Oxfordshire Record Society Series

Portada
1921
 

Páginas seleccionadas

Términos y frases comunes

Pasajes populares

Página 9 - Preterea quascumque possessiones, quecumque bona idem monasterium impresentiarum iuste et canonice possidet, aut in futurum concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium seu aliis iustis modis, prestante Domino, poterit adipisci, firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant.
Página 9 - Petri et nostra protectione suscipimus et presentis scripti privilegio communimus . in primis siquidem statuentes ut ordo | monasticus qui secundum deum et beati Benedicti regulam atque institutionem Cisterciensium fratrum in eodem monasterio institutus esse dinoscitur perpetuis ibidem temporibus inviolabiliter observetur.
Página 53 - ... firmiter observari, testes autem, qui fuerint nominati, si se gracia, odio vel timore subtraxerint, per censuram eandem appellacione cessante, cogatis veritati testimonium perhibere. Quod si non omnes hiis exequendis potueritis interesse, duo vestrum ea nichilominus exequantur. Datum Lateran, VII.
Página 14 - ... extorquere presumat. Liceat quoque vobis clericos vel laicos e seculo fugientes liberos et absolutos ad conversionem recipere et eos absque contradictione aliqua retinere...
Página 14 - Sepulturam quoque ipsius loci liberam esse decernimus ut eorum devocioni et extreme voluntati qui se illic sepeliri deliberaverint nisi forte excommunicati vel interdicti sint aut etiam publice usurarii, nullus obsistat, salva tamen iusticia illarum ecclesiarum a quibus mortuorum corpora assumuntur.
Página 63 - Id[e]oq[ue] discretioni u[est]re p[er] ap[osto]lica scripta mandam[us] / quatin[us] partib[us] co[n]uocatis audientiam et appellatio[n]e remota fine debito terminetis. facientes q[uo]d de/creueritis per censuram eccl[esi]asticam firmiter obseruari. Testes aut[em] qui fueri[n]t no[m]i[n]ati si se gr[ati]a. odio / uel timore subtraxerint. censura simili appellatione cessante cogatis ueritati testimo[n]ium p[er]hib[er]e. Q[uo]d / si no[n] om[n]es hiis exequendis potueritis intere[ss]e. duo u[est]r[u]m...
Página 9 - Religiosam vitam eligentibus apostolicum convenit adesse presidium, ne forte cuiuslibet temeritatis incursus aut eos a proposito revocet aut robur, quod absit, sacre religionis infringat. Eapropter dilecti in domino filii vestris iustis postulationibus clementer annuimus et prefatum monasterium, in quo divino mancipati estis obsequio, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus et presentis scripti privilegio communimus.
Página 14 - In parrochialibus autem ecclesiis quas habetis liceat vobis sacerdotes eligere et diocesano episcopo presentare quibus si idonei fuerint episcopus curam animarum committat ut ei de spiritualibus vobis vero de temporalibus debeant respondere.
Página 29 - Discretioni vestre per Apostolica scripta mandamus, quatinus, partibus convocatis, audiatis causam et, appellatione remota, sine debito terminetis, facientes quod decreveritis per censuram ecclesiasticam firmiter observari.
Página 28 - Dudeleg' clericum, ad eandem ecclesiam admisisse ipsumque in ea canonice personam instituisse ; salvis in omnibus episcopalibus consuetudinibus et Lincolniensis ecclesie dignitate. Quod ut perpetuam optineat firmitatem, presenti scripto sigillum nostrum duximus apponendum. Hiis testibus...

Información bibliográfica