Imágenes de páginas
PDF
EPUB

titur regularis ob eius adversam valetudinem; hoc vetuit S. Congr. super statu reg. decreto 12 lun. 1858, n. 5, (ibi): « Licet ad decernendam dimissionem neque processus, neque iudicii forma requiratur sed ad eam procedi possit sola facti veritate inspecta, tamen superiores procedere debent summa charitate, prudentia et ex iustis et rationabilibus causis, quacumque humana affectione remota, secus eorum conscientia graviter onerata remaneat. Nemo autem ex causa infirmitatis, post professiones volorum solemnium superveniente, dimitti poterit ».

508. De forma iudiciali servanda in eiectione decernenda hoc cavit Leo XIII in nuperrimo Decreto Auctis, diei 4 Novemb. 1892; § 6: « Dispositiones contentae in decreto S. Congr. Concilii, iussu sa. me. Urbani VIII edito die 21 mensis Sept. 1624, incipiente Sacra Congregatio ac in decreto eiusdem S. C., iussu sa. me. Innocentii XII edito die 24 mensis Iulii 1694, incipiente Instantibus, ac in aliis decretis generalibus quibus methodus ordinatur a Superioribus Ordinum Regularium servanda in expellendis propriis alumnis, nedum in suo robore manent sed servandae imponuntur etiam superioribus Institutorum votorum simplicium, quoties agatur de aliquo alumno vota simplicia quidem sed perpetua professo vel votis simplicibus temporaneis adstricto ac in sacris insuper ordinibus constituto dimittendo; ita ut horum neminem et ipsi dimittere possint, ut nunc dictum est, nisi ob culpam gravem externam et publicam et nisi culpabilis sit etiam incorrigibilis ».

Ex decretis vero Urbani VIII et Innocentii XII ad decretum eiectionis ut deveniatur, requiritur 1) incorrigibilitas. « Incorrigibilitas est in eodem, qui vere dicitur incorrigibilis, si ter convictus et punitus de tribus gravibus et atrocibus criminibus et probatus per sex menses in carceribus in ieiunio et poenitentia non fuit emendatus sed animo indurato adhuc perseverat in sua contumacia». Ferraris, Bibliot. v. Eiecti, n. 13. 2) Eiectio fieri nequit nisi a Generalibus vel Provincialibus. 3) Generalis aut

Provincialis ad eiectionem devenire nequit nisi de consilio et assensu sex religiosorum e gravissimis electorum. 4) Hi sex religiosi eligendi sunt in generali capitulo seu congregatione, vel in capitulo seu congregatione provinciali. 5) Processus fieri debet iuxta constitutiones et stylum cuiusque Ordinis, uti supra innuimus. 6) Ad edendum decretum expulsionis requiritur ut in id consentiat maior pars e supradictis sex Patribus, unde si tres vellent expulsionem et alii tres contradicant, non editur decretum expulsionis. 7) Praeterea in decretum expulsionis oportet ut consentiat superior Generalis. 8) Quare licet religioso appellare etiam cum effectu suspensivo adversus hoc decretum, sed appellatio introducenda est apud S. Sedem seu Congr. EE. et RR. 9) Quum sententia eiectionis demandanda est executioni, ista a Generali vel a Provinciali significanda est Ordinario loci seu originis religiosi eiecti. 10) Eiectus autem tenetur habitu clericali incedere, saltem si ordines minores susceperit (Cf. Ferraris, loc. cit., n. 62 sq.) quamvis remaneat suspensus ab omni ordinum exercitio, sublata Ordinariis locorum facultate suspensionem relaxandi; et nequit concionari neque docere; atque vota servare tenetur in Religione nuncupata et alias obligationes, quatenus haec cum suo statu sunt compatibilia.

509. Hodie quia plures ex praescriptionibus, in citatis Constitutionibus, ordinatis servari non valent, S. Sedes ad petitionem Praelatorum Regularium solet sequenti rescripto indulgere facultatem servandi processum summarium seu Cameralem (1).

510. Si agatur de ordinibus regularibus approbatis cum votis solemnibus, negotium expeditur a Congregatione super disci plina regulari. Rescripti tunc edi soliti tenorem ita refert

(1) Ita appellata est haec ratio procedendi summaria, quasi desumpta a ratione agendi Tribunalis Camerae, in quo tribunali, ob eius praerogativas fiscales, non adamussim servabantur regulae processus observandae in Auditorio S. Rotae. Cf. De Luca, Rel. Curiae Disc. 33, n. 10.

cl. Nervegna, De iure practico Regul. pag. 199: « Perpensis iis, quae de religioso N. solemniter professo in ordine B. asseruntur; difficultatibus etiam temporum, quibus omnia et singula, quae a Const. Apostolicis expulsionis INCORRIGIBILIUM PRAEMITTENDA, adamussim nequeunt observari, benigne tribuit facultates necessarias et opportunas P. Generali eiusque definitorio ut, cognila per idoneos testes ac fide dignos pravitate et incorrigibili pervicacia praedicti Religiosi; atque audita per Religiosum virum, etiam ex officio deputandum, rei defensione, eum ad formam SS. Canonum, solemnitatibus omissis, sanctionibus autem Decretorum s. m. Urbani VIII in suo robore manentibus (excepto carcere) ab Ordine eiicere valeant; talem deinde expulsionis sententiam Ordinario ORIGINIS ipsius et eidem condemnato illico notificent ». Hodie incorrigibilitas probatur per trinam monitionem canonicam et per alia remedia huc facientia applicata ad normam Instr. S. Congr. EE. et RR. diei 11 Iun. 1880 uti iubet cit. Decretum Auctis.

Si absolutionem et rehabilitationem expetat eiectus; tunc 1) vel iterum efflagitat Ordinem ingredi et tunc S. Congregatio (uti refert cl. Nervegna, loc. cit., p. 201) si spes affulgeat emendationis, ex litteris Ordinarii et ex aliis documentis, attentis informatione et voto P. Procuratoris Generalis Ordinis, Superiori Instituti tribuitur facultas eum recipiendi ad tempus TITULO EXPERIMENTI, quin restituatur in vocem activam et passivam; et salva praecedentia eorum, qui in Ordine continue perseverarunt, disciplinam regularem semper observantes ». 2) Vel eiectus desiderat manere in saeculo et tunc recurrat ad S. Congregationem: « invento Episcopo benevolo receptore ab eo commendatus» et tunc S. Congr. (ita Nervegna, loc. cit., p. 200): « benigne tribuit facultates necessarias et opportunas praefato Ordinario, ut DUMMODO ORATOR VERAE RESIpraemissis exerciliis spiritua

PISCENTIAE SIGNA DEDERIT

libus saltem per decem dies praevia absolutione eiusdem a censuris eccles. et dispensatione ab irregularitate quomodocumque contracta, illum ad s. obeunda ministeria missamque celebrandam rehabilitare valeat ad SEX MENSES, TITULO EXPERIMENTI; quo tempore elapso iterum recurrat ab ipso Episcopo iterum commendatus: interim dictus Orator s. patrimonium sibi constituere curet, et Episcopum qui eum PERPETUO benevole excipiat in sua dioecesi, inveniat ». Postquam hoc experimentum et aliud ad annum concedi solitum feliciter facta sint, et alia servata fuerint a S. Congregatione praescripta, conceditur rehabilitatio absoluta et saecularizatio perpetua.

Pro Congregationibus aut Institutis religiosis votorum simplicium, S. Congregatio EE. et RR. aut pro Ordinibus Monialium sequenti rescripto solet concedere facultatem procedendi processu camerali: « Vigore etc. (nempe facultatum) S. C. audito voto P. Procuratoris Generalis Ord., facultatem tribuit P. Superiori Generali cum suis Assistentibus Generalibus (vel Definitorio) ut, praevio processu summario seu camerali, cum descriptione criminum et aliquali probatione, et data delinquenti defensione, ad expulsionem enunciati Religiosi iuxta preces pro suo arbitrio et conscientia devenire possit ac valeat. Contrariis quibuscumque non obstantibus ». Illa conditio cum descriptione criminum significat cum contestatione criminum facta reo; seu ei denunciato crimine aut criminibus denunciatis ut se defendere valeat.

Auctis

511. Viri professi religiosi qui ante vota solemnia emiserunt vota semplicia atque in s. ordinibus nondum sunt constituti, etiam post cit. Decretum a. 1892, dimitti possunt cum effectu liberationis ab omni vinculo votorum ob iustas et graves causas sine processu iudiciali, sed sola facti veritate inspecta et servata forma extraiudiciali constituta in Declarat. S. Congr. super discipl. reg. 7 Feb. 1862 ad 2. - Cf. Rescriptum S. Congr. EE. et RR. 19 Nov. 1886. Attamen viri

religiosi etiam in Institutis votorum simplicium etiam in s. ordinibus non constituti post professionem perpetuam aut temporaneam nisi praevio iudicio quamvis summario eïci vel dimitti non possunt et ex dimissione vel eiectione non fit liberatio votorum sed requiritur dispensatio. S. Congr. EE. et RR. 10 Ian. 1896; et 4 Iul. 1898.

512. Moniales votorum solemnium non eiciuntur nisi accedente venia Apostolica. Quod si moniales vota simplicia nuncupaverint in institutis dioecesanis, non valent eïci vel dimitti nisi servatis normis Const. Conditae, 27 Nov. 1900 cap. 1, n. 8 (1). In Congregationibus vero iam approbatis a S. Sede, moniales post edita vota perpetua vel durante temporanea professione expelli nequeunt, nisi ob gravia, externa, publica delicta cum incorrigibilitate coniuncta, et nisi sententiam dimissionis approbaverit S. C. EE. et RR. Dimissio autem vel eiectio post professionem, non solvit vota sed expostulanda est dispensalio a S. Sede. S. Congr. EE. et RR. 24 Aug. 1887 ad 17.

§ 2. De processu in causis nullitatis

Summarium.

professionis religiosae.

-

513. Quid statuat Concil. Trid. Sess. 25 cap. 19. 514. Processus iudicialis observandus. - 415. De restitutione in integrum adversus lapsum quinquennii. 516. Quinam sit iudex competens in prima instantia. 517. Speciales normae iudiciales. 518. De iudice competente in secunda et ulteriori instantia. - 519. Dispensatio S. Pontificis consulit casibus dubiis. 520. De hisce causis in Institutis votorum simplicium.

[ocr errors]

513. Profitenti in Religione ius denegari non potest impugnandi suae professionis validitatem quippe aliquo vitio infectam; tamen cavendum erat ne huius iuris exercitium in fraudem et

(1) Cl. P. Wernz., Ius Decret. III, p. 753, not. 579, opinatur, Institutis dioecesanis virorum quoad dimissionem id applicari quod cautum est in cit. Const. Conditae, cap. I, n. 8, de monialibus.

« AnteriorContinuar »