V. De portis fontici Theotonicorum. (13. Juni 1275.) 38. Millesimo ducentesimo LXXV, indictione tertia, die XIII intrantis Junii. Capta fuit pars, quod porta vetus fontici Theotonicorum et porta domini Marini Polani de dicto fontico debeant aperiri infra xv dies, postquam pars ista capta fuerit in majori consilio, tali condicione, quod in capite anni ponatur ad maius consilium, si placebit ipsi maiori consilio, quod remaneant aperte vel non. et illud quod placebit dicto maiori consilio, sit firmum. 39. et non possint dicte porte aperiri in mane, nisi antea pulsabitur campana magistrorum, vel circa illam horam, quando erit festum sollempne. et debeant claudi in sero, quando pulsabitur dicta campana magistrorum, vel circa illam horam, quando erit festum sollempne. et si consilium est contra, sit etc. (nämlich wie Art. 36.) VI. Quod mercatores Theotonici possint portare secum vinum pro eorum potu. (19. Febr. 1276.) 40. Millesimo ducentesimo LXXV, indictione IIII, die x exeuntis Februarii. Pars fuit capta, quod mercatores Theotonici, qui veniunt ad fonticum, possint et debeant pro eorum potu vinum, quando recedunt, secum portare in butaçis 24 vel aliter pro eorum bibere in via, sicut videbitur vicedominis dicti fontici esse sufficiens usque ad Acquilegiam vel ad Portum vel ad Tisanam 25. 41. et si quod ordinamentum esset contra, sit revocatum, quantum in hoc. VII. De missetis Theotonicorum. (9. Mai 1277.) 42. Millesimo ducentesimo LXXVII. indictione v, die vIIII intrante Maio. Fuit capta pars, quod in facto messetorum Theotonicorum observetur modus, qui observabatur hinc retro, videlicet quod vicedomini fontici habeant duos bussulos 26, in uno quorum ponant nomina messetorum in cedulis quilibet per se, et mercator veniat ad bussulum et accipiat unam de cedulis, et ille, quem accipiet, sit eius messeta. 43. et illa cedula ponatur in alio bussulo, et sic fiat, donec complecti erunt omnes. 44. et si consilium est contra, aut aliquod capitulum capitularis consulum, sit revocatum, quantum in hoc. VIII. Quod nullus Theotonicus adducat Venecias denarios grossos vel florinos. (14. Nov. 1277.) 45. Millesimo ducentesimo LXXVII, indictione VI, die XIIII intrante Novembre. Capta fuit pars, quod si aliquis Theotonicus a modo adduxerit Venecias denarios grossos, florinos aureos, denarios de Tyrole, nec denarium de xx debeat solvere de dictis monetis, quinque pro centum. 46. et quod aliquis Venetus non possit nec debeat accipere ab aliquo Theotonico denarios ad mutuum nec in commendaria 27 extra districtum Veneciarum, nec tansare 28 aliquo modo vel ingenio suprascriptum rectum 29, sub pena perdendi dictum rectum in duplum. 47. et qui accusabit, habere debeat tertium dicte pene, si per eius accusationem veritas cognoscetur. 48. et iungatur in capitulari vicedominorum, quod dictam penam excutere teneantur a contrafacientibus. 49. et si aliquod consilium est contra, sit revocatum, quantum in hoc. IX. De tabernariis fontici, qualiter possunt dare vinum et quibus. (2. Sept. 1278.) 50. Millesimo ducentesimo septuagesimo octavo, indictione VII, die II septembris. Capta fuit pars, quod tabernarius fontici non possit nec debeat vendere vinum nisi solum mercatoribus Theotonicis, missetis et ligantibus ballas 30, coco et subcoco et pueris eorum et portatoribus, sub pena sol. xx pro quolibet eorum, cui darent, pro qualibet vice. 51. De eodem. Item quod misseti et ligatores ballarum, cocus et subcocus, pueri eorum et portitores non possint portare nec mittere per se nec per alios vinum extra fonticum, nec cum aliis bibere aliquo modo in ipso fontico, in pena sol. xx pro quolibet qualibet vice. 52. De eodem. Item quod aliqua persona non possit portare nec mittere vinum extra fonticum ullo modo vel ingenio sub pena sol. xx pro quolibet qualibet vice. 53. De eodem. Item quod vicedomini non possint dare verbum 31 alicui, quod possint bibere in fontico, nisi mercatoribus theotonicis, missetis, ligatoribus ballarum, coco, subcoco, pueris eorum et portitoribus. 354. Item quod vicedomiui non possint bibere de vino tabernae fontici ullo modo, nec facere dari aliis ad bibendum, nec accipere nec facere dare aliis ullo modo vel ingenio de vino, quod comparabitur pro taberna ipsius fontici. 55. De eodem. Item quod quicumque accusaverit aliquem facientem contra predicta, habere debeat medium pene imposite, et vicedomini supradictas penas excutere teneantur. 56. De eodem. Item quod postquam ianua clausa erit et tertia campana erit sonata, nullus mercator possit intrare vel exire de fontico in pena sol. XL pro quolibet qualibet vice, nisi esset mercator, qui veniret de extra. 57. et hec omnia addantur in capitulari vicedominorum. X. Quod ad minus duo ex vicedominis teneantur scribere omnes denarios, quos recipiunt. (17. Juni 1279.) 58 Millesimo ducentesimo LXXVIIII, indictione VII, die XIII exeuntis Junii. Capta fuit pars, quod addatur capitulari vicedominorum fontici Theotonicorum, quod teneantur scribere omnes denarios et recipere omnes insimul vel ad minus duo eorum, et scribi facere omnes suos scribanos tam pignorationum quam omnium aliarum intratarum fontici, et facere rationem superstantibus 32 de omnibus denariis, quos recipiunt, quocunque modo veniant, et de expensis omnibus. 59. et similiter addatur in capitulari omnium officialium, qui recipiunt pecuniam pro comuni, quod teneantur facere rationem de omnibus denariis, quos recipiunt quocunque modo veniant, et de expensis similiter. 60. et etiam teneantur omnes offitiales, conservare quilibet per se suos quaternos sub clavibus et serratura, quando recedunt ab offitio 33. XI. Quod vicedomini fontici teneantur ire ad suum offitium post nonam. (22. Juni 1280.) 61. Millesimo ducentesimo LXXX, indictione VIII, die xxII Junii. Capta fuit pars, quod addatur in capitulari vicedominorum fontici, quod teneantur stare ad suum offitium post nonam ad campanam consulum 34, ut tenentur alii officiales, sub illa pena, qua tenentur ire ante prandium ad campanam offitialium. XII. Quod domini fontici intromittant se de mercationibus Theotonicorum. (13. März 1282.) 62. Millesimo ducentesimo LXXXI, indictione VIIII, die XIII intrante Martio. Cum questio sit inter dominos ternarie et dominos fontici pro mercationibus Theotonicorum, que venerunt per mare et ad dominos ternarie, solvant sol. xx pro centenario, et ad dominos fontici xxx: capta fuit pars, quod illi, qui sunt super tarnariam, non intromittant se in mercationibus Theotonicorum, que venerint per mare, et si intromisissent se nuper, restituant dominis, qui sunt super fontico. XIII. Quod Theotonici non solvant dacium de vitris valentibus a libris X inferius. (30. Mai 1282.) 63. Millesimo ducentesimo LXXXII, indictione x, die penultimo Maji. Capta fuit pars, quod illi Theotonici, qui portant vitra ad dorsum 35 vel valentia a libris x inferius, non solvant de ipsis aliquod datium ad tabulam 36 XIV. Ad dominos fontici Theotonicorum. (14. März 1294.) 64. Millesimo ducentesimo LXXXXIII, die XIII Martii. Capta fuit pars in maiori consilio, quod illi, qui sunt super fontico Theotonicorum, et ille, qui nunc eligetur, et illi, qui eligentur de cetero, sint cum illo emendamento capitularis et melioramento, quod videbitur domino duci et consiliariis et capitibus de XL. XV. Quod unus vicedominus addatur offitio vicedominatus fontici Theotonicorum. (29. Mai 1294.) 65. Eodem millesimo die xxvIIII Maij. Ordinatum fuit per dominum ducem et consiliarios et capita de XL cum licentia maioris consilii, quod unus vicedominus addatur suo offitio fontici Theotonicorum et unus scribanus, ita quod sint quatuor domini et tres scribani, ad hoc ut unus ipsorum dominorum et unus dictorum scribanorum debeant superesse 37, quando balle mercatorum Theotonicorrm ligabuntur et videre et temptare 38 bullas pannorum ad aurum 39, quia sicut fertur, deferuntur extra Venetias cum bullis falsis et aliquando sunt panni falso laborati, ita quod non transeant, aliter quam sit ordinatum. 66. et etiam debeant videre omnes alias res, que ligantur in ipsis ballis, ita quod datium et alia jura comunis non defraudentur. 67. et non debeant inde secedere, donec balle erunt clause, ita quod non possit poni aliquid amplius in eis de eo, quod debet. prohiciendo qualibet vice texeras 40, quis eorum ire debeat ad videndum et temtandum predicta. 68. et simili modo prohiciantur texere inter scribanos, et ille qui tentabit ballas, habeat de credentia res, que erunt in eis, exceptis rebus, que essent vetite. Archiv zu Venedig, Liber Bifrons. fol. 59, 60. Incipiunt robrice consiliorum pertinentes ad vicedominos Theotonicorum. I. Qualiter debent fieri solucio mercatoribus Theotonicis. (15. Sept. 1289.) 69. Millesimo cc. LXXXVIIII. mensis Sept. die xv. Cum Theotonici recipiant impedimentum in paccamentis 41 sibi fiendis ex eo, quod quando deliberantur 42 mercaciones alicui, illi, qui invenientur presentes, incantant et deliberant ipsas mercaciones inter se, et ille, cujus ultimo deliberantur, facit postea paccamentum et ducit mercatores in longum: capta fuit pars, quod ille, cui deliberata fuerat mercacio per mercatorem Teutonicum, debeat facere sibi paccamentum infra dies quinque, postquam mercacio erit ei ponderata, pensata et deliberata sub pena soldorum duorum pro libra, que pena deveniat in comune. 70. et addatur vicedominis Teotonicorum, quod teneantur excutere dictam penam. 71. et si consilium est contra, sit revocatum, quantum in hoc. II. Quod addatur quartus vicedominus fontici Theotonicorum. (1. Nov. 1289.) 72. Eodem millesimo, mensis die 10 Novemb. Cum fuerit additus unus quartus vicedominus officio fontici Teutonicorum et unus notarius eciam occasione ballarum, que ligabantur coram uno dictorum vicedominorum, et modo non tenetur ligare dictas ballas coram aliquo eorum, sed fit secundum antiquam constitucionem sive consuetudinem: capta fuit pars, quod non fiet de cetero quartus vicedominus et notarius superadditus propterea removeatur completo suo termino. 73. et si consilium est contra, sic revocatur. III. Quod fonticarius fiat per scrutinium inter XL. (6. Aug. 1303.) 74. Millesimo ccc. III. mensis Aug. die sexto. Capta fuit pars, quod fonticarius fontici Theotonicorum possit fieri inter XL. per scru tinium. IV. Quod vicedominus, qui nunc eligetur etc. 75. Eodem mense et die capta fuit pars, quod ille, qui nunc eligetur super fonticum Theotonicorum et debet statim intrare, sit usque ad s. Michaelem et inde ad unum annum. Consilium majus Venet. sive liber magnus fol. 57 im Archiv zu Venedig. |