Imágenes de páginas
PDF
EPUB

etiam fide interposita mihi promisit et firmiter se waranditurum pro posse suo elemosinam illam predicte ecclesie contra omnes qui eam super hac forte vellent impetere et inquietare. Illud autem sciendum quod prefata ecclesia singulis annis sollempniter celebrare tenetur anniversarium diem predicti fratris mei Petri, Nivernensis comitis, et meum, et in utroque anniversario nostro de fructibus prefate elemosine dabuntur duodecim nummi vel sextarium vini singulis canonicis qui intererunt toti officio anniversarii, et singulis vicariis sex denarii vel dimidium sextarium, et monialibus similiter que intererunt toti officio anniversarii sextarium vini vel duodecim nummi in ipso die anniversarii. Residuum vero fructuum illius elemosine tripharia dividetur, pars una abbatisse, altera canonicis, tertia vero monialibus in infirmitorio languentibus tribuetur.

Actum Furnis, anno incarnationis Domini M°C°LXXX°.

Testes Elizabeth comitissa, Gerardus de Mecinensis, Eustachius camerarius, Giselbertus de Nivella, Rodulphus castellanus Furnensis, Walterus de Locris, Walterus de Formensella, Helias de Haia.

Postmodum vero anno Incarnationis dominice M C LXXXII°, Insulis, ubi eidem Gerardo et filio suo hereditatem suam reddidi a me recognitum et ab utroque approbatum et legitime perfectum coram his testibus: S. Gerardi de Mecines, S. Rogeri Curtracencis castellani, S. Eustachi camerarii, S. Giselberti de Nivella, S. Razonis de Gavera, S. Sigeri de Curtraco, S. Walteri de Ypra, S. Baiduini de Ballolio, ejusdem ecclesie advocati post me, S. Walteri de Locris. Ut igitur hec elemosina nostra rata permaneat in perpetuum, et ne quis predictam ecclesiam a progenitoribus meis fundatam super illa impune vexare presumat aliquando, elemosinam istam prefate ecclesie coram prescriptis testibus sollempniter ac legitime collatam, sigilli mei auctoritate corroborari feci, rogans attentius et constanter monens omnes successores meos ut et ipsi temporibus suis hanc elemosinam sepedicte ecclesie illibatam conservent idem primum a deo exinde mecum suscepturi.

Archives de l'Institution royale de Messines à Ypres Original sur parchemin, avec sceau du comte Philippe, pendant à des lacs de soie jaune et verte.

II.

1193, Mai. Traité entre Pierre, comte de Necers, Bauduin, comte de Flandre, et Philippe, fils de ce dernier. —Pierre donnera sa fille (Mahaut) en mariage, quand elle sera nubile, à Philippe, fils du comte de Flandre. Si Philippe meurt avant l'accomplissement du mariage, Pierre promet de donner sa fille à Henri, frère de Philippe. Ledit Pierre, comte de Nevers, déclare vouloir épouser Iolende, fille du comte Bauduin. Ce dernier, lorsqu'il remettra sa fille au comte de Nevers, lui assignera 500 livrées de terre, à Bailleul et Orchies, qui formaient le douaire de la comtesse Mathilde, ou bien sur Thourout et Harlebeke, jusqu'au moment où il rentrera dans la possession de Bailleul et d'Orchies. Le tout est conclu en présence de Philippe-Auguste, roi de France, qui promet de contraindre celui qui ne voudrait pas tenir le traité.

Ego Petrus, comes Nivernensis, omnibus ad quos presens carta pervenerit notum facio quod conventiones inter me et comitem Flandrensem et Hainoensem et Marchionem Namucensium Balduinum et filium ejus Philippum, hoc modo composite sunt et ordinate juravi, sacramento corporaliter prestito, me daturum filiam meam cum ad annos nubiles venerit Philippo, dicti comitis Flandrie, filio, in matrimonium et cum filia mea comitatum Tornodorensis cum omnibus appendiciis et terram quam comitissa Sancti Quentini, nomine dotalicii, possidet, ubicumque eam possidet in comitatu Nivernensi vel alibi in terra mea, post enim decessum, vel Henrico fratri ejusdem Philippi, si forte Philippus decesserit antequam filia mea ad annos nubiles pervenerit. Idem Philippus econtra juravit, et etiam pater ejus. comes Flandrensis, quod hac terra contenti in vita mea residuum terre scilicet comitatus Nivernensis et Autissiodorensis et ea que ad hos comitatus Nivernensis scilicet et Autissiodorensis spectant preter comitatum Tornodorum et dotalicium predicte Comitisse Sancti Quentini libere quamdiu vixero possidere promittent et id etiam a filia mea cum a Philippo traducta fuerit vel a Henrico qui eam ducet in uxore. Si Philippus interim decesserit concedi et statui facient juravit etiam predictus Philippus se daturus, laudente et concedente patre suo, filie mee medietatem comitatus Namucensis sub nomine dotis excepto Namuco et Bovines verum in recompensatione hujusmodi exceptionis habebit predicta filia mea in integrum castrum illud quod sibi elegerit in eodem comitatu et medietatem totius

me

residui, ut dictum est. Si quam etiam acquisiturus est predictus Philippus vel quacumque causa eum contingere debent, habebit predicta filia mea, uxor Philippi, medietatem in dotem quod idem fratri dominus Henricus, laudante et concedente comite Balduino patre suo, si morte proveniente, eam duxerit in uxorem et ego debeo michi copulare in matrimonio Yolendem, filiam comitis Flandrie, quam dictus comes michi se daturum juravit, et etiam quingentas libratas terre in primis scilicet tempore contracti matrimonii inter me et dictam Yolendem quas apud Rollers et Dunze michi dictus comes assignabit et si, predictis villis dicte quingente libre terre ad integrum capi non poterint, comes Flandrensis in villis suis contiguis supplebit. Cum vero filia mea a dicto Philippo traducta fuerit, ut dictum est, iterum alias quingentas libratas terre dictus comes Flandrensis michi assignabit apud Ballolium et Orchies. Si interim de dotalicio Matyldis quondam comitisse Flandrie dicte ville ad manum comitis venerint quod si dictus comes nominatas villas tunc non habuerit, supra iictas quingentas libratas terre apud Thorehout et Harlebeccam michi assignabit, donec Ballolium et Orchies ad ipsum venerint. Que cum excinderint de supradictis quingentis libratis terre posterioribus ad illas me tenebo et dictas villas scilicet Thorhout et Harlebeccam dicto comiti Flandrie liberas relinquam, et si supra dicte ville scilicet Thorhout et Harlebecca per se vel Baliolium et Orchies per se ad solutionem harum quingentarum libratarum terre non suffecerint pretaxatus comes Flandrie in villis suis contiguis supplebit. Si autem filiam meam antequam ad nubiles annos pervenerit mori contingerit nil amplius quam libratas primas quingentas terre habebo. Si vero, cum filia mea ad nubiles annos pervenerit matrimonium impedire quoniam fieret inter filiam meam et Philippum filium comitis Flandrensis vel Henricum fratrem ejus si nominatus Philippus mortuus fuerit, mille libratas terre amitterem et ad 'comitem Flandrensem redirent. Do autem nomine dotis nominate Yolendi medietatem totius terre me que me, jure hereditario contingit et etiam omnium rerum que ibi acquisiturus sum. Hec facta sunt in presentia Domini mei karissimi Philippi, Dei gratia, illustris Francorum regis, qui promiserit quod si ego vel predictus comes Flandrie, vel filius ejus Philippus a pactionibus istis resilire voluerimus absque mittendo suo pactiones istas observare compelleret illum qui a pactionibus resiliret, Dominus autem rex Francie Philippus predicta confirmat sigilli sui auctoritate

salvo jure suo et salvo clamore quod Campani faciunt in terra que excidit morte Reginaldi de Bidifisia intervenienti vel salva. pace si pacem facerent conditum est etiam quod Dominus Remensis Archiepiscopus et Senonensis et Episcopus Autissiodorensis et Nivernensis, ecclesiasticam censuram exercebunt in me vel Balduinum comitem Flandrie, vel filium ejus Philippum, vel Henrici fratrem Philippi, si, ut ictum, est nominatus, morte Philippi interveniente, filiam meam duxerit in uxorem in illum videlicet qui a supradictis pactionibus resiliret. Dictum est inter nos quod ego assecurabo de hiis pactionibus predictum comitem Flandrie et filium ejus qui filiam meam habebit per Dominum papam et per predictos archiepiscopos Remensem et Senonensem et per Episcopos terre mee et per homines meos quos idem comes Flandrensis de hiis pactionibus ob fides habere voluerit et ipse me per nominatas personas et per homines suos ad posse suum et pro homines suos similiter assecurabit. Actum Anno Verbi incarnati millesimo centesimo nonagesimo tertio, mense maio.

Archives départementales du Nord: 2 cartulaire de Flandre, n° 211.

[ocr errors][merged small]

1227, Juillet.- Ungnes lettres en français par laquelle appert que Iwein Mayris du mestier de Bailleul a donné et octroyé à ceulx de la dicte ville de Bailleul à rente héritable ungne mesure de terre gisant entre le marchiet de Bailleul et l'atre, pour la somme de dix livres parisis, monnoye de Flandre, par an, ainsi qu'il appert par lettres scellées de son sceau.

Lettre contenant confirmation dudit rentement perpétuel, scellé et passé de Jehan de Dampierre, chevalier, seigneur de SaintDizier et de Bailleul, souverain seigneur dudit Iwein, quant à cette terre.

Inventaire van den Coornuse, n° 2. (1.)

(1) Les anciens titres et documents relatifs à Bailleul ont été anéantis dans les différents incendies dont cette ville a été le théâtre. La Trésorerie possédait encore quelques documents. Le « Clercq » ou greffier de cette époque, Joos van Coornuse, dressa un inventaire en double des plus intéressantes de ces pièces; l'un fut placé dans le coffre avec les pièces décrites ou analysées, l'autre fut déposé au greffe de l'Echevinage. Ce dernier seul rut conservé, l'autre périt dans l'incendie de 1503 avec le coffret et les documents qu'il contenait. Cet inventaire avai été terminé en octobre 1502. Il a été publié in extenso dans le Bulletin du Comité flamand, tome 1, p. 368.

IV.

1237, Janvier. Les Echevins et la Communauté de la ville de Bailleul promettent à Louis IX, roi de France, et à Blanche, sa mère, de suivre leur parti, si le comte Thomas de Savoie ou la comtesse Jeanne, sa femme, venaient à en freindre les traités passés entre la Flandre et la France.

Nos scabini totaque comunitas ville de Baillolio notum facimus omnibus presentes litteras inspecturis quod nos, tactis sacrosanctis, juravimus coram nuncio excellentissimi Domini Ludovici, Regis Francorum illustris, et domine Blanche, matris ejus ad hoc misso vidilicet: coram domino Ferrico Paste, Francie marescallo, quol si, quod Deus avertat, karissimum Dominum nostrum Thomam, Comitem Flandrie, et karissimam Dominam nostram Johannam, Flandrie et Haynonie Comitissam, uxorem ejus, contingerit resilire a convencionibus initis inter ipsos Comitem et Comitissam ex una parte, et predictum dominum Ludovicum, Regem Francorum illustrem, et ejus matrem Blancham Reginam ac liberos ejus ex altera, quas convenciones audivimus fideliter recitari et plene intelleximus predictis Comiti et Comitisse non adhereremus nec auxilium vel consilium eisdem vel alteri ipsorum prestaremus; inimo predictis Domino Ludovico Regi et domine Regine et liberis ipsius, pro posse nostro, adhereremus et fideliter faveremus, de hinc id emendatum esset in curia predicti Domini Regis, ad judicium parium Francie. In cujus rei testimonium, presentes litteras scribi fecimus et sigillo nostro sigillari.

Actum apud Baillolium, anno Domini millesimo ducentesimo tricesimo septimo, mense januario.

Archives Nationales à Paris : Original sur parchemin scellé. Carton J. 535, n° 5.

« AnteriorContinuar »