Imágenes de páginas
PDF
EPUB

petentis commutationis. Si quis autem, quod non optamus, nefario ausu contra huius nostri apostolici privilegii paginam sciens agere presumpserit, sciat se dei et beati Petri, apostolorum principis, nostrę humilitatis iudicio excommunicatum, immo anathematizatum, cum diabolo atque Juda traditore omnibusque impiis, quibus preparatus est cruciatus eternus. Qui vero pio intuitu hec observare et custodire studuerint a misericordissimo domino nostro Jesu Christi benedictionis gratiam et eterne vitę gloriam inter sanctos et electos consequi mereantur.

Data III Nonas Octobris, per manum Petri, diaconi, bibliothecarii et cancellarii sanctę apostolicę sedis. Anno domni Leonis noni pape 1. Indictione III.

Abschrift vom 13 Jahrh. des Cart. de St.-Remi B. p. 2, 3, in der Bibl. zu Reims.

Nr. 15.

Leo IX bestätigt dem Abte Adelhard von St.-Pierre-au-Mont (D. Châlons-sur-Marne) die Besitzthümer seines Klosters.

1049 October 6.

LEO episcopus servus servorum Christi fratri Odilardo, abbati monasterii, quod situm est in Catalaunensi | suburbio, omnibusque suis successoribus perpetuam salutem. Petentium desideriis ita nos convenit impertiri assensum, ut sequentibus | temporibus aecclesiastica utilitas mullis valeat submitti dispendiis. Nam tunc petitorum postulatio congruum videtur suscipere effectum, quando venerabilia loca oportune ordinata ad meliorem fuerint, sine dubio, statum apostolica auctoritate corroborata. Idcirco noverit omnium presentium et futurorum regum et episcoporum seu omnium apostolicę sedis fidelium unanimitas, Odilardum abbatem cum ceteris fratribus nostram implorasse benivolentiam, ut privilegium de iam dicto monasterio sancti Petri, apostolica auctoritate firmatum, nostro dignaremur roborare sigillo. Considerantes autem simulque cognoscentes iusta et congrua beneficia poscentium auctoritate beati Petri apostoli, cuius nos immeriti vicarii existimus, privilegio nostre pagine decreta roboramus prędecessorum nostrorum et venerabilium eiusdem patrię episcoporum, regum, omnium potentium et principum, obtestantes, ut prefatus locus sancti Petri, nostris auctoritatibus roboratus, nunc et evis temporibus ratus permaneat nullusque episcoporum aut aliorum principum cupiditatis vel avaritię causa iunctionis suę aecclesię seu beneficii iure eundem locum venerabilem repetat vel usurpet, non in villis, non in mancipiis, non in ornamento vel vestibus sive in quibuscumque rebus eiusdem çcclesię vel loci; sed semper sepedictus locus honore regum seu Romanę sedis pontificum decoratus permaneat. Si quis autem temerario usu magna parvaque persona contra hoc nostrum apostolicum decretum aliquid agere presumpserit, sciat se anathematis vinculis esse innodatum et a regno dei alienum et cum impiis omnibus acterno incendio dampnatum. | At vero, qui observator extiterit prçcepti huius, gratiam et misericordiam vitamque aeternam a misericordissimo domino deo nostro consequatur.

(R)
DAT. II. Non.

(M)

Octobris, per manus Petri, diaconi, bibliothecarii et cancellarii |
Anno domni LEonis PaPae I. Indictione III.

sanctę apostolicę sedis.
Or. im Archive des Dép. Marne zu Châlons-sur-Marne.

Perg. wohl nicht ital., breit 0,335—0,355, lang 0,51–0,53 (unregelmässig geschnitten), unten umgeschlagen, hier geht durch zwei unter einander angebrachte Löcher das nicht sehr starke Pergamentband (circa 0,007 breit), woran die Bulle hängt, Faltung der Privilegien. Mit Ausnahme des in Uncialen ausgeführten Leo der Nominatio ist Alles in fränkischer, namentlich im g etwas verschnörkelter, Urkundenminuskel geschrieben. Die von der Datirung 0,08 entfernte Rota ist unregelmässig gezeichnet, ihre Kreise sind ohne Zirkel gemacht (Aussenkreis misst im Durchmesser 0,054-0,058, Innenkreis 0,032-0,037), das Monogramm besteht aus feinen Linien, das Komma fehlt; das Datum weist äusserlich alle Eigenthümlichkeiten der Petruszeile auf, könnte aber doch von der nachbildenden Hand des Textschreibers herrühren, die Bulle ist noch dünner wie ein Zweimarkstück und ungleichmässig ausgeprägt, das Pergamentband geht nicht in der Mitte, sondern mehr an der Seite hindurch, Avers: Sternvignette, darum LEONIS, Revers: Kreuzvignette, darum PAPAE.

*

Nr. 16.

Leo IX bestätigt der Kathedrale von Metz die Rechte, welche ihr Bischof Adalbero nach dem Beispiele seiner Vorgänger zugestanden hat.

1049 October 11. Metz.

Leo episcopus servus servorum dei Paulino primicerio congregationis sancti Stephani, primi martiris, et sancti Pauli Mettensis | ecclesię et per eum cunctis successoribus eius atque universis fratribus, tam presentibus quam futuris, perpetuam in domino salutem. Cum pie desiderium voluntatis et laudande devotionis intencio apostolicis sit semper presidiis adiuvanda, cura est sollicitudinis adhibenda, ut ea, que legaliter geruntur et equitatis forme conveniunt, nulla valeant refragatione perturbari, sed inrefragabili iure deo auctore debeant permanere. Quia vero cari nostri nepotis et in Christo dilecti fratris Adalberonis, vestri Mettensis episcopi, vigilantissima sollicitudo nostrum sollicitare decrevit apostolicum culmen, quatinus munimen apostolice auctoritatis accomodaremus privilegio vestrę ecclesię, quod ipse pio intuitu provocatus predecessorum suorum exemplo firmavit, inclinati precibus eius et etiam a nobis ipsis permoti, pro eo, quod in fraternitate vestra eramus, dum Tullensi episcopatui preeramus, per hoc nostre apostolice auctoritatis privilegium confirmamus et corroboramus, quicquid in eodem privilegio contineri videtur. Ut scilicet fratres electi electionem primicerii faciant sive decani, cantoris, librarii atque custodis ecclesię sancti Stephani ex illis, quemcunque elegerint, et ab ipso episcopo vel successoribus eius expetierint, ut circas 1) et vigilias non faciant propter perpetuas ecclesię observantias nisi in obsidione civitatis, ut ab exigendis et accomodandis ad itinera episcopi caballis omnino liberi sint, ut in propriis mansionibus eorum nulla transeuncium aut superveniencium nec ipso adventu regio habeantur hospitia, nec ulla potestas pro aliquo facto in eas violenter intrare presumat, ut in quocumque banno kanonici vineas habeant sine licentia vindemient, quia omnes pariter a monasterio et, nisi per licenciam egredi non debent, ideoque bannos, ut alii, observare non possunt, ut neque famuli fratrum intra claustrum servientes neque prebendarii singulorum pro ullo facto bannum ad civitatem emendent, sed si forte aliquid tale commiserint, ipsimet domino episcopo de suis hominibus iusticiam faciant, ut, defunctis fratribus, episcopus res suas diripere non debeat, etiam si aliquod ministerium episcopi habuerint, sed omnia sua illis libere disponere liceat. Porro si divino iudicio aliquis fratrum subita, ut sepe fit, morte preventus, de suis ordinare non poterit, totum mobile eius communi fratrum consilio ad salutem animę eius disponatur. Percussuram proprię monetę apud Sareburc habeant libere, sic tamen, ut pondere et puritate argenti a Mettensi non discrepet. In omnibus autem mansis sancti Pauli nemo lectos accipiat, nisi ministerialis fratrum. Postremo, quicquid hactenus possederint, vel deinceps, deo donante, adquirent, sive ad indominicatum suum teneant, sive alicui fratrum in beneficium dentur, nemo inde canonicum vel advocatum cius ad placitum stringat, sed cum quiete et sine perturbacione omnia sua possideant, quatinus liberius in ipso sacro loco deinceps deo militent, et pro peccatis omnium populorum miserationem dei implorent. Quarum omnium rerum, sicuti adnotate sunt in privilegio cari nostri supradicti vestri Mettensis episcopi, constitucionem ex eius, sicut prelibavimus, intercessione nostrę apostolice auctoritatis robore per hoc privilegium munimus et confirmamus. Statuentes apostolica censura sub divini iudicii obtestacione, ut nullus imperator, rex, dux, marchio, comes et preterea archiepiscopus et specialiter ipse Mettensis, quicumque pro tempore fuerit, seu etiam alia aliqua magna parvaque persona contra hanc nostram apostolicam auctoritatem fulcitam corroborationem venire pertemptet. Quod [si] quisquis ausus fuerit, nostri anathematis vinculo inno datus erit usque ad dignam satisfactionem. Qui vero custos et observator huius nostri privilegii extiterit, a deo benedictionis gratiam consequatur et eternę vitę particeps efficiatur.

[blocks in formation]

1) Circa, cerchia: vigiliae, excubiae, Gall,,la Ronde", a circumcundo, quia qui urbium custodiae invigilant, muros circumeunt. Du Cange, Gloss. II p. 357. 2) Hugo I, de Salins, Erzbischof von Besançon, 1031–1066.

Udo Leuchorum episcopus 1).

Alinardus Lugdunensis aecclesię primas.

Humbertus cardinalis et episcopus Silve candidę.

Theodericus Verdunensis episcopus.

Johannes sacriscrinius. Item Johannes archidiaconus.

[ocr errors][merged small]

Data v Idus Octobris, per manum Udonis, sancte apostolicę sedis cancellarii et bibliothecarii et Tullensis primicerii. Anno domni Leonis VIIII papae I. Indictione II. Anno vero dominicę incarnationis millesimo XLVIIII. In ecclesia sancti Johannis evangeliste sanctique Arnulfi Mettensis episcopi.

Orig.-Nachbildung, im Bezirksarchive von Lothringen zu Metz.

Perg. nicht italien. breit 0,465, lang 0,624, unten nicht umgeschlagen, durch 4 Löcher in Rautenform geht kanzleimässig die lila Seidenschnur, deren Bulle verloren, Faltung der Privilegien. Die erste Zeile ist in verlängerter Schrift ausgeführt, der Context in etwas verschnörkelter fränkischer Minuskel. Acusserlich erkennt man die Nachbildung an den Zeugenunterschriften mit dem ganz unkanzleimässigen testes in der Mitte, sie rühren alle von gleicher Hand her, offenbar der des Textes und der Datumzeile, die Umschrift der Rota ist unkanzleimässig, ebenso wie das aus 4 fast gleichen Haken bestehende Komma. Als innere Gründe sprechen für eine Fälschung: die halsbrechende Stilisirung und Formulirung, der übertrieben weitreichende Inhalt, die Ortsangabe am Schlusse der Datumzeile, unpassende Zeugen und Anderes. Offenbar hat aber dem Fälscher ein echtes Diplom Leos vorgelegen und zwar könnte es das für St.-Airy de Verdun vom 10 Jan. 1051 gewesen sein, wovon sich ein grösseres Stück im MS. Moreau B. 25 (Bibl. Nat. zu Paris) gepaust findet.

Nr. 17.

*

Leo IX berichtet dem Bischofe Theoderich von Verdun, er bestätige auf seine und des Archidiakons Ermenfried Bitte die Besitzthümer von Vieux-moutier (Altmünster), welches von jenem Ermenfried erneut und vom Papste der Madeleine geweiht worden. 1049 October 26.

X. Leo episcopus servus servorum dei Theoderico, Virdunensium presuli, suisque successoribus in perpetuum. Si devotis fidelium petitionibus assensum dederimus, videlicet, ut res sanctarum ecclesiarum, eorum procurationi commissas, unde duplae refectionis pastu sustentari debeat grex dominicus, nostri apostolici privilegii auctoritate firmaverimus, universalis sanctae statui ecclesiae profuturum minime dubitamus, immo ab ipso divinae misericordiae fonte large remunerari credimus. Unde omnium catholicorum deoque placentium universitas noverit, iam dicti Teoderici 2) dilectissimi presulis consensu, et Ermenfridi Virdunensis archidiaconi interventu, locum, Vetus monasterium antiquitus dictum, et ab ipso Ermenfrido funditus renovatum 3), immo a me ipso in honore sanctae Mariae Magdalenae devote dedicatum et consecratum 4), me apostolicae auctoritatis munimine confirmare, ne, quicquid Heimo episcopus 5) cum ceteris successoribus, praefatus etiam Teodericus presul, noster contemporaneus, pia devotione eidem ecclesiae contulerant, ab aliquo sanctae ecclesiae inimico posthac violenter auferri contingat. Res autem eidem ecclesiae pertinentes, quas confirmare statuimus, presentis descriptionis pagina demonstrat, videlicet matres ecclesias duas Moleni villae et Castellonis cum altaribus et familia, vineis et molendinis et silvis aliisque appendiciis, duo molendina subtus monasterium sita, et circa eadem alodium a fratribus sancti Mauricii per concambium adquisitum, et piscariam a Novo ponte usque ad vadum sancti Pauli, atque theloneum portarum et rasalis ") modii eiusdem civitatis, et unum elibanum 7) in Macello aliasque mansuras, extra urbem mansuras cum arabili terra, et vineam a fratribus maioris ecclesiae concambio alterius terrae adquisitam, Nova villa duo molendina cum duobus mansis et alia terra cum pratis, villare unum, molendinum cum manso uno et famila, in Diespa terram, Moaldi villae ecclesiam cum aliis appendiciis, aecclesiam de Commenis cum duobus mansis et sartis ) et familia, Braconis villare ecclesiam unam, predium de Holdonis curte cum silva a fratribus Montisfalconis concambiatum, de predio Genalt alodium, quod curtis Mariae dicitur, cum familia et vinea et molendinis et banno aliisque appendiciis, beneficium, quod similiter ad Orna dicitur, cum molendino et banno aliisque appendiciis, Firmerei villa mansos tres et v Bethelonis villa, mansum unum et

1) Odo, Bischof von Toul, 1051–1069. 2) Theodorich, Bischof von Verdun, 1046–1089. 3) Clouët Hist. de Verdun II p. 45 sq. 65 sq. 4) Clouët II p. 65. 5) Heimo, Bischof von Verdun, 988—1024.

6) Kasa, rasara, rasarium, raseria, rasum: mensura frumentaria (in agro Dumbensi Ras: ubi plerumque continet quatuor cupas). Du Cange, Gloss. V p. 589, 590, 593. 7) Vielleicht zusammenzustellen mit Hel: Champ fermé de haies, verger. Du Cange VII p. 200. 8) Sartum, sartus: terra dumetis purgata et in culturam redacta. Cange VI p. 73.

Du

aliam terram adquisitam cum silva, Balzeias quinque quartaria, alodium de domno Petro cum ecclesia et familia et molendinis, alodium de Occa, alodium de Villa cum ecclesia et familia, apud Gisindi curtem molendinum super Mosam situm, apud Wimbeam mansum unum, alodium de Folleio cum partibus tribus medietatis ecclesiae aliisque appendiciis et parte ecclesiarum Eremberti curtis et Cosantiae, medietatem aecclesiae de Elna, alodium de Marleio cum silva et pratis, apud Montiniacum mansos duos, apud Volsopiam partem aecclesiae cum dimidio manso, alodium de Stabuletis cum familia aliisque appendiciis, aecclesiam de Elisia cum dimidio manso et familia, alodium de Jonvilla tres mansos et dimidium cum familia, apud Bellam aquam tres mansos cum banno et familia, in Arduenna alodium Campis nominatum cum familia aliisque appendiciis, alodium de Resingis cum familia et duobus molendinis, alodium de Beroldi curte cum familia, apud Cankyriacum mansos octo, in Scarponna mansos duos vineatos, Duosa mansum unum unde sal persolvitur, aecclesiam de molinis Valdentiae, apud Ranserias alodium cum molendino, iuxta monasterium alodium cum aedificiis et domibus claustro inclusis. Ego ipse Theodericus eidem ecclesiae concessi per singulas curtes meas viniferas nonam partem vini cum singulis mansis et famila et banno, villam, quae Tilia dicitur, cum aecclesia et familia et banno aliisque appendiciis, mansum unum Jovispilae, villare mansum unum, eo tamen tenore concessi, ut pro salute animae meae et antecessorum meorum tres pauperes in refectorio coram fratribus cotidie reficiantur. Praeter hoc etiam prebenda mea cuidam fideli fratri commendetur, cuius cura sit, ut cotidie inter pauperes pro remedio animae meae fideliter distribuatur. Dedi etiam apud Corcellas XII mansos cum banno eo tenore, ut cotidie ante capitulum missa pro defunctis communiter a fratribus celebretur et ebdomadorio, qui missam cantaverit, per singulos dies de eisdem mansis denarius persolvatur. Si quis autem, quod absit, temerario ausu supra dictarum rerum invasor extiterit, sciat, se nostri anathematis vinculo innodatum, infernalis gehennae incendio cum Juda traditore cruciandum, nisi resipiscens de malefactis poeniteat et commissa iusta satisfactione corrigat. Amen.

[blocks in formation]

Dat. vII Kal. Novembr., per manus Petri, diaconi bibliothecarii et cancellarii sanctae apostolicae sedis. Anno domni Leonis noni papae I. Indictione III.

Abschrift des Souprieur der Abtei Saint Airy, D. Michel Colloz, vom 5 September 1787, im MS. Moreau 24 fol. 119, in der Bibl. Nat. zu Paris.

[ocr errors]

„L'original est écrit sur un parchemin, qui a un pied neuf pouces moins trois lignes de largeur (0,57 M.) sur deux pieds moins une ligne (0,65 M.) de hauteur, non compris le replis, qui porte dix sept lignes. Le sceau de plomb, dont il est muni, est attaché et suspendu par une bandelette de cuire à double queuë; il donne le nom du pape du premier côté et le mot de papae sur le revers avec les ornemens au milieu et d'autres entre les lettres, sans chiffre marquant le nombre qui le distingue des autres papes de son nom. La copie de cette bulle donée par Dom Calmet entre les preuves de son histoir de Lorraine col 423 et 424 n'est ni complete ni exacte.“ Trotz des grossen Stück Pergaments, der wahrscheinlich echten Bulle und den von Colloz wiedergegebenen Zeichnungen der Rota, des Monogramms und Kommas haben wir offenbar kein Original, sondern nur die Nachbildung eines solchen vor uns, was die schwerfälligen Satzformen, einzelne Wendungen, wie Teodericus presul noster contemporaneus, das unkanzleimässige Amen am Schlusse des Contextes, das Ego ipse Theodericus etc. beweisen. Dass das Schriftstück mit Herzuziehung eines Originals angefertigt worden, kann keinem Zweifel unterliegen, in wiefern dasselbe ihm aber inhaltlich entspricht, lässt sich nicht feststellen. Vergleichen wir es mit dem Alexanders II vom 13 April 1068, so erscheint seine Glaubwürdigkeit sehr gering (Vergl. auch Jaffé, Reg. 3189).

Nr. 18.

Leo IX befiehlt dem Grafen Wilhelm I von Nevers, dem Kloster Montier-en-Der (D. Châlons-sur-Marne) Gerechtigkeit wiederfahren zu lassen.

1050 Mai 1. Lateran.

Leo episcopus servus servorum dei Wilelmo Nivernensi comiti ) apostolicam benedictionem. Mandamus et precipimus tibi, ut rectum facias deo et sanctis apostolis Petro et Paulo et sancto Berchario atque monachis, inibi consedentibus, de prediis illorum, sicut iam tibi precepimus et tu abbati illorum Romę convenisti. Quod nisi feceris, si, quatuor proclamationibus factis, ad me de hac re quinta facta fuerit, profecto excommunicaberis. Vale.

Data Kl. Mai, per manus Petri, diaconi, bibliothecarii sanctę sedis apostolice. Anno domni Leonis noni papę secundo, Indictione III, abbati ex monasterio sancti

1) Wilhelm I Graf von Nevers, Tonnerre und Auxerre 1040-c. 1097.

Bercharii, quem eodem die ad abbatem in capella sua Lateranensi benedixerat et ei nomen suum, quod fuit Bruno, imposuerat.

Abschrift vom 12 Jahrh. des Cart. de l'abbaye de Montier-en-Der fol. 63, im Archive des Dép. HauteMarne zu Chaumont. Daraus neuere Abschr. MS. lat. Nouv. Acq. 1251 fol. 63, in der Bibl. Nat. zu Paris. Obige Datumangaben stehen im Cartulaire für sich unter dem Breve eingetragen, sie stimmen unter einander gut zusammen (vgl. Jaffé 3208), ob sie darum aber bezügl. des päpstlichen Briefes ganz zuverlässig sind, dürfte fraglich sein.

Nr. 19.

Leo IX befiehlt seinem Getreuen (!) Gottfried, dem Kloster Montier-en-Der (D. Châlonssur-Marne) Gerechtigkeit widerfahren zu lassen.

(1050 Mai 1. Lateran. 1)

Leo episcopus servus servorum dei Goffredo fideli suo apostolicam benedictionem. Mandamus atque precipimus tibi, ut rectum facias deo et sanctis Petro atque Berchario atque monachis inibi consedentibus ), sicut iam tibi precepimus et tu michi convenisti. Quod, nisi feceris, si secundam exinde habuerimus querelam, procul dubio excommunicaberis.

Marne zu Chaumont.

Abschrift vom 12 Jahrh. des Cart. de l'abbaye de Montier-en-Der fol. 53, im Archive des Dép. Haute-
Daraus neuere Abschr. MS. lat. Nouv. Acq. 1251 fol. 53, in der Bibl. Nat. zu Paris.
Nr. 20.

Leo IX befiehlt dem Bischofe Hugo von Nevers, dem Kloster Montier-en-Der (D. Châlonssur-Marne) zur Zurückerlangung seiner Güter behilflich zu sein.

(1050 Mai 1. Lateran. )

Leo episcopus servus servorum dei Hugoni Nivernensi episcopo 4) apostolicam benedictionem. Mandamus et precipimus tibi frater, ut in quantum poteris adiuvares monachos sanctorum apostolorum Petri et Pauli sanctique Bercharii ad recuperanda predia sua, que in comitatu Nivernensi habentur. Si enim comes Vuilelmus rectum facere de hoc noluerit et abbas sancti Germani tibi obedire, ut, que ex his tenet, reddat, cum omnibus, qui possident quicquam illorum prediorum, omnino precipimus tibi, ut excommunices. Vale.

Abschrift vom 12 Jahrh. des Cart. de l'abbaye de Motier-en-Der fol. 63, im Archive des Dep. HauteMarne zu Chaumont. Neuere Abschr. MSS. lat. Morean 24 fol. 142, Baluze 39 fol. 180, Nouv. Acq. 1251 fol. 63, in der Bibl. Nat. zu Paris.

Nr. 21.

Leo IX bestätigt dem Abte Hugo von Charoux (D. Poitiers) die Besitzthümer und Rechte seines Klosters ").

1050 Mai 3.

Leo episcopus servus servorum dei Hugoni, religioso abbati ex monasterio sancti salvatoris Karroffensis cenobii, eiusque successoribus perpetuam salutem. Jam quia cunctis dei ecclesiis Romana ecclesia obtinet dignitatem ac principatum, ideo decet, eam prae universis largitate vigere et tuitione libenti velle modis omnibus enitere. Quoniam cum propria quotidie larga manu ministrat ipsa, petentibus etiam largius monet, sua aliis largire, quibus est poscentibus, scilicet fidelibus. Itaque petistis a nobis, qualiter vobis vestrisque successoribus per vos in monasterio prefato summi salvatoris in Karroffo tuitionem privilegii faceremus et sub apostolica defensione universa eidem monasterio pertinentia mitteremus. Quibus aures accommodantes, volumus et apostolica auctoritate expresse decernimus, sicut et antecessores nostri fecerunt vobis, ut cuncta, quae nunc legaliter possidet locus ipse vel, quae a quibuscumque fidelibus tam regibus quam sacerdotibus vel aliis quibuslibet personis afferri vel donari ibidem contigerit, a presenti tempore et sine inquietudine in praefato monasterio precipimus conservari et

1) Wegen des Datum vergl. Nr. 18. dem Satzgefüge mehrere Worte ausgefallen zu sein. Champallement, Bischof von Nevers, c. 1013–1066.

2) Nach der vorhergehenden und folgenden Urk. können in 3) Wegen des Datum vergl. Nr. 18. 4) Hugo de 5) Vergl. die Urk. Nr. 44.

« AnteriorContinuar »