Imágenes de páginas
PDF
EPUB

benedicere. Dominus benedicit eum, et dicit, Servi A et lectus ejus bene præparatus in figura xii aposto

17. Tunc surgit dominus pontifex a duobus sustentatus, in processione progrediens, sicut mos est. Cubicularii in introitu ecclesiæ habent mappu lam extensam, quam portant super caput ejus usque ante altare. Cum intrat presbyterium ecclesiæ, mansionarius præparat ei arundinem cum cereo accenso, quam accipit, et ponit ignem in stupa super capita columnarum, quæ ibi stant. Cum autem venerit ad primum cereum, primicerius deponit mitram, et osculatur scapulam dextram pontificis, B comedunt. Ad dimidium vero convivium ex præ

lorum circa mensam Christi, quando comederunt Pascha. Ibi jacent in cubitis quinque cardinales, et quinque diaconi, et primicerius ad prandium, dato prius presbyterio in camera cum manibus, sicut in die Natalis Domini. Surgit inde, et venit ad locum qui dicitur Cubitorum, ubi agnus assus benedicitur: quem benedicit, et redit ad præparatum lectum mensæ. Prior basilicarius sedet in subsellio ante lectum. Tunc dominus pontifex tollit parum de agno, et prius porrigit priori basilicario, dicens : Quod facis, fac citius; sicut ille accepit ad damnationem; tu accipe ad remissionem, et mittit in os ejus, qui accipit et comedit. Reliquum agni dat XI discumbentibus, et aliis quibus placet ; et sic omnes

cepto archidiaconi surgit quidam diaconus, et legit lectionem. Cantores autem ex præcepto domini pontificis cantant Sequentiam, quæ sit conveniens Paschæ, modulatis organis; eaque finita, eunt, et osculantur pedes pontificis, qui dat eis coppam plenam potione; qui bibunt, et accipiunt a saccellario unum Byzantium.

qui benedicit eum, Cum venerit ante altare, cubicularii auferunt mappulam super caput ejus; deinceps facit officium, sicut Ecclesia consuevit. Primicerius autem cum cantoribus cantant Introitum, Resurrexi el adhuc sum tecum. Dominus pontifex nuntiat, Gloria in excelsis Deo : qua peracta, pontifex dicit Orationem. Archidiaconus vero cum diacono et subdiacono stantes juxta altare ordinate, et notarii jusum in choro cum pluvialibus, archidiaconus cum sociis alta voce dicit, Exaudi, Christe. Respondent notarii Domino nostro papæ Innocentio, a Deo decreto summo pontifici et universali papæ, vita. Archidiaconus et diaconus iterum dicunt, Exaudi, Christe. Notarii respondent similiter. Sic dicitur tribus vicious, etc., quæ sequuntur in laude. Facta laude, prior subdiaconus basilicarius legit Epistolam Latinam, subdiaconus Græcus legit Epistolam Græ cam. Duo cantores in pulpito cantant Gradale, Hæc dies quam fecit Dominus. Primicerius cum sc respondet. Finitis cantibus, archidiaconus legit Evangelium Latinum, diaconus Græcus legit Evangelium Græcum. In Secreta descendunt duo diaconi ante altare, et duo subdiaconi, ordinate stantes cum silentio. Dum pontifex dicit, Per omnia sæcula sæculorum, nullus ei respondet, sed incipit, et dicit, Pater noster, qui es in cælis, et cætera quæ sequantur.

48. Finita Missa, coronatur, et cum processione redit ad palatium per montem Exquilinum, intrans sub arcum, ubi dicitur macellum Lunanum [al. D Eumanum], progreditur ante templum Marii, quod vocatur Cimbrum, transiens per Merulanam, ascendens ad palatium juxta Fulloniam (31). In introitu basilicæ Zachariæ papæ, acceptis laudibus a cardinalibus et judicibus, sicuti in aliis coronis, descendit de equo, suscipitur a primicerio, et secundicerius judicum deponit coronam, et dat cubiculario, quam curiose reponit in scrinio. Judices autem ducunt eum illo die in basilicam magnam Leonianam in cameram, ubi sunt præparata XI scamna, et unum subsellium circa mensam domini pontificis,

Domini nostri Jesu Christi ; Servi Domini nostri Jesu Christi; Servi Domini nostri Jesu Christi : G. archidiaconus legat Evangelium, Hyacinthus subdiaconus legat Epistolam, G. primicerius et cæteri cantores cantent.

(31) In alio codice, quodnominatur arcus Galiani nunc S. Viti in macello Nardini, transiens per Me

49. Finito convivio, descendit in basilicam Salvatoris ad secretarium, ubi parum pausat; qui surgens dicta prius Nona, intrat ad Vesperas eo ordine sicut in Antiphouario scriptum est. Finitis tribus Vesperis, in basilica Salvatoris, et ad Fontes, et ad sanctam Crucem, redit dominus pontifex in præparatam porticum, posito ibi facistorio [al. faldistorio], sedet ipse, et alii ordines circa eum. Arehitriclinus autem cum aliis juvenibus ordinate præparat ante dominum pontificem potionem, et vinum bibit ipse, et omnes alii bibunt. Interim cantores surgunt, et cantant hanc Sequentiam Græcam, Πάσχα ιερόν

C

v oμepov, qua Sequentia finita, eunt et oscuJantur pedes pontificis; et dat eis bibere coppam potionis. Sic omnes læti recedunt.

50. Secunda feria statio ad Sanctum Petrum. Ad Matutinum super Venite, Surrexit Dominus vere. Allel. Venite, exsultemus.. In loco trium antiphonarum cantatur Alleluia, et tres psalmi, Cum invocarem Jal. In Domino]; Verba mea; Domine, ne in ira tua. Versus, Hæc dies quam fecit Dominus, tres letiones de homilia, et duo responsoris diei, Te Deum laudamus. Matutina Laudes cantentur cum suis antiphonis, et psalmis, et versibus alterius diei prioris. Mane autem facto, omnes Palatini ordines congregantur ad palatium cum pontifice, et descendunt de palatio, et equitat dominus pontifex. Intrat per campum juxta Sanctum Gregorium in Martio ; descendit in Viam Majorem sub arcu formæ, et dextra manu ante Sanctum Clementem, declinans in levam juxta Colliseum. Transiens per arcum Aurea [al. Nerviæ ante forum Trajani usque ad Sanctum Basilium, ascendit per montem circa militias Tiberianas, descendit per Sanctum Abbacyrum, et

rulanum, ascendens ad palatium Cimbrum juxla Fulloniam.

Laudes et aliud officium, sicut supra. Feria sexta, psalmi, Cæli enarrant, Exaudiat te Dominus, Domine, in virtute tua; versus, Hæc dies, tres lectiones cum suis responsoriis diei; matutina Laudes sicut supra, et aliud officium.

transiens ante Sanctos Apostolos, manu læva descen- A et cum tribus lectionibus et responsoriis; matutinæ dens in Via Lata, et declinans per Viam Quirinalem, et proficiscens ad Sanctam Mariam in Aquiro ad arcum Pietatis, sic ascendit ad campum Martis, transiens ante Sanctum Trifonem juxta posterulas, usque ad pontem Adrianum, intrat per pontem, et exit per portam Collinam [al. Colinam] ante templum et castellum Adriani; proficiscens ante obeliscum Neronis, intrat per porticum juxta sepulcrum Romuli; ascendit ad Vaticanum in Basilica Beati Petri apostoli, ibique cum omni populo Romano cantat Missam.

53. Sabbato de Albis, ad Matutinum tres psalmi, Dominus regit me, Domini est terra, Judica me, Deus. In loco trium antiphonarum cantetur Alleluia; versus, Hæc dies, tres lectiones cum responsoriis. Matutina Laudes et cæterum officium sicut supra. Mane ad Missam statio Lateranis, ubi dominus apostolicus cantat Missam, ibique mutatur Gradale in Alleluia, et cantantur duo Alleluia, cum suis versibus. Dum primicerius cum schola cantat Agnus Dei. domnus apostolicus expendit agnos per populum, hac ratione, ut sicut filii Israel in Ægypto positi præcepto Domini de sanguine immaculat agni in liminibus domorum scripserunt hoc signum T, ne ab angelo percuterentur; ita et nos de sanguine passionis immaculati Agni Christi debemus hoc signum scribere in limine domorum nostrarum per fidem, ne a diabolo et a vitiis percutiamur, et a potestate diaboli liberemur. Aliud propter infantes noviter baptizatos, in ecclesia deponentes veterem tunicam, qui annuntiant Alleluia, id est gloriam beatitudinis cœlestis patriæ. Tertium, quia quicunque habuit de cera prædictorum agnorum, et ex ea in domo sua crucem habuerit, vel secum portaverit, non lædetur ab aliquo phantastico spiritu et a tonitruo. A Pascha usque in Sabbato ad Sextam, ad omnes versus officii non dicitur responsorium ad Primam, Tertiam, Sextam et Nonam, et Completorium, nec lectio in eis recitatur; sed pro lectione, versu, responsorio cantatur Gradale Hæc dies, et dicitur versus, sicut in aliis diebus futuris.

C

51. Qua finita, coronatur ante basilicam Sancti Petri in loco, ubi ascendit equum, et coronatus cum processione revertitur ad palatium per hanc viam sacram, per porticum et per prælibatum pon- B tem, intrans sub arcu triumphali Theodosii, Valentiniani et Gratiani imperatorum, et vadit juxta palatium Cromacii (32), ubi Judæi faciunt laudem. Prosiliens per Parionem inter circum Alexandri et theatrum Pompeii, descendit per porticum Agrippinam (33) : ascendit per Pineam juxta Palatinam, prosiliens ante Sanctum Marcum ascendit sub arcu Manus carneœ per clivium argentarium, inter insulam ejusdem nominis et Capitolium, descendit ante privatam Mamertini; intrat sub arcu triumphali inter templum Fatale et templum Concordiæ, progrediens inter forum Trajani et forum Cæsaris; subintrat arcum Nerviæ inter templum ejusdem Deæ, et templum Jani, ascendit ante asylum per silicem, ubi cecidit Simon Magus, juxta templum Romuli; pergit sub arcu triumphali Titi et Vespasiani, qui vocatur Septem lucernarum; descendit ad Metam sudantem ante triumphalem arcum Constantini, reclinans manu læva ante amphitheatrum, et per Sanctam Viam juxta Coloseum [al. Colliseum], revertitur ad Lateranum: ibique honorifice susceptus, factis laudibus cardinalium et judicum, ascendit palatium; dat presbyterium sine manibus, celebrat convivium in eadem basilica Leoniana. Peracto convivio, descendit ad Vesperas, et facit officium sicut scriptum est.

52. Infra albas Paschæ, ad Matutinum, Invitatorium, Surrexit Dominus, cum suo Venite. Feria tertia, tres psalmi, Domine Deus meus, in te speravi, Domine Dominus noster, In Domino confido; versus, D Hæc dies; tres lectiones cum suis responsoriis; matutina Laudes, sicuti convenit diei, et ad aliud officium. Feria quarta, psalmi, Salvum me fac, Domine; Usquequo, Domine; Dixit insipiens; in loco antiphonarum cantatur Alleluia, et cum versu, Hæc dies, et cum tribus lectionibus et responsoriis ; matutina Laudes et aliud officium sicut supra. Feria quinta, psalmi, Domine, quis habitabit, Conserva me, Domine; Exaudi, Domine; cum [f. pro] tribus antiphonis Alleluia, et cum versu, Hæc dies,

(32) Alius codex habet commentarii, ut conjicio, vice ante palatium saneti Stephani in piscina di Bachi.

54. Mane statio ad Sanctum Pancratium. Ad vesperum debet esse dominus pontifex ad Sanctos Cosmam et Damianum, cum omnibus scholis, ibique honorifice cantare Vesperas, sicut in die sancti Paschatis, et habere cœnam de ecclesia, ipse et omnes ordines palatii, videlicet panem, vinum, lacteas et lactucas.

55. A Pascha usque in vigiliam Ascensionis cantentur tres psalmi uniuscujusque nocturni ejusdem feriæ, et tres lectiones in loco antiphonarum. Apud Romanos non sunt nisi tria Alleluia, tam in Dominicis diebus quam in feriis et festivitatibus; ita quo ad terminum prædictum finiatur Psalterium non genu flexo in ullo officio; et non cantatur antiphona, sed in loco antiphonæ cantetur Alleluia nisi cum fuerint Dominicales antiphonæ cum Alleluia; et antiphona alicujus festivitatis, similiter cum Alleluia. Infra hebdomadam ad Matutinum invitatorium Alleluia, cum suo Venite. In Laudibus sub una Alleluia. In tono, Noli flere, Maria, cantantur omnes

(33) Item idem codex addit explicandi causa Sanctæ Mariæ Rotunda, Pantheon.

psalmi; ad Vesperas similiter, nisi in Dominicis A diaconus, Procedamus cum pace, et redeunt omnes diebus et festivitatibus. In omnibus matutinis Laudibus et vespertinis Horis fit commemoratio Passionis Christi et Resurrectionis; antiphona, Crucem sanctam subiit, et Noli flere, Maria, cum versibus et orationibus suis. Secunda feria post octavam Passchæ ponitur Apocalypsis, et historia Ego sum vitis usque in Dominicam de Modicum.

in processione per Viam Sacram ad clivum argentarii prælibatum. Subdiaconus incipit quinqueformem litaniam eo ordine quo prius, usque ad lectum ante Sanctum Marcum, ubi Dominus se pausat, sicut in primo. Deinde revertuntur in processione usque ad arcum triumphalem Theodosii, Valentiniani, et Gratiani imperatorum, ubi incipit triformem litaniam usque ad lectum in ponte Adriano. Venientes ad sanctum Laurentium in porticu majore, ubi incipit simplicem litaniam usque ad lectum cantari ante sanctam Mariam in Virgari [al. Virgariorum] in fine cortinæ.

58. Finita litania, aliisque officiis, ascendit ad basilicam Sancti Petri, ubi est statio; ibique domi

37. In litaniis majoribus omnes cruces Romanæ civitatis cum clero et populo honorifice cum processione procedunt ad Sanctum Marcum. Prius cantant antiphonam, Domine, Dominus noster qui cum patribus nostris; deinde psalmus, Beatus vir, et reliquos. Cum autem ad ecclesiam venerint, cantatur responsorium Famule Dei, Marce. Finito responsorio, faciunt Collectam, Populus Sion, convertimini ad B nus pontifex cantat Missam. In hac statione habet Dominum. Finito cantu, dicunt: Flectamus genua, Levate, et orationem, Procedamus cum pace; respondent, In nomine Jesu Christi. Exeuntes de ecclesia redeunt ad processionem, per viam cantando antiphonas et psalmos, et in statutis locis litanias, sicut mos est, usque ad Sanctum Petrum; et accipiunt a curia domini papæ presbyterium secundum consuetudinem hujus diei.

57. Interim convenientibus omnibus patriarchiarum canonicis cum suis crucibus in basilicam Salvatoris, quæ vocatur Constantiniana, ubi dominus pontifex post altare ejusdem ecclesiæ induit se cum episcopis, cardinalibus, et aliis ordinibus sacri palatii. Tunc primicerius cum cantoribus cantat, Populus Sion. Finito cantu, dominus pontifex dicit: C Oremus; archidiaconus, Flectamus genua ; alius respondet, Levate; et pontifex dicit orationem. Schola respondet: Amen Archidiaconus nuntiat : Procedamus cum pace; schola respondet, In nomine Christi. Subdiaconus vero regionarius elevat crucem stationalem de altari, quam plene portat in brachio, ut osculetur ab omnibus, in processione ante pontificem usque in exitu ecclesiæ; deinde levat eam erectam. Primicerius cum schola post domnum papam tenens pallium cum læva, primum incipit antiphonam; Domine, Dominus noster. Deinde Lateranum eamdem antiphonam; postea Sancta Maria Major; in quarto loco Sanctus Petrus. Finitis patriarchiis, primicerius iterum incipit eamdem antiphonam; et hoc ordine cantantur aliæ antiphonæ D per totam viam, dum pontifex cantat psalmos. Cum autem venerit processio ante Coloseum, subdiaconus regionarius incipit (34) septiformem litaniam. Basilicarii vero respondent illuc idem usque ad septimum. Cum autem venerit ante Sanctam Mariam Novam, in præparato lecto dominus pontifex cum episcopis cardinalibus, et diaconibus quiescit, donec litania finiatur. Qua finita, surgit dominus pontifex, dicit: Oremus: diaconus, Flectamus genua ; respondetur, Levate. Pontifex dicit orationem ;

(34) Nota hic septiformem, quinqueformem, triformem, et simplicem litaniam. Septiformem litaniam instituit Gregorius M. quæ in septem choros

dominus pontifex xx solid. den. Papiens.; cardinales vero, et diaconi, et primicerius cum cantoribus accipiunt XL solidos Lucenses; et prior basilicarius, et scriniarii scribunt omnes cruces, et de unaquaque habent unum Lucensem, de quibus habent acolythi medietatem, et medietatem basilicarii; x solid. [diaconi], subdiaconi regionarii vi solid.

59. Dominica de Modicum ponuntur Epistolæ canonicæ usque in tertiam Dominicam, Pater, cum essem cum eis. In hac Dominica ponitur Actus apostolorum usque in vigilia Ascensionis, et cantatur de prælibata historia. Si oblitus, et leguntur de hoc libro tres lectiones in Ascensione Domini, tres in Dominica de Rosis, et duæ in Pentecosten.

60. In Ascensione Domini statio ad Sanctum Petrum, ubi dominum pontifex cum episcopis, cardinalibus, diaconibus et cæteris scholis debet cantare Vesperas; et, sicut in nocturnis stationibus, media nocte surgere, incensando altaria, prius ad corpus vigilias celebrare, deinde in choro ante altare majus easdem vigilias incipere. Tres lectiones de Actibus apostolorum; quinque de sermonibus festivitatis, nona de homilia eo ordine quo superius diximus. Ad Missam fiunt laudes ab archidiacono, et diaconibus et subdiaconibus, et notariis septem. Dum laudes efficiuntur, pontifex stat: quibus finitis, canitur aliud officium Missæ, eaque finita, coronatur, et sic gloriosus revertitur ad palatium. Infra hebdomadam usque in Sabbato Pentecostes, in unaquaque feria cantantur tres antiphonæ, et tres psalmi prædictæ festivitatis; et leguntur tres lectiones de sermonibus.

61. Dominica de Rosa, statio ad Sanctam Mariam Rotundam, ubi pontifex debet cantare Missam. et in prædicatione dicere de adventu Spiritus sancti, quia de altitudine templi mittuntur rosæ in figura ejusdem Spiritus sancti.

62. Sabbato Pentecostes ad officium baptismi leguntur sex lectiones Latinæ, et sex Græcæ, et aliud officium sicut in Sacramentario scriptum est.

distributa erat. Lege Menardum in Notis ad Sacramentarium pag. 94. Confer etiam primum Ordinem Romanum supra, num. 43.

dale.

63. Dominica, statio ad Sanctum Petrum, quo A cantatur Alleluia, propter jejunium, sed tantum Gradominus pontifex ad Vesperas vigiliæ cum omnibus ordinibus venit; et in nocte ad Matutinum, sicut in nocturnis stationibus. Ad corpus vigilias trium lectionum facit; deinde ad altare majus Matutinum. Invitatorium Alleluia, sicut in die Resurrectionis, cum suo Venile. Alii cantant, Alleluia, Spiritus Domini replevit orbem terrarum, venite adoremus. Allel, Antiph. Alleluia; psalmi. Beatus vir, Quare fremuerunt gentes, Domine quid multiplicati sunt: alii dicunt, Factus est repente de cœlo sonus. Confirma hoc, Deus, Emitte Spirituum tuum et creabuntur, cum suis psalmis. Tres lectiones leguntur. Primam lectionem legunt canonici ecclesiæ, Dum complerentur; et cantant primum responsorium. Secundam lectionem legunt cardinales de sermonibus; responsorium cantant cantores et basilicarii: tertiam lectionem legit pontifex.. Cæterum officium facit primicerius cum omnibus. Missam cantat pontifex, cum Laudibus. Post Missam coronatus redit ad palatium, sicut mos est. Infra hebdomadam legitur de sermonibus. Sabbato Quatuor temporum ad lectiones non flectuntur genua propter pascha, sed in loco Gradalium canitur Alleluia, sum suis versibus. Kyrie non dicitur propter litaniam processionis, ubi dictum est Kyrie; sed solummodo finito hymno trium puerorum, pontifex incipit Missam, Gloria in Excelsis Deo, et reliquum,

B

f

"

67. In festivitate sancti Petri conveniunt curiales in basilica ejusdem apostoli, cum domino papa, ubi cantatur Vesperum. Antiphonæ, Juravit Dominus et non pænitebit eum, et aliæ antiphonæ cum suis psalmis. Ad Magnificat, Significavit Dominus Petro. In primo nocturno Vigilia (35) incipit primicerius antiphonam: In omnem terram exivit sonus eorum; psalm. Cæli enarrant, et aliæ antiphonæ apostolo-rum nocturnales cum suis psalmis. Tres lectiones legunt canonici de Actibus apostolorum: Petrus et Joannes ascendebant in templum, et cantant tria responsoria. Deinde judices legunt duas lectiones de sermonibus apostolorum Petri et Pauli; sextam legit episcopus, septimam cardinalis, octavam prior basilicarius; nonam legit dominus papa de expositione Evangelii. Responsoria cantant cantores et basilicarii. Finita vero lectione domini papæ, primicerius dicit, Te Deum, et papa dicit Orationem et benedicit. Ad matutinum cantores cantant Invitatorium, Regem apostolorum Dominum, et Venite. Antiphona; Si diligis, me Simon Petre; psalmus, Beatus vir, et aliæ antiphonæ cum suis psalmis, sicut in Antiphonario invenitur scriptum. Lectiones leguntur eo ordine quo in vigilia sive in Dominicis. Tres psalmi cautantur, sicut prius. Matutina Laudes cantantur cum antiphona, Petrus et Joannes, et reliquis antiphonis cum psalmis. Mane ad Missam domini papæ debent esse laudes, et coronari in tanta festivitate, cujus vicarius est.

68. Infra oclavas sancti Joannis, et sancti Petri, et sancti Laurentii, et sanctæ Mariæ, et Natalis Domini, et Epiphaniæ, hoc officium fit. Tres psalini et tres lectiones, et omne officium de festivitate, nisi fuerit inter eos dies festivitas Ix lectionum.

af .

C

64. Dicitur Pascha annotina, quia est in anniversario præteriti Paschalis. 65. Dominica octava Pentecostes ponitur liber in Kalendas Augusti, deinde nocturna Regum, usque psalmorum et capitula cum genu flexo, sicut ratio requirit. Ad Primam ompi tempore Qratio diei non mutatur, nisi infra dies Paschatis, et magnis festivitatibus sanctorum, quando non dicitur nisi Oratio festivitatis et infra octavam.

E

66. In vigilia sancti Joannis Baptistæ, ad matutinum Invitatorium, Regem. Præcursoris Dominum, cum Venite. Tres autem historia festivitatis, et tres lectiones de sancto. Non dicitur Te Deum laudamus, sed incipit matutinas Laudes, Deus, in adjutorium meum intende. Nuntiatur una antiphona Matutini, sub qua omnes psalmi cantantur, Ad Primam antipliqna, et tres psalmi, et lectio vigilia festivitatis, cum versu et oratione, Vesperas facit, et vigilias D poctis in basilica sancti Joannis ad Fontes; Græci autem in basilica Salvatoris. 4d Matutinum Græci faciunt officium ad Fontes; et curia in basilica Salvatoris. Missam cantat pontifex ibi, ubi fit statio. In vigilia sancti Petri, et in vigilia sancti Laurentii, et in vigilia sanctæ Mariæ, et in vigilia sancti Andreæ, et in vigilia Natalis Domini, hoc officium fit ad Matutinum, sicut in vigilia sancti Joannis Baptistæ prædiximus. Ad Primam, Tertiam, Sextam et Nonam cantatur et legitur de sancto: ad Missam non

**

(35) Hic iterum, ut supra in Nativitate, distiuguuntur Vigilia a Matutino. Amalarias in Antiphonarii cap. Lx, duas Vigílias vocat. Ex Romano in

69. In festivitate sancti Pauli vadit pontifex illuc cum omnibus scholis; facit Vesperas, et habet cum omnibus cœnam de ecclesia. Perfecta cona, intrat ad Vigilias. Monachi ecclesiæ legunt tres lectiones, Saulus adhuc spírans minarum; cantant tria responsoria; pro unoquoque responsorio accipiunt ab archidiacono in denarios de decen et octo denariis, quos archidiaconus acceperat ab eis. Post Responsorium in quarta lectione surgit dominus pontifex, et intrat ad arcam altaris Sancti Pauli, ubi est fɔramen in funto arcæ super corpus apostoli. Discooperto eo, mittit manum deorsum, et apprehendit thuribulum in uneo plenum carbonibus et incenso, et trahit foras. Incensum et carbones dat archidiacono; archidiaconus autem dat per populum, hac ratione, ut quicunque febricitans devote in fide Apostoli ex his biberit, sanetur. Iterum replet thuribulum de carbonibus, et ponit super eos candelam vitream plenam incenso; accendit carbones, et candela incipit bullire [al bollire]; et reponit thuribu

quit, Antiphonario duas posui Vigilias, in nostro Antiphonario scilicet pro festo sancti Petri.

759

BENEDICTI ROM. S. PETR. CAN. LIB. DE ECCLES. ORD. TOTIUS ANNI.

760

lum in prælibato unco, et cooperitur foramen arcæ A Mariam, dominus pontifex præparatus cantat Misa pontifice super corpus ejus. In quarta lectione an- sam; benedicit populum fatigatum; omnes recenuaiiter, sicut in vigiliis sancti Pauli, duas lectiones dunt. legunt episcopi, duas cardinales, octavam subdiaconus, nonam Pontifex; reliqua quinque responsoria cantant cantores et basilicarii, et accipiunt ab archidiacono XVII denarios. Aliud officium efficitur, sicut mos est. Mane pontifex celeberrime cantat Missam, et scholæ accipiunt ab ecclesia pro beneficio festivitatis IV solid. de monetis.

70. In Kalendis Augusti ponitur liber Salomonis usque in Kalendas Septembris. In festivitate sancti Laurentii dominus pontifex in hasilica ejus in agro Verano, ubi requiescit, cum omnibus scholis facit Vesperum, et officium per totam noctem. (36) Mane facit Missam Romano populo, et accipiunt scholæ B pro beneficio ab ecclesia vi solidos denariorum.

71. In vigilia sanctæ Mariæ, mane dominus papa cum cardinalibus, discalceatis pedibus, facit vir genua, et aperit imaginem, et osculatur pedes Domini, et deponit jusum [id est deorsum], cantando Te Deum laudamus: quod constituit Leo quartus papa.

72. In Assumptione sanctæ Mariæ, dominus papa cum omni curia facit Vesperum, et Vigilias novem lectionum in ecclesia Sanctæ Mariæ Majoris. Cum fuerint finitæ, revertitur Lateranum. Cardinales et diacones accipiunt imaginem Jesu-Christi, et abstrabunt de basilica Sancti Laurentii cum omni populo, portantes eam per campum Lateranum juxta basilicam Sancti Gregorii. Crucem stationalem portat regionarius post eam; post quam processio curiæ C ordinate procedens, cantando psalmos, primicerius cum schola responsorium de eadem festivitate. Præfectus cum duodecim viris accipit a curia XII faculas; ostiarii vero alias XII portantes accensas ante imaginem Dum imago transit per campum, cubicularii stant in culmine Sancti Georgii, tenentes duas faculas accensas, quas imagine transacta exstinguunt faculas. Cumque imago venerit ad Sanctam Mariam Novam, deponunt eam ante ecclesiam, et lavant pedes ejus de basilico. Interim scholæ faciunt Matutinum in ecclesia, trium scilicet lectionum. Populi vero laudentes et benedicentes Dominum, tollunt eam inde, et portant ad Sanctum Adrianum ; et ibi lavant pedes. Exeuntes autem de ecclesia, redeunt per viam qua venerunt, et portant eam per arcum in D Lathone, quia antiquo tempore magna persecutio erat ibi diaboli. Deinde transeunt juxta domum Orphei propter basiliscum, qui tunc temporis latitabat ibi in caverna, cujus fetore et sibilo homines ibi transeuntes infirmabantur, et moriebantur. Idcirco Sergius papa constituit hanc processionem in hac tanta festivitate, quatenus per laudes tantoruni populorum, et intercessionem sanctissimæ virginis Mariæ apud Deum, populus Romanus ab his persecutionibus liberaretur. Ascendentes ad Sanctam

(36) In Sacramentario Gregoriano assignatur pro hoc festo prima Missa de nocte, pag. 120 apud Menardum.

73. Dominica prima mensis Septembris ponitur liber Job et Tobiæ, Judith et Esther, usque in Dominica prima mensis Octobris. In quo mense est Nativitas sanctæ Mariæ, quæ ita celebratur a pontifice celeberrime in Sancto Adriano, ubi fit Collecta, sicut in Purificatione et Annuntiatione sanctæ Mariæ.

74. In Exaltatione sanctæ Crucis, statio Laterani. Fit collecta ad Sanctam Mariam Majorem, ubi crux stationalis, et Schola, et regionarii, et acolythi coadunantur cum cruce sancti Joannis et canonicis, et cruce Sanctæ Mariæ et canonicis. Primicerius cum schola cantat Collectam, subdiaconus regionarius portat crucem stationalem. In processione ante cantores, et processionaliter procedunt usque ad Lateranum. Primicerius cum schola primum cantat antiphonam, Nos autem gloriari oportet. Deinde canonici Sanctæ Mariæ, venientes in campum juxta Fulloniam, ibi cum omni populo exspectant pontificem et sanctuaria a palatio (37), pontifex vero indutus, discalceatis pedibus, cum aliis ordinibus descendit de palatio. Cardinales portant sanctuaria in processione, scilicet de ligno crucis Domini, et sandalia Jesu Christi, et circumcisionem ejus ad basilicam Salvatoris, ubi est statio. Ibi pontifex cautat Missam; et cantata, omnes læti cum benedictione recedunt.

75. Dominica prima mensis Octobris ponitur liber Machabæorum, usque in Dominica prima mensis Novembris. Mediante Octubrio, in futuris Dominicis ad matutinas Laudes, quando dicitur, Benedicite, omnia opera Domini, Domino, cantantur hæ antiphonæ, Dum perdurant, Tres video viros, et aliæ quæ in Antiphonario inveniuntur. Dominica prima mensis Novembris ponitur Daniel propheta, et legitur in Dominicis diebus usque ad Adventum Domini. Infra hebdomadas legitur de Ezechiele, et de xi prophetis.

76. In festivitate sancti Andreæ debet esse dominus pontifex cum omnibus scholis ad Sanctum Andream in Vaticano, ibique honorifice, sicut in festivitate sancti Petri, Vesperas et Vigilias celebrare. Matutinum vero ad fratrem ejus facere, id est ad altare sancti Petri. Mane canitur Missa super altare beati Andreæ, ut omnis populus cum benedictione lætus recedat. Præfectus cum adjutorio decimæ illuminat ecclesiam, et facit prandium curiæ. Deo gratias.

Additio ex cod. Vallicellano.

Hæ sunt festivitates, in quibus dominus pontifex debet coronari: In festivitate videlicet sanctorum Quatuor Coronatorum, in festivitate sancti Martini, ubi dicitur titulus Equitii, in festivitate sancti Clementis, in Dominica de Adventu, in Dominica de

(37) Id est reliquias, ut ex consequentibus inttelligitur. Idem duobus codicibus desunt hæc verba, eš sanctuaria a palatio.

« AnteriorContinuar »