur bona possessiones, quæ præfata ecclesia inpræsentiarum juste et legitime possidet, firma tibi, tuisque successoribus et illibata perma D eant, in quibus hæc propriis nominibus exprimuntur. In civitate Juvenacensi, monasterium S. Mariæ, ccclesiam S. Salvatoris extra civitatem, ecclesiam S. Leonis, ecclesiam S. Sylvestri, ecclesiam S. Eugeniæ, ecclesiam SS. martyrum Joannis et Pauli cum pertinentiis carum. Apud Castrum Terlitium, ecclesiam S. Angeli, ecclesiam S. Mariæ, ecclesiam S. Nicolai, ecclesiam S. Luciæ, ecclesiam S. Juliani cum pertinentiis earum, casale Vrassanum cum ecclesiis suis, casale S. Leutii et ecclesias suas, casale Circitanum cum ecclesiis suis. Quæcunque præterea in futurum, largiente Deo, justis modis poteritis adipisci, firma tibi tuisque successoribus et integra conserven. tur.Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat eamdem ecclesiam temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ab atas retinere, minuere, seu temerariis vexationibus fatigare, sed omnia integra |