Imágenes de páginas
PDF
EPUB

tuum commitimus: ut in ipsius restitutione et gubernatione, studium et sollicitudinem, impendatis, el potestatem habeatis. Decernimus etiam ut sine Cluniacensis abbatis provisione et consilio, ibidem abbas de cætero nullatenus eligatur. Sed vestra semper provideat diligentia, quatenus idonea, et huic officio digna in loco regiminis, secundum regulam S. Benedicti, persona subrogetur, et quidquid in monasterio ad augmentum et observationem monasticæ religionis institui, vel emendari oportuerit, vestro semper magisterio et dispensatione administretur. Salva quidem in omnibus auctoritate sedis apostolicæ, cujus juris locus ille esse dignoscitur. Si qua igitur ecclesiastica sæcularisve persona hanc nostræ constitutionis paginam sciens, etc.

que partis causa cognita, pacem inter vos, Domino A disponendum, tibi, tuisque successoribus in perpeauxiliante, componeremus. Fratribus autem vestris eodem termino nostro conspectui præsentatis, nec ipse venit, nec per fratres suos, qui nostro se conspectui præsentarent, pax inter vos potuit reformari. Quia ergo tam manifestæ Cluniacensis justitiæ ulterius deesse non possumus, per apostolica eis scripta mandavimus, atque precipimus quatenus ipse Guillelmus abbas, ut supra diximus, cum honestis et discretis personis de fratribus suis, occasione dilationis remota, Cluniacense monasterium visitet, atque tibi, Petre abbas, obedientiam ac reverentiam quam prædecessores tui tuis prædecessoribus exhibuisse noscuntur, humiliter exhibeat. Quod si infirmitate gravatus ipse id adimplere non poterit, per meliores personas ipsius monasterii idipsum adimpleat. De cætero vero, ne in eodem Sancti Benedicti monasterio, nisi juxta prædictum tenorem privilegiorum sedis apostolicæ, abbatis fiat electio, apostolica auctoritate prohibemus. Quod si facta fuerit, irrita et vacua habeatur.

Datum Romæ, I Idus Januarii.

XC

Privilegium pro ecclesia S. Blasii Frideselensi. (Anno 1145, Jan. 16.)

[Exstat in tabulario regio Hannoverano, teste JAFFÉ, Regesta Rom. pont., p. 613.]

XCI.

Sancti Sabæ monasterium Cluniacensibus perpe

tuum subjicitur.

(Anno 1145, Jan. 19.)

[MANSI, Concil., XXI, 613.]

LUCIUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio PETRO Cluniacensi abbati, ejusque successoribus regulariter substituendis in perpetuum.

B

C

Etsi Ecclesiarum omnium cura nobis ex apostolicæ sedis administratione immineat: illis tamen locis, quæ nostro regimini specialiter commissa sunt, atque infra Urbem sita, juris sanctæ Romanæ Ecclesiæ esse noscuntur, propensiori nos convenit affectionis studio imminere. Beati Sabæ monasterium, a temporibus beatissimi papa Gregorii in religione et honestate fundatum, atque magnis et amplissimis possessionibus ditatum fuisse dignoscitur. Nunc autem peccatis exigentibus, et religio elapsa est, et pravorum hominum superabundante nequitia, bona et D possessiones distractæ sunt, et ab ipso contra justitiam alienata. Eapropter, dilecte in Domino fili Petre abbas, quoniam Cluniacense monasterium, per omnipotentis Dei gratiam, tandiu longe lateque religione præcipua floruit, et bonæ opinionis olore multos aspersit : præfatum sancti Sabæ monasterium cum omnibus ad ipsum pertinentibns, ad reformandam ibidem religionem, ad meliorandum etiam et

(8) De his turbis Godefridus Viterbiensis, « Lucius II, inquit, intendens senatum exstinguere, cum ingenti militia Capitolium Romæ conscendit, ut sedentes ibi tunc senatores cum dedecore removeret. Senatus autem populusque Romanus ad arma con

Ego Lucius Catholicæ Ecclesiæ episcopus subscripsi, cum decem et octo cardinalibus.

Datum Romæ per manum Baronis, sanctæ Romanæ Ecclesiæ subdiaconi, xiv Kal. Februarii, indiet. vii, Incarnat. Dominicæ anno 1144, pontificatus vero domni Lucii II papæ anno 1.

[blocks in formation]

[Dom BOUQUET, Recueil, XV, 416.] LUCIUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis PETRO abbati et monachis Cluniacensibus salutem et apostolicam benedictionem.

Fratres vestros debita benignitate suscepimus, cosque apud Sanctum Sabam honeste locavimus, Maxima vero urbis perturbatione (8) præpediti, quam per dilectos filios nostros Joannem camerarium et alios fratres vestros plenius intelligere poteritis, abbatem ibi ordinare nequivimus; locum tamen ipsum cum omnibus pertinentiis suis per privilegium nostrum vobis concessimus et confirmavimus. Quam citius autem per Dei gratiam ab his expediti, magistro Mario qui hactenus eidem loco præfuerat, quem pro ipsorum novitate provisorem eis per aliquantulum temporis dimisimus, providere curabimus, et illum qui a fratribus vestris nobis designatus est, ibidem ad honorem Dei et sanctæ Romanæ Ecclesiæ et Cluniacensis monasterii, Domino auxiliante, in abbatem ordinare curabimus. Rogamus autem ut pro nobis et universo statu sanctæ Dei Ecclesiæ speciales orationes ad Dominum faciatis et per religiosos congregationis vestri ordinis fieri studeatis.

Datum Romæ, xu Kal. Februarii.

versus, papam cum suis omnibus a Capitolio in momento repellunt; ubi papa, sicut tunc audivimus, lapidibus magnis percussus, usque ad obitus sui diem, qui proxime secutus est, non sedit in sede. »

XCIII.

Privilegium pro monasterio Baumburgensi.

(Anno 1144, Jan. 23.)

[Monumenta Boica, II, p. 187.]

LUCIUS espiscopus, servus servorum Dei, dilectis filiis GODESCALCO Paumbercensi præposito, ejusque fratribus tam præsentibus quam futuris, regularem vitam professis, in perpetuum.

A protectionis unam bisantium aureum, nobis nostrisque successoribus annualiter persolvetis. Si qua igitur in futurum ecclesiastica sæcularisve persona, hanc nostræ constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, nisi reatum suum congrua satisfactione correxerit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, el a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtæ ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco justa servantibus sit pax Dei et Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonæ actionis percipiant, et apud districtum judicem præmia æternæ pacis inveniant. Amen.

B

C

Ad hoc nobis Ecclesiæ Catholicæ cura a summo pastore Deo commissa est, ut Dei servos paternis affectibus diligamus, et eo amplius studeamus ipsorum devotiouem modis omnibus confovere, quo ferventius ipsis disciplinis ecclesiasticis, et sanctorum Patrum regulis inhærere noscuntur. Tunc enim Deo gratus apostolicus impenditur famulatus, si sanctorum locorum salubris institutio, rigor et ordo nostris patrociniis in religionis puritate fuerint conservata. Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris justis postulationibus clementer annuimus, et Beatæ Margaretæ ecclesiam in qua divino mancipati estis obsequio, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus, et præsentis scripti privilegio communimus, statuentes ut quascunque possessiones, quæcunque bona eadem ecclesia inpræsentiaruin juste et canonice possidet, aut in futurum concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium seu aliis justis modis, Deo propitio, poteris adipisci, firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant. In quibus hæc propriis duximus exhibenda vocabulis: Scirnisca, Rota cur tem et molendinum unum, Homdorf, Windeberc cum suis pertinentiis; prædia quæ a Berengario comite, et aliis Dei fidelibus devotionis intuitu vobis concessa sunt. Liceat etiam præposito, qui pro tempore fuerit, advocatum quem eidem loco utilem et necessarium esse perspexerit, commuuis vel sanioris partis fratrum consilio, secundum Deum eligere; et si inutilis apparuerit removere, sicut a prædecessoribus nostris bonæ recordationis Paschali, Honorio et Innocentio statutum esse dignoscitur, et scripto suo firmatum. Sane laborum vestrorum quos propriis manibus aut sumptibus colitis, seu de nutrimentis vestrorum animalium nullus omnino clericus vel laicus decimas a vobis exigat. Obeunte vero te nunc ejusdem loci præposito vel tuorum D quolibet successorum, nullus ibi qualibet subreptionis astutia vel violentia præponatur, nisi quem fratres communi consilio, vel pars consilii sanioris, secundum beati Augustini Regulam præviderit eligendum. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat præfatam ecclesiam temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, aut aliquibus vexationibus fatigare, sed omnia integra conserventur eorum, pro quorum sustentatione et gubernatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura, salva sedis apostolicæ auctoritate, et diocesani episcopi canonica justitia. Ad indicium autem hujus a sede apostolica percepte

Datum Romæ per manum Baronis, sanctæ Romanæ Ecclesiæ subdiaconi, x Kal. Februarii, indictione vin, Incarnationis Dominicæ anno 1144, pontificatus vero domni Lucii II papæ anno primo.

XCIV.

Ad monachos S. Pancratii.— Irritas declarat chartas per quas filii Patribus suis successores fiant in ecclesiis.

(Anno 1144-1145.)

MANSI, Concil., XXI, 615.]

LUCIUS episcopus, servus servorum Dei, priori et monachis Sancti Pancratii salutem et apostolicam benedictionem.

Cum simus ad regimen universalis Ecclesiæ, Domino disponente, vocati, sicut ea solvere debemus, quæ ipsius Ecclesiæ nutriunt honestatem ; sic ea tenemur evellere quæ canonicis obviant institutis, et materiam dissolutionis videntur afferre. Sane relationis vestræ tenore comperimus pravam apud vos, sub prædecessorum vestrorum negligentia, consuetudinem introductam, quod filii eorum, qui vestras ecclesias tenuerunt, ut.... patribus ab ipsis antecessoribus nostris confirmationem de obtinendis ecclesiis, consecuti, sub reprehensibili collusione volunt ipsas ecclesias jure successionis habere, et talium confirmationum obtentu aliqua pensione retenta, patres filios sibi constituere successores. Cum igitur ex hoc et canonicæ disciplinæ vigor infringitur, et temporalia vobis damna proveniunt ; prædictas concessiones vel confirmationes, taliter ab eorumdem locorum priore, vel etiam ab apostolica sede veritate tacita impetrata, irritas esse censemus; præsentium vobis auctoritate licentiam concedentes, ut in ecclesiis vestris, non obstantibus concessionibus, aut confirmationibus illis, liceat vobis idoneas personas eligere, et electas episcopo præsentare, ut animarum cura recepta de spiritualibus ei, vobis autem de temporalibus debeant respondere. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostræ concessionis infringere, vel ei ausu temerario contraire; si quis autem hoc attentare præsumpserit, indignationem omnipotentis Dei, et

beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus se nove- A in die Domini. Unde credimus Antichristum veljam rit incursurum.

Dat. Vellet. K. J.

XCV.

Ad*** cum adhuc presbyter cardinalis.
[MANSI Concil, XXI, 617.]

De abusivis et abusationibus quæ hoc tempore in Ecclesia Dei fiunt, multa, reverende frater, in charta notasti, et plura notare potuisti quia peccatis nostris exigentibus multo plura fiunt in hoc periculoso tempore, quam in diebus patrum nostrorum. Quæ tanto liberius et crebrius sunt, quanto nulli, aut paucissimi sunt, qui ex adverso ascendant, et murum pro domo Israel opponendo stent in prælio

venisse, vel in proximo venturum esse, cujus faciem, sicut in Job legitur, præcedit egestas egestas siquidem virtutum, et virtuosorum hominum, ut eo liberius voluntatem suam faciat, quo fere nullus est qui ei contradicat. Inter hoc autem, bone frater, quid tibi agendum sit non ignorat tua religiositas a cunabulis sacris litteris erudita. Ego autem, hoc mihi video faciendum, et utinam faciam! et hoc tibi consulo tanquam charissimo fratri, ut abominationes quæ fiunt Domini adjutorio vitemus, et super his qui faciunt doleamus, quatenus vir ille vestibus lineis de quo in Ezechiele legitur, Tau super frontem nostram signet, et non occidamur.

VARIORUM AD LUCIUM PAPAM

18 EPISTOLÆ.

I.

Alphonsi regis Portugalia epistola ad Lucium II pupam, qua regnum suum Romanæ Ecclesiæ tribularium constituit.

(BALUZ., Miscell. edit. in-fol., tom. III, pag. 78.)
LUCIO secundo A. rex Portugalensis (9).

Claves regni cœlorum beato Petro a Domino nostro Jesu Christo concesssas esse cognoscens, ipsum patronum et advocatum apud Deum omnipotentem habere disposui, ut et in vita præsenti opem illius et consilium in meis opportunitatibus sentiam, et ad præmia felicitatis æternæ ipsius suffragantibus meritis valeam pervenire. Quocirca ego Adefonsus Dei gratia Portugalensis rex per manum domini G. diaconi cardinalis, apostolicæ sedis legati, domino et Patri meo papæ Innocentio hominium feci, et terram quoque meam beato Petro et sanctæ Romanæ Ecclesiæ offero sub annuo censu quatuor unciarum auri, ea videlicet conditione et tenore ut omnes qui terram meam post decessum meum tenuerint, eumdem censum annuatim beato Petro solvant, et ego, tanquam proprius miles beati Petri et Romani pontificis, tam in me ipso quam in terra mea vel in iis etiam quæ ad dignitatem et honorem meæ terræ ac etiam defensionem et solatium apostolicæ sedis habeam, et nullam potestatem alicujus ecclesiastici sæcularisve dominii, nisi tantum apostolicæ sedis vel a latere ipsius missi, unquam in terra mea recipiam (10).

B animo coram idoneis testibus propria manu confirmo (11).

C

Facta oblationis et fortitudinis charta Idus Decembris, æra MCLXXX. Ego supradictus Adefonsus Portugalensis rex hanc chartam fieri jussi, et libenti D

(9) Proclamatus rex an. 1139. MARIAN. 1. x, c. 17.

(10) Vide Innoc. III, lib. 1, epist. 99, 441, 448,

[blocks in formation]

(Duchesne, Hist. Franc. script., IV, 769.)

Lucio Dei electione summo pontifici, dilectissimo domino suo et omnium ULGERIUS, ejusdem permissu Andegavensis licet indigue dictus episcopus, et servus ejus, officiosam subjectionem, et devotam obedientiam.

Charissimos pedes sacrosanctæ majestatis vestræ precibus et supplicatione postulare præsumimus, quatenus venerabilem decanum Beati Martini dominum Odonem, virum egregium, cum ad vestram venerit præsentiam, pro vestre benignitatis misericordia dulciter et mansuete suscipiatis, et ejus graves molestias in lætitiam convertatis, et cum plenitudine pacis et gratiæ vestræ, quod vestram serenitatem decet, eum ad nos et ad propria remittatis. Coram vobis, cui perniciosum est mentiri, testamur quod cum ad modo dictam ecclesiam venissemus, et capitulum, quod tunc frequentissimum residebat, fuissemus ingressi, nullum in fratribus illis intelleximus, qui in superius nominatum decanum clamaret, vel ei in aliquo derogaret. Sed potius ei plurimum ob istiusmodi increpationem vestram condolebant, et unanimes voce concordi 447; lib. xiv, epist. 59; lib. xv, epist. 24.

(11) Pontificis responsum vide supra sub num. 20.

commendantes eum, promittebant totum scire suum, A tutela procuretur, et ad eam refugium habeant, et totum posse suum, et se venturos ad genua ve- quibus surgentia bella exitium minitantur. Igitur stræ misericordiæ si opus sit, et facturos in ejus defensione quidquid bonorum devotio filiorum habet facere pro defendendo bono patrono suo. Probatæ et religiosæ personæ orant pro illo nobiscum, quas ipse consuevit fulcire consilio, et fovere auxilio. Conservet vos Deus desideratum Patrem et reclorem Ecclesiæ suæ et toti mundo diu superstitem. Pro vobis, Pater, oramus, et in capitulis et in conventibus orari facimus.

III.

Ejusdem ad eumdem.-Robertum priorem S. Cosmæ Turonensis commendat.

(DUCHESNE, ibid.)

Lucio, Dei electione summo pontificum, reventissimo Patri suo, et omnium, et domino, ULGerius dictus Andegav. episcopus, servus sanctitatis, devotam subjectionem et officiosam obedientiam.

B

Domnus Rotbertus venerabilis prior Sancti Cosmæ Turonensis, vir quidem magnæ religionis, ad januam vestræ misericordiæ pro negotiis et necessitatibus pauperis Ecclesiæ, cui auctore Deo præsidet, et pro qua plurimum laboravit, proficisci deliberavit. Unde nos confisi de vestræ misericordiæ consuetudine, pedibus vestræ Majestatis supplicare rogando præsumimus quatenus eum, cum ad vestra genua venerit, benigne suscipiatis, et in petitionibus suis, quas dignas auditu ante clementiam vestram fuderit, C efficaciter exaudiatis, et a serenitate vultus vestri lætum ad propria eum remittatis. Quanto citius potero dirigam ad vestram paternitatem Peloquinum clericum et servum vestrum, officialem meum, cumn intersignis servitutis meæ : qui vice mei desideratos vestros vultus videndo, et optatam vestram sospitatem mihi nuntiando, desiderium meum impleat. Quandoquidem impediente infirmitate mea et senectute, ad vos, charissime domine, venire non sufficio. Conservet vos pietas Christi diu superstitem super terram, piissimum Patrem Ecclesiæ suæ. Valete.

[blocks in formation]

veterum hostium deprehensas noviter insidias ad vestram paternitatem, cui credita est sollicitudo omnium ecclesiarum, deferimus, ut eorum conatus vestra relidantur industria, qui sub specie religionis animas simplicium in errorem ducunt, et unius integritate fidei, quæ multis in locis vulnerata est, sicut apud nos compertum nunc esse constat, sancta Dei convalescat Ecclesia. A Monte Guimari (12), quo nomine quidam vicus in Francia dicitur, quædam hæresis per diversas terrarum partes defluxisse cognoscitur; quæ adeo varia et multiplex est, ut sub unius certo vocabulo minime comprehendi posse videatur, cujus apud nos sectatores quidam detecti, convicti et confessi sunt, hos turba turbulenta raptos, incendio tradere deputavit; sed nos, Dei favente misericordia, pene omnes ab instanti supplicio, de ipsis meliora sperantes, vix tamen eripuimus: quorum unus hic est quem ad paternitatem vestram sua petitione destinare curavimus. Hæresis hæc diversis distincta est gradibus; habet enim auditores, qui ad errorem initiantur; habet credentes, qui jam decepti sunt; habet christianos suos, habet sacerdotes, habet et cæteros prælatos sicut et nos. Hujus hæresis nefandæ blasphemiæ sunt, quod in baptismo peccata remitti negat, quod sacramentum corporis et sanguinis Christi inane reputat, quod per impositionem pontificalis manus conferri nil asseverat, quod neminem Spiritum sanctum accipere credit, nisi bonorum operum præcedentibus meritis, quod conjugium damnat, quod apud se tantum ecclesiam catholicam esse prædicat, quod omne juramentum velut crimen judicat. Hi tamen qui hujus sceleris sectatores sunt, sacramentis nostris ficte communi.. cant, ad nequitiæ suæ velamentum. Horum adhuc auditor erat hic Americus, quem ideo ad vos direximus, ut vestro judicio Deo et sanctæ ipsius Ecclesiæ satisfaciat, et sponsionem quam fecit beatis apostolis, cum in discrimine vitæ positus esset, adimpleat. Vovit enim, ut dicit, si eorum meritis et precibus evadere posset, quod eorum limina devotus visitaret, ut ipsis gratiarum actiones pro conservata salute rependeret; alios vero hujus erroris participes per religiosa loca divisimus quid super eis ad correctionem agendum sit a vobis exspeclantes. Præterea charitati vestræ notificamus quia secundum quod ab his qui a nobis deprehensi sunt, accepimus, omnes Gallici regni atque nostri civitates hujus erroris veneno ex parte magna infectæ sunt. Provideat itaque vestræ paternitatis solertia, ne virus hoc altius serpat, sed cauterio diligentiæ salutaris aduratur, ut deficiat. Vale.

errores suos disseminavit, qui magnam cum descriptis hac in epistola affinitatem habent.

PATROL. CLXXIX.

30

ANNO DOMINI MCXLIII.

WILLELMUS

MALMESBURIENSIS MONACHUS.

NOTITIA.

(Ex procemio D. Georgii WAITZ, prof. publ. Gott., ad Excerpta ex Willelmi scriptis Malmesburiensis historicis, Monumenta Germania historica, Scrip. t. X, p. 449.)

Inter rerum Anglicarum scriptores qui sæculo x11 floruerunt, primum locum tenet Willelmus, monachus Malmesburiensis, vir litterarum amore, industria et doctrina conspicuus, qui iterum iterumque res patrias et externas exponendas sibi sumpsit, coque magnam apud posteros laudem meruit. Eodem consilio hoc sæculo Florentius Wigorniensis, Henricus Huntindoniensis et Simeon Dunelmensis ducti sunt, necnon posterioris ævi scriptores, Willelmi plerumque vestigiis inhærentes, Rogerus de Wendower alii, libros suos rerum in Gallia, Germania, Italia atque Terra Sancta gestarum narratione ornaverunt. Willelmus, inde a pueritia annis litteris opera navata, non vulgarem scribendi peritiam sibi comparavit, et mox magno historiæ amore illectus, præter Vitas sanctorum et opera quædam theologica philosophicaque, tel ver quater libros historicos componendos suscepit. Qua de re ipsum disserentem audiamus (1): Diu est, inquit, quod et parentum cura et meapte diligentia libris insuevi. Hæc me voluptas jam inde a pueritia cepit, hæc illecebra mecum parilibus adolevit annis; nam et ita a patre institutus eram, ut si ad diversa declinarem studia, esset animæ dispendium et famæ periculum. Quocirca memor sententiæ : « Cupias quodcunque necesse est » extorsi juventuti meæ ut libenter vellem quod non velle honeste non Possem. Et multis quidem litteris impendi operam, sed aliis aliam. Logicam enim, quæ armat eloquium, solo libavi auditu; physicam, quæ medetur valetudini corporum, aliquanto pressius concepi; jam vero ethicæ partes medullitus rimatus, illius majestati assurgo, quod per se studentibus pateat et animos ad bene vivendum componat; historiam præcipue, quæ jocunda quadam gestorum notitia mores condiens ad bona sequenda vel mala cavenda legentes exemplis irritat. Itaque cum domesticis sumptibus nonnullos exterarum gentium historicos conflassem, familiari otio quærere perrexi, si quid de nostra gente memorabile posteris posset reperiri. Hinc est quod ab antiquo scriptis non contentus, ipse quoque scripturire incepi, non ut scientiam meam, quæ pene nulla est, proponerem, sed ut res absconditas, quæ in strue vetustatis latebant, convellerem in lucem. Quapropter opiniones volaticas despuens, chronica longe lateque corrogavi, sed nihil propemodum hac, fateor, profeci industria. Omnibus enim decursis, inops remansi scientiæ, quippe ante non inveniens quod legerem quam lecturire desinerem.

Tria exstant opera historica ab Willelmo conscripta, Gesta regum Anglorum,Gesta pontificum Anglorum, Historia novella; præter quæ ipse Chronicam affert libris tribus digestam, qua nunc caremus (2). Quadra gesimo ætatis anno nondum exacto, majorem horum partem Willelmus confecisse videtur (3). Sed neque postea hac cura se abdicavit. Nam cum regum Anglorum Gesta inter annos 1119-1124 scripserit, Historiam

(1) Gestorum libr. 1, prol.

(2) Historia novellæ prologus Roberto, filii regis Heinrici et comiti Glæcestrensi, inscriptus : Pleraque gestorum præcellentis memoriæ patris vestri stylo apponere non neglexi, et in quinto libro regalium actuum et in tribus libellis quibus Chronica dedi vocabulum. Nunc ea quæ moderno tempore... acciderunt in Anglia ut mandentur posteris, desiderat animus vestræ serenitatis. Chronicon illud

fortasse historiam annorum 1120-1128 exposuit. In illo enim auno Gesta regum desinunt, inde ab hoc Historia novella incipit.

(3) Hardy ex Willelmi commentariis in Lamentationes Jeremiæ ineditis affert (Præf. p. 1, n. 3), hos quadragesimo ætatis anno scriptos esse ibique Willelmum se juventutis diebus in historia scribenda delectatum esse profiteri.

« AnteriorContinuar »