Imágenes de páginas
PDF
EPUB

[DIRECTIONS OF ARCHDEACON OF BRECKNOCK.]

simoniacos et Giezitos datam, hoc est in emptores spiritualium et venditores, non mihi sed vobis adquiretis. Unde et justitiam quæ Deus est, ac judicium, propter quæ gratis exhibenda fungimur officio, nemini vendatis, nihil omnino quod simoniam redoleat pro talibus accipientes. Domino tamen Willelmo de Breusa et dominæ multum in omnibus deferatis, qui si in aliquo circa Ecclesiam Dei manifeste deliquerint, juxta formam quam vobis in discessu viva voce præscripsimus, monitionibus utendum crebris ad emendationem, non interdictis generalibus aut sententiis ad exasperandum. Sed si forte, quod absit, incorrigibiles extiterint in aliquo, ad dominum Episcopum, ut manum adhibeat vel correptionis vel coercionis, deferatis.

Singulis annis singulas ecclesias vice nostra visitetis, et nunc infra quadragesimam incipiatis, inquirentes utrum in eis Divina rite celebrentur; utrum calices habeant idoneos, libros, vasa, et ornamenta, sicut nostis. Hos autem defectus ubi inveneritis, quia multotiens præmoniti et præmuniti sunt, acrius vindicare debetis. Similiter et si inobedientes fuerint, aut in aliquo crimine seu crimininali notabiles et incorrigibiles. Nihil enim ob levem causam et negligentiam, dummodo frequens non fuerit, in clericos vel laicos vindicetur. Cum tribus autem equis vel quatuor solum hospitia sumatis, ut non ad gravamen alicujus sed ad officii scrutamen ire videamini. Istud autem, quocumque per capitula ire poteritis, in propriis personis faciatis. Alias autem decanis locorum et fidelibus personis eis adjunctis, super eorundum sacramenta, id faciendum injungatis. Præterea per vos in singulis capitulis presbyteros rogo, quatinus pro carissimo socio nostro magistro Petro de Leche, archidiacono Wigorniensi, viro bono et benigno nuper defuncto, quilibet eorum missam unam pro fidelibus, caritatis intuitu et precum vestrarum obtentu, celebrare velit. Mihi quoque missam unam de Spiritu Sancto oro similiter, ut singuli indulgeant, si placet, et orent ut mihi Deus sacram suam Scripturam non solum ad intelligendum, verum etiam ad custodiendum et servandum, aperiat; et in hoc studii statu, usque ad plenam scientiæ suæ perceptionem, gratia Sua me conservet; nec ullo me casu, seu propter rerum temporalium et reddituum admissionema, sive novorum adjectionem per magnam Suam misericordiam, abduci permittat. Valete; et anachoritis per archidiaconatum meum constitutis, quæ vobis alias injunxeram, et ampliora cum opus esse videritis, inpendatis. [In Symb. Elect. Epist. XX., Opp. I. 251, 252.]

a Leg. amissionem.

Cautions to rural

chapters, and to clerks. Begs a

[DIRECTIONS OF ARCHDEACON OF BRECKNOCK.]

11. Capitulis et clericis suis.-Sciatis quia dedimus in mandatis officialibus et decanis nostris, non semel sed pluries, mass and prayers ut nihil a'quoquam vel clerico vel laico per cupiditatem for Ralph Foliot, and for himself. et extortionem aut improbitatem accipiant. Caveatis igitur ne inobedientes, ne contumaces, ne in criminali quolibet usque ad scandalum notabiles sitis; ne ecclesias nostras sine ornatu debito et obsequio Divino, assiduo et devoto, sicut formam a nobis multotiens accepistis, relinquatis. Hæc enim ea sunt quæ absque dissimulatione animadversionem expetunt et correctionem. Siquis autem ex nostris non ex caritate ad correctionem sed ex cupiditate magis ad exactionem et gravamen vos molestare præsumpserit, nostra id auctoritate aut voluntate minime factum esse noveritis. Unde si illata cuiquam per vos injuria ad nos forte relata fuerit, celerem pro posse correctionem consequatur.

Præterea dilectus et specialis amicus noster et vicinus Herefordensis archidiaconus, Radulphus Foliot vir egregius, sicut satis audistis, jam decessit; unde Fraternitatem vestram diligenter expostulo, quatinus quilibet sacerdos unam pro anima ipsius missam celebrandam caritative concedat. Mei quoque in orationibus vestris et missis precor ut in absentia mea memores esse velitis. Hoc etiam moneo, rogo, et in fide consulo, quatinus quilibet sacerdotum unam singulis ebdomadis, quando vacare poterit, missam pro fidelibus, alteram vero pro vivis amicis, scilicet benefactoribus et benevolis suis, de quorum etiam me numero ex nomine constituat, celebrare non postponat. Sibi enim ipsi congregat quod in alios transferre caritate largiflua curat. Scriptum est enim: "Qui pro aliis orat pro se ipso laborat." Et Ambrosius ait: "Multi inimici dum congregantur unanimes fiunt magni." Et multorum preces cum devotione porrectæ vix evenire potest ut non impetrent. Multum ergo multorum in unum oratio valet, præcipue quidem ubi assidua fuerit et devota b. [Ib. Epist. XXXII., ib. 334, 335.]

a Giraldus became Archdeacon of Brecknock 1175 according to Wharton's chronological table of his life. He had shortly before been sent by Archbishop Richard, "in Walliam, legatus sc. a legato," in order to reform abuses (De Reb. a se Gestis, I. 3; Opp. I. 24).

At the end of the Owston MS. of the Lib. Landav. is the following 14th century entry, the first lines of which have been erased from the vellum to make room for a collect from a Mass of S. Teilo, but which obviously laid down

that [Archidiaconum] "Landauens., in tantum quoad potest, semel in anno quando voluerit, per se vel suum deputatum discretum et ecclesiasticum visitare, ac de criminibus et excessibus clericorum et laicorum ad ecclesiastici fori cognitionem spectantibus inquirere; necnon criminosos et in minoribus criminibus delinquentes, viz. pro non reparatione ecclesiarum et ornamentorum, pro fornicatione ac adulterio, cum hiis similibus, debite corrigere et punire; et inductiones concedere, et facere; testamenta probare,

[merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small]

A.D. 1175. Adjudication of Llanbadarn to S. Peter's Abbey at Gloucestera, i. e. to Norman instead of Welsh possessors.

CARTULAR. S. PETRI GLOUCESTRIÆ.-DAVID DEI GRATIA MENEVENSIS EPISCOPUS omnibus tam clericis quam laicis per dyœcesim suam constitutis salutem et benedictionem.

Causam venerabilium fratrum nostrorum abbatis et monachorum Gloucestriæ super Ecclesia Sancti Paterni, quam quidam tempore hostilitatis ipsis abstulerunt et aliquantis temporibus injuste detinuerunt occupatam, a domino et patre summo pontifice Alexandro nobis delegatam suscepimus cognoscendam, et fine debito, appellatione non admissa, terminandam. Diligenter itaque veritate inquisita et cognita, tam ex autenticis scriptis eorum nobis per fratres suos Johannem et Philippum transmissis, quam ex unanimi attestatione totius capituli nostri, quoniam eadem Ecclesia ad monasterium jam dictorum fratrum de jure pertineret, tandem cum omnibus pertinentiis suis præfato monasterio Gloucestriæ, capitulo nostro apud Sanctum David convocato, adjudicavimus. Nos ergo hanc adjudicationem memoratis fratribus factam confirmantes sigilli nostri impressione communimus, ipsosque convocato capitulo nostro apud Sanctum David in præscriptam Ecclesiam instituimus. Hæc autem facta sunt anno ab Incarnatione Domini millesimo centesimo septuagesimo quinto. Hiis testibus, Pontio Archidiacono, etc. [II. 76, 77, ed. Hart.]

a The abbey of Gloucester claimed a series of earlier donations, the first being witnessed by Bishop Bernard (1115-1147), yet dated in their own Historia (ib. I. 73, 106) in 11II. And in the Episcopate of Anselm, 1230-1247, a long lawsuit is terminated by a division of the Church and its lands equally between the cathedral of S. David's and the abbey of Gloucester, the latter however obtaining a confirmation in the whole from Henry III. in 1251 (ib. 77, 79). But Giraldus tells us (Itin. Camb. II. 4, p. 863) that

in A.D. 1188, Llanbadarn "Ecclesia, sicut et aliæ per Hiberniam et Walliam plures, abbatem laicum habet. Usus enim inolevit et prava consuetudo, ut viri in parochia potentes, primo tanquam œconomi seu potius Ecclesiarum patroni et defensores a clero constituti, postea processu temporis aucta cupidine totum sibi jus usurparent, et terras omnes cum exteriore possessione sibi impudenter appropriarent, solum altaria cum decimis et obventionibus clero relinquentes; et hæc ipsa filiis suis clericis et cognatis assignantes.

[S. DAVID'S CLAIM OF METROPOLITANSHIP.]

Tales itaque defensores seu potius Ecclesiarum destructores abbates se vocari fecere:" proceeding to say, that Archbishop Baldwin and himself in 1188 found a Welsh abbat of this class in possession, with his sons as clerks, and that the monks of S. Peter's, Gloucester, who had quietly possessed the church during the life of Henry I.,

had been ejected with the general expulsion of the English in the reign of Stephen; and implying that (in spite of Bishop David's judgment, above in the text) they continued still ousted of their right at the time of his visit. Pontius = (probably) De Pwns; see above,

P. 327.

A.D. 1175(?). CANONS OF RICHARD ARCHBISHOP OF CANTERBURY a, Can. XXIII.-Wallenses non vendant ecclesias, vel dent in dotem; vel consanguineis adhæreant, vel commutent uxores. [ap. Wilk. I. 475, from Cotton MSS. Claud. A. IV.]

a Assigned by Wilkins to 1173. Richard however was elected in that year but not consecrated until 1174. And these canons, which are undated, look much more like an abridged

copy (with a few additions) of the canons of the council of Westminster in 1175, in Wilk. I. 476-479.

A.D. 1176. March 14. Chapter of S. David's renew the claim of Metropolitanship a.

GIRALD. CAMB., De Invect. II. 1.-Anno penultimo (David Episcopi), cum per XXVII. annos in Episcopatu durasset, canonici Menevenses coram Hugutione, Cardinali et sedis Apostolicæ legato, Londoniis per litis contestationem aut synodalem proclamationem contra Archiepiscopum Cantuariensem Ricardum factam interruperunt præscriptionem. [Opp. III. 50: and see also De J. et S. Menev. Eccl., prol. and dist. II., ib. 109, 155.]

ID., De Rebus a se Gestis, I. 8.-Cum circiter clausum Paschab Hugutio, Cardinalis titulo S. Angeli, fungens in Anglia legatione, concilium generale regni totius apud Londoniam convocasset; archidiaconi Menevenses et canonici discretiores ad protestandum pariter et prosequendum, si liceret, jus dignitatis Ecclesiæ suæ, sc. metropoliticum, coram Cardinali Londonias advenerunt. Episcopus enim ipsorum, quoniam in consecratione sua controversiam illam abjuraverat, contra sacramentum suum licet extortum venire nolebat. Prætemptantes autem primo Regis animum, utrum inclinari posset ad consensum, pecuniamque non modicam tam ipsi quam consiliariis suis ad hoc offerentes, cum plurimum circa hæc laborassent, quia Rex ille, sc. Henricus II., morosus erat in responsionibus, tandem responsum hoc acceperunt; quod nunquam id tempore suo Rex permitteret, nec caput Walliæ dando Walensibus Archiepiscopum contra Angliam

[DISPUTE ABOUT BOUNDARIES BETWEEN S. DAVID'S AND S. ASAPH.]

erigeret. Quo audito, fecerunt quod potuerunt; jus Ecclesiæ suæ et pristinam dignitatem coram legato, cujus tamen consilium per contentiones et pugnas inter Archiepiscopos duos, sc. Cantuariensem Ricardum et Eboracensem Rogerum, de prima sede et primatiæ dignitate, aborsu fecit, in publica audientia sunt protestati. [Opp. I. 40, 41.]

a Viz. at the well-known Council of March 14, 1176, which was violently cut short by the brawl between the Archbishops of Canterbury and York. See Hoveden, R. de Diceto, etc., and Wilk. I. 485. Giraldus has misdated it April 11. The Cardinal's name and title was Hugo, Card. deacon S. Angeli, who with Peter, Card. presbyter S. Chrysogoni, had further instructions for their conduct as legates to Henry II., May 21, 1176. David himself was present, as a suffragan of Canterbury, at the Council of London (i. e. Westminster) held upon May 18, 1175, by Richard Archbishop of Canterbury (Benedict Abbas, I.

84; and Wilk. I. 476); at which also his Canons intended to present an accusation against him in no less than "XXVII. capitula" to Archbishop Richard, respecting Chapter rights and property, had he not anticipated the charge by yielding what they required (V. David. II. Episc. Menev., in fin. Opp. Gir. Camb. III. 432, 433, and Wharton, A. S. II., written by [probably] a Canon of S. David's, but one very bitter against the Bishop). David, it appears by the same Life, was married and had sons and daughters.

[blocks in formation]

A.D. 1176. Shortly after May 8a. Dispute between the Sees of S. Asaph and S. David's respecting the Deanery of Elvael and particularly the parish of Kerry.

GIRALD. CAMB., De Rebus a se Gestis, I. 6. - [The scene between Giraldus, acting as Archdeacon of Brecknock in the vacancy of the see of S. David's, and Adam Bishop of S. Asaph, will be found at length in this chapter of Giraldus' autobiography. The claim of the Bishop was,] Ecclesiam de Keri, sicut et omnes ecclesias inter Vagam et Sabrinam, ad Ecclesiam suam Laneluensem jure parochiali pertinere; et in ejus rei testimonium librum produxit antiquum, in cujus id fine contineri dicebat; quod et legi fecit.......... Archidiaconus autem ad hæc respondit, Ecclesiam de Keri et alias inter Vagam et Sabrinam, de Elevein sc. et Melenith et Warthrenniaun, nec ad diocesin Laneluensem nec ad Archiepiscopi confirmationem illam [viz. the letters of the Archbishop of Canterbury at the recent consecration of Adam to S. Asaph, cc quibus Episcopatum Lanelu[ense]m cum cunctis pertinentiis suis ei confirmavit,"] ullatenus pertinere; puta quas trecentis annis et pluribus intra diocesim Menevensem contentas fuisse dinoscitur : in libro autem suo scribere poterat quod volebat. Sed si cartam inde haberet cum authentico sigillo vel privilegium, ostenderet. [Opp. I. 35.]

« AnteriorContinuar »