Imágenes de páginas
PDF
EPUB

[DIOCESE OF BANGOR REFUSES SUBMISSION TO CANTERBURY.]

post harum susceptionem provideas, quem in patrem et pastorem recipiant, et cui reverentiam et obedientiam debitam sine omni contradictione, tanquam prælato suo, impendant. Dat. Lat., IV. cal. Feb. [S. Thom. Epist. CCXXII.; IV. 36.]

IX. Pope Alexander III. to Clergy and Laity of Bangor.

Same with No.
VII.

A.D. 1166. Feb. 9. Lateran.-ALEXANDER EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI dilectis filiis Canonicis et universo clero et populo Bangorensis Ecclesiæ, salutem et Apostolicam benedictionem. Quia ex defectu pastoris gravia consueverunt animarum pericula provenire, et ex hoc sacris Dei Ecclesiis plurima incommoda et detrimenta contingere, universitatem vestram, sicut per alia scripta monuimus, ita nunc per iterata scripta monemus atque mandamus, quatinus (si nondum convenistis) in aliquam personam honestam, idoneam, et literatam pariter conveniatis, et eam in Episcopum vestrum communiter eligatis: electum quoque venerabili fratri nostro Cantuariensi Archiepiscopo consecrandum representare curetis. Nos enim, si de persona idonea canonicam jam electionem fecistis, eam ratam habemus; et quicquid inde prædictus Archiepiscopus statuerit, ratum curabimus et firmum habere. Dat. Lat., V. id. Feb. [S. Thom. Epist. CCLXXVI.; IV. 90.]

X. Archbishop Becket to the Archdeacon and Canons of Bangor. Appear by Mid- [A.D. 1166. a Before Lent.]-THOMAS CANTUARIENSIS lent, to answer a ARCHIEPISCOPUS Archidiacono et Canonicis Bangorensibus, salike charge to that laid against A. de lutem quam meruerunt. Perlatum est ad aures nostras, vos Burgis (or Bardsey), and to elect in Deum, et nos, et Ecclesiam Cantuariensem, matrem a Bishop. vestram, gravissime et sine meritis deliquisse. Quia, sicut nobis assertum est, machinamentis Arthuri et sociorum suorum consilium pariter et assensum vestrum in damnum Cantuariensis Ecclesiæ, quæ mater vestra est, unanimiter præbuistis. Nec, ut credimus, tam detestabile factum, tam nefandum facinus aliquatenus factum fuisset, nisi vos consilium et assensum in eo dedissetis. tibi, David, loquimur: a memoria tua non debuit ullatenus excidisse, quod noster juratus es, similiter et Cantuariensis Ecclesiæ; nec tu aut canonici Bangornensis Ecclesiæ debuissent consensisse, ut Episcopus Ecclesiæ suæ, si quis tamen ibi esset, in Hiberniam ivisset,

VOL. I.

B b

Sed

[DIOCESE OF BANGOR REFUSES SUBMISSION TO CANTERBURY.]

et ibidem sacramentum recepisset, quasi a novo metropolitano sibi constituto. Et idcirco mandando tibi præcipimus, et in periculo beneficiorum et ordinis injungimus, ut tu cum filio tuo, et tribus aut quatuor de majoribus et potioribus personis Ecclesiæ, mediante quadragesima nostro te conspectui repræsentes, responsurus et satisfacturus de his et aliis, quæ tibi objicientur. Nihilominus universitati vestræ præsentium significatione præcipiendo mandamus, et in periculo beneficiorum et ordinis vestri vobis injungimus, quatenus infra præscriptum terminum vos nobis repræsentetis. Nos enim de Episcopi vestri electione vobiscum tractabimus. Prohibemus etiam vobis Apostolica auctoritate et nostra, ne de electione Episcopi interim aliquid faciatis, aut quemquam eligatis. [S. Thom. Epist. CXIV.; III. 262.]

The absence of the title of legate seems to refer Nos. X. XI. to the beginning of A.D. 1166.

XI. Archbishop Becket to the Archdeacon and Canons of Bangor.

You are absolved

to elect Owen's

[A.D. 1166?a] IDEM ad eosdem. Quia Ecclefrom any oath siam Dei liberam esse decet, et præsertim in electionominee. Elect nibus celebrandis obtinere debet unanimitas fratrum, ours forthwith. non violentia potestatis, vos a juramento, quod contra bonos mores et sacrorum canonum disciplinam Owenus Wallensium princeps dicitur extorsisse, ut nullum scilicet vobis in Episcopum nisi de ipsius eligeretis arbitrio, dominus Papa clementer absolvit ; præcipiens ut quem vobis assignaverimus, omni appellatione et contradictione postposita, pontificem recipiatis. Inde est quod universitati vestræ in virtute obedientiæ præcipiendo mandamus, quatenus juxta quod vobis nuntii nostri intimaverint mandatum Apostolicum cum omni diligentia exsequamini; scituri quod si neglexeritis, in personas vestras anathematis, et in Ecclesiam et loca quæ inhabitatis interdicti sententiam, auctore Domino, proferemus. Valete. [S.Thom. Epist. CXV.; III. 263.]

Appear

a See note to preceding letter.

XII. Archbishop Becket to David Archdeacon of Bangor.

within

[A.D. 1156 or 1167?a-THOMAS DEI GRATIA CANT. four months to ARCHIEP. ET APOST. SEDIS LEGATUS David dicto Archielect a Bishop of Bangor. diacono Bangorensis Ecclesiæ, salutem et cordis oculos

[DIOCESE OF BANGOR REFUSES SUBMISSION TO CANTERBURY.]

salubriter aperire. Mater tua, Bangorensis Ecclesia, ab annis multis luget proprio viduata pastore; et qui eam consolari debuerant, acerbiores inimici facti sunt inter angustias. Quorum tu præambulus et signifer esse diceris ab, his, qui et matris Ecclesiæ miserias ingemiscunt et bona illius in abusus filiorum et filiarum suarum queruntur esse conversa; et quod intolerabilius est, ordinationem Ecclesiæ tuis machinationibus lacrymabiliter asserunt impediri. Unde, quia tantæ præsumptionis excessus ulterius dissimulare nec possumus nec debemus, tibi in virtute obedientiæ præcipiendo mandamus, quatenus ad nos, omni excusatione cessante, juxta mandatum Apostolicum infra quatuor menses post harum susceptionem litterarum accedas, nostris monitis et præceptis in Domino pariturus, aut exinde, si neglexeritis, officio et beneficio ecclesiastico irreparabiliter privandus, et si nec sic resipueris, Satanæ tradendus in interitum carnis. Siquidem Apostolicum nos oportet implere mandatum, et naufragantis Ecclesiæ periculis maturius subvenire. Te monitis obtemperantem in beneplacito suo gratia Dei custodiat. [S. Thom. Epist. CXII.; III. 260.]

a Apparently written at some little interval after Nos. X. XI., certainly after April 1166: probably in the end of 1166 or beginning of 1167.

ing

in your Own hands.

[ocr errors]

XIII. Pope Alexander III. to Henry II. King of England. Desist from keep- A.D. 1168 (?). Oct. 9. Beneventum. ALEXANDER Bishoprics EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI Henrico illustri Anglorum Regi, salutem et Apostolicam benedictionem. **** Accepimus quod præter alia ...... in Lincolniensi, Bathoniensi, Herefordensi Episcopatibus, quos vacantes et pastorum solatio destitutos in manibus tuis tenes, necnon in Bangorensi et Lanelviensi, liberam electionem, sicut deceret, fieri fastu quodam et majoris potentiæ terrore prohibeas, etc. [S. Thoma Epist. CCCIII.; IV. 124, 125.]

a The three English sees were vacant from February 1167. Godfrey of S. Asaph had fled from that see in 1164 or 1165, but held it nominally until 1175 (see below under that year).

Proceed to strong

The above letter seems probably written more than merely a few months after the former sees first became vacant, and if so, then in 1168. Jaffé dates it 1167 x 1169.

XIV. Pope Alexander III. to Archbishop Becket.

[A.D. 1169 a.] Feb. 24. Beneventum. — ALEXANDER

measures against PAPA Thoma Archiep. Cantuar.

Owen and Archdeacon David.

venisse cognoscas, quod Owen

Ad aures nostras per

princeps Walliæ literas,

[DIOCESE OF BANGOR REFUSES SUBMISSION TO CANTERBURY.] quas ei de consobrina sua, quam sicut uxorem tenere dicitur, destinavimus, recipere noluit, nec eandem consobrinam suam secundum commonitionem nostram dimisit. Archidiaconus etiam Bangor scripta nostra contemsit, nec iis voluit aliquatenus obedire. Unde quoniam ad tuum spectat officium illorum in hac parte præsumptionem ecclesiastica severitate punire, maxime quum eorum facta magis tibi quam nobis nota et manifesta existant, quid inde duxeris statuendum arbitrio tuæ discretionis relinquimus. Nos enim sententiam, quam in eos pro excessibus suis canonice dederis, ratam et firmam habebimus, et eam usque ad dignam satisfactionem mandamus irrefragabiliter observari. Datum Beneventi, VI. cal. Martii. [S. Thom. Epist. CCXXXIII.; IV. 36, 37.]

Dated by Jaffé 1168 × 1170, but Owen died 1169, and Becket's letters Nos. XIV. XV. seem to follow immediately upon this of Pope Alexander's.

XV. Archbishop Becket to Owen Prince of Gwynedd.

nominee, and suf

[A.D. 1169 a.]-THOMAS DEI GRATIA ARCHIEPISCODo not yield to bad counsel. Ac- PUS CANTUARIENSIS Oweno Wallensium principi, salutem, cept the Pope's et Ei devotum exhibere obsequium, Cui servire regnare fer our messen- est. Cui plura committuntur a Domino, Ei tenetur de ger to return. pluribus reddere rationem; Qui sicut fideliter obsequentes felici remuneratione glorificat, sic indevotos potenter horrenda nimis ultione percellit, ut cum afferatur deficienti solatium, tamen et miseriis non subsistant. Sed inter omnia quæ Illi exhibentur obsequia, nil gratiosius acceptat quam si sponsæ, pro qua sanguinem fudit, debitus a fidelibus reddatur honor; et eum nil gravius punit, quam si illa in conspectu Ejus contumeliosis afficiatur injuriis. Hoc ex te ipso, dilecte fili, potes agnoscere, sciens quanta acerbitate mariti vindicent contumelias, si forte sub eorum aspectu conjugibus inferuntur. At Christi Domini tui, quoniam fidelis es, sponsa est Ecclesia Bangorensis; quæ, sicut nosti, jam fere decennio, proprio viduata pastore, machinationibus eorum, qui ei compati et providere debuerant, super desolatione sua ante Sponsi oculos lacrymabiliter ingemiscit. Unde quia te sincera charitate diligimus et honorem tuum in Domino cupimus promoveri, dilectioni tuæ rogando, consulendo, et in remissionem peccatorum injungendo suademus, quatenus juxta mandatum domini Papæ præfatam Ecclesiam benigne patiaris debita pastoris provisione a tantis

[DIOCESE OF BANGOR REFUSES SUBMISSION TO CANTERBURY.]

miseriis relevari. Nec contra hoc cujuscunque admittas consilium, ubi tantum periculum vertitur animarum. Si vero te cujuscunque clerici sive laici sive viri sive mulieris consilio quod Ecclesiam secundum canones ordinari impediat obligasti, nos te ab illa seu promissione seu obligatione Apostolica et nostra auctoritate absolvimus; prohibentes in periculo animæ tuæ, ne illi quicunque sit contra salutem tuam de cætero acquiescas. Præterea mandamus, quatenus litteras domini Papæ, quas supprimi fecisti, Ecclesiæ cui nituntur et nobis restituas; et clericum qui eas deferebat, quem nos ab obligatione qua ipsum ne rediret arctasti absolvimus, ad nos ut debuit sine omni impedimento venire patiaris. Detulimus hactenus et deferimus tibi, et tanquam dilecto filio, ubi secundum Deum poterimus, deferre disponimus. Sed nisi Apostolicis et nostris mandatis, præsertim in his quæ ad salutem tuam pertinere noscuntur, acquieveris, ulterius tibi deferre vel parcere non poterimus; quin quæ Deus præcipit, et Apostolica sedes instanter injungit, sollicitius exsequamur. [S. Thom. Epist. CXC.; III. 389.]

a "Fere decennium" from Meurig's death in 1161, could hardly be earlier than 1169: and Owen's death in 1169 precludes any later year.

XVI. Archbishop Becket to Owen Prince of Gwynedd.

Put away your

[A.D. 1169.]-THOMAS CANTUARIENSIS ARCHIEPISCOkinswoman and PUS Oweno Wallensium principi. Novit Inspector cordium suffer a Bishop to be consecrated et Judex animarum, quod honorem tuum et salutem, to Bangor. sicut filii in Christo charissimi cujus cura nobis adeo injuncta est, sincera in Domino charitate diligimus; et tibi desideramus et oramus summum bonum evenire sicut et nobis; et quanto nobis in te dilectio major est, tanto tibi, quæ ad salutem tuam et honorem pertinent, studiosius intimamus. Recole ergo, fili, quanta bona fecerit tibi Dominus; et Ei de honore [et] de successibus quos tibi contulit condignas Ipsius præeunte clementia gratias age, ut Qui juventutem tuam et virilem ætatem consolatus est in adversis, et erexit et direxit ad prospera, maturitatem tuam beato fine et exitu glorioso consummet, et labores tuos quiete remuneret et gloria sempiterna. Deus enim est Qui Se glorificantes glorificat et contemptores Suos reddit ignobiles. Scimus te virum esse discretum, et qui boni et mali, æqui et iniqui præmia rationis libramine noveris ponderare, et qui te crebra meditatione memineris moriturum; et ut

« AnteriorContinuar »