Imágenes de páginas
PDF
EPUB

XXI.

Præceptum Alexandri papæ, de supradicta capella: 9 aprilis 1480 vel

4484.

Alexander episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis abbati et fratribus Salmurensibus, et fratribus Elemosinarie, domus de Ponte, salutem et apostolicam benedictionem.

Cum inter vos, super nova capella predicte domus Elemosinarie, questio fuerit diutius agitata, tandem per venerabiles fratres nostros W., Burdegalensem archiepiscopum et A., Xanctonensem episcopum, de consensu partium, fuit eadem questio rationabili compositione sopita. Nos igitur eandem compositionem, sicut facta est et ab utraque parte recepta et in scripto autentico predictorum archiepiscopi et episcopi continetur, auctoritate apostolica confirmamus et presentis scripti patrocinio communimus: statuentes ut nulli omnino hominum liceat hanc paginam nostre confirmationis infringere vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem attemptare presumpserit, indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli, apostolorum ejus, se noverit incursurum. Datum Lateranis, VIIIo idus aprilis.

(Livre Rouge, fol. 14.)

XXII.

Concessio capellæ Leprosorum de Chanzac; post annum 1180.

Ademarus, Dei gratia Xanctonensis episcopus, dilectis fratribus suis abbati et conventui Sancti Florentii de Salmurio, in perpetuum.

Episcopalis auctoritas nos admonet religiosorum virorum jura, ex officio nobis divinitus injuncto, illibate conservare et

que illicite distracta sunt juste revocare. Inde est quod querelam nostram, super capella Leprosorum de Chanzac, retroactis temporibus suscipientes, que in parrochia nostra, sicut ex proborum virorum testimonio accepimus, sita esse dignoscitur, eam vobis et ecclesie vestre cum appenditiis suis perpetuo habendam et in pace possidendam, episcopali auctoritate, concedimus. Ut autem hec nostra donatio semper firma et inconcussa permaneat, presentem paginam sigilli nostri impressione corroborari fecimus atque communiri. Hujus autem donationis nostre testes sunt: Aimo prior Sancti Martini et Sancti Viviani de Ponte, Ramnulphus Barbotini, Willelmus Viviani, Iterius Maurelli, Helias de Auriola, clerici nostri, et alii quamplures.

(Livre d'Argent, fol. 39, et Livre Rouge, fol. 66 vo.)

XXIII.

Judicium contra episcopum Sanctonensem et canonicos ejus, super quatuor ecclesiis de Ponte; 4484.

W., Dei gratia Burdegalensis archiepiscopus, et J., eadem gratia Engolismensis episcopus, universis fidelibus tam presentibus quam post futuris in quorum manibus presens cartula devenerit, in perpetuum.

Universitati legencium, presencium insinuatione, duximus intimandum causam que vertebatur inter episcopum et canonicos Xanctonenses et abbatem et monachos Salmurenses super quatuor ecclesiis de Ponte, videlicet: ecclesia Sancti Martini et Sancti Viviani, Beate Marie et Sancti Salvatoris, taliter, per Dei gratiam, esse sopitam.

,

Cum enim tam episcopus et canonici quam abbas et monachi, et pro capitulis suis, arbitrio nostro se supposuissent, quod quicquid super hac causa statueremus firmiter et inviolabiliter observarent, nos, attendentes quam magnum et

excellentissimum sit bonum pacis, et quanta instancia dicti abbas et monachi ad pacem aspirabant, diximus in primis ut omni questioni quam in prefatis ecclesiis pretaxati episcopus et canonici dicebant se habere penitus renunciarent, et nullam de cetero questionem monachi Salmurienses movere attemptarent. Diximus etiam quod in ecclesiis de Ponte annuus census v solidorum, pro obtinendo patrocinio et pro habenda ecclesie Xanctonensis gratia, a monachis ecclesie Xanctonensis redderetur, videlicet in ecclesia Sancti Viviani tres solidos et in ecclesia Sancti Salvatoris duo; et quoniam Xanctonensis ecclesia pro hac causa multis expensis se gravatam asserebat, abbas Salmuriensis, ad relevandas expensas eorum, centum marcas persolvet.

Adjunximus etiam ut episcopus et canonici cartas modum pacis continentes abbati traderent, testimonio omnium canonicorum subscriptas, ne futuris temporibus aliqua super hoc dubietas posset suboriri; abbas quoque pro se et pro capitulo suo idem faceret. Episcopus vero Xanctonensis, cum presens esset, hoc nostrum arbitrium approbavit et ratum habuit; canonici vero qui presentes aderant, vicem capituli sui gerentes, singuli interrogati approbaverunt et ratum habuerunt, videlicet magister Johannes Miles decanus, Rai..... archidiaconus, Henricus archidiaconus Alnisiensis, Willelmus Bornoti magister scholarum, Willelmus Figerii, Bernuinus, magister Aimericus Miles, Willelmus de Garda, Mainardus de Tenzio, R. Barbotini, Mainardus Burrut, Landricus, Hugo Vigerii, magister Willelmus de Pariniaco, magister Petrus de Arverto, Constantinus Grifon.

Cumque cartas modum pacis continentes canonici se, die a nobis prefixa, reddituros promississent, abbas et monachi in eundem modum approbarunt. Constituta siquidem a nobis die, ad ecclesiam Xanctonensem descendimus, ubi abbas cum litteris capituli sui nobis apparuit paratus, secundum quod dixeramus, litteras capituli sui tradere et omnia que dixeramus adimplere. Canonici vero a nobis requisiti, secun

dum quod promiserant, cartas condictas reddere recusarunt, contra promissionem et concessionem suam venire non

verentes.

Ut autem quod a nobis factum est ratum et inconcussum in perpetuum perseveret, scripto conscribi et sigillorum nostrorum munimine roborari precepimus.

Actum anno ab incarnacione Domini MCLXXXIVo.

(Original ayant eu deux sceaux.)

XXIV.

Præceptum Urbani papæ, de prædicta discordia finienda; 4 januarii 1186 vel 1187.

Urbanus episcopus, servus servorum Dei, venerabilibus fratribus archiepiscopo Turonensi, et Pictavensi et Andegavensi episcopis, salutem et apóstolicam benedictionem.

Dilecti filii nostri abbas et monachi Sancti Florentii Salmurensis, transmissa nobis insinuatione, monstrarunt quod cum inter ipsos et venerabilem fratrem nostrum R., bone memorie, Xanctonensem episcopum, super ecclesiis Sancti Viviani et Sancti Salvatoris de Ponte et earum appenditiis, in presentia felicis recordationis Alexandri pape, predecessoris nostri, questio verteretur, jam dictus antecessor noster, auditis hinc inde propositis, communicato fratrum suorum consilio, pro ipsis monachis, tam super possessione quam proprietate predictarum ecclesiarum, diffinitivam sententiam promulgavit, quam postmodum scripto suo autentico dicitur confirmasse; modo autem, sicut audivimus, canonici Xanctonenses, occasione quarumdam litterarum, in delusionem memorate sentencie, eis inferunt molestiam et gravamen.

Quia vero quod a prescripto antecessore nostro provida fuit deliberatione statutum, per aliquorum insolentiam non debet aliquatenus immutari, fraternitati vestre per apos

tolica scripta mandamus quatinus, si verum est quod proponitur, prefatas litteras carere viribus decernentes, memomoratos canonicos, si ulterius ipsos monachos molestare presumpserint, contradictione et appellatione cessante, censura ecclesiastica procellatis: ne sepedictos abbatem et monachos, super hiis que per sententiam sedis apostolice. sunt adepti, vel a predictis canonicis vel ab aliis permittatis ulterius molestari, non obstantibus litteris ad quoscunque judices, harum tenore, tacito a sede apostolica impetratis. Quod si omnes hiis exequendis nequiveritis interesse, duo vestrum ea nichilominus exequantur.

Datum Verone, 110 idus januarii.

(Livre Rouge, fol. 18 vo.)

XXV.

Pax perpetua episcopi et capituli Sanctonensis cum monachis sancti Florentii, de ecclesiis dePonte; 4490.

Hænricus, Dei gratia Xanctonensis episcopus, G., decanus et universum capitulum æcclesiæ Sancti Petri Xanctonensis, universis fidelibus tam presentibus quam futuris imperpetuum. Prona est et artifex machinari dolum presens etas, et nectere nodum in rebus quas aliqua caucio non deffendit. Ne igitur questiones quas amicabilis, in presentia nostra, sopivit compositio iterum in recidive contentionis scrupulum reviviscant, scripture eam officio duximus commendandam quæ rei geste seriem incommutabili proferat veritate.

Proinde noverit universitas vestra quod cum olim, inter predecessores nostros et abbatiam Sancti Florentii Salmuriensis, super æcclesiis de Ponte cum pertinentiis earum, diutius questio ventilata fuisset, ea tenus fuit in causa processum quod, a felicis recordationis Alexandro papa III, predicte æcclesiæ cum pertinentiis suis prefate abbatie, litigante bone

« AnteriorContinuar »