Imágenes de páginas
PDF
EPUB

nemur sibi concedere de gratia, quod possit conducere Venetias dictam setam sine aliqua pena, ut illam possit assignare dicto Jacobo, secundum quod per ipsos judices forinsecorum sententiatum fuit; nam dicta seta extracta fuit de Venetiis cum ordinibus terre 7. Vadit pars consideratis predictis et quod vicedomini nostri fontici Theutonicorum dicunt, quod dicta seta extracta fuit de Venetiis cum ordinibus terre, et quod solvit dritam comunis, quod fiat sibi gratia, sicut petit et sicut consulunt dicti vicedomini.

Venedig. Consil. Rogator Abthl. Mixti tom. 43. f. 126.

verbindlich

1 Sieß wahrscheinlich Reich. 2 gefärbte Seide. 3 Orden. durch Bürgschaft. 5 Mönch. 6 kostbare Waare. 7 nämlich terræ firmæ, mit der Bestimmung, auf das Feftland verführt zu werden. 8 es fteht dricam, für diritto, dritto, Gebühren, Abgaben. 9 sic, f.

D. Verordnungen darüber im 15. Jahrh. von 1404 bis 1472.

1

1404. die 26. mensis Junij. Botschaft nach Teutschland. Capta. Cum ad certam noticiam nostre dominationis deventum sit, quod dominus Padue per diversos modos et vias 1 conatus est infamiare nostrum dominium et specialiter in partibus Alemanie apud dominum imperatorem et alios principes et comunitates Alemanie in grave damnum nostri dominii, et adhuc in partibus Latissane 2 habet certos obloquentes contra honorem nostri dominii, dantes informationem mercatoribus Alemanie declinantibus ad illas partes, quod si venirent Venetias, caperentur et detinerentur cum bonis et havere 3 suis, et multa alia contra honorem nostrum presumit et facit: vadit pars pro honore nostri dominii, quod ad dictas partes Alemanie mittatur unus noster nuncius sufficiens, qui debeat ire ad illos principes et dominos ac comunitates, qui et que collegio videbuntur, et cum illa commissione, que dicto collegio apparebit pro sustinendo honorem et famam nostri dominii. De parte alii. non 8. non sinceri 5.

Secreti tom. 2 f. 22.

1 via, Sf. 2 Latisapa bei Aquileja. 9 Waaren.

1409. Jun. 17. Botschaft an den Herzog Friderich von Oesterreich. Capta. Cum sentiatur, quod ill. d. dux Fredericus Austrie etc. sit in Viena, et nunc tempus et modus esset, concordandi ipsum cum illis communitatibus, cum quibus est in guerra et discordia, ut mercatores de Alemanea non timeant descendere: vadit pars, quod mitti debeat

unus noster nuntius ad procurandum dictum concordium cum illa comissione, que videbitur collegio, sicut alias factum fuit.

Consil. Rogator. Abthl. Secreti tom. 4. f. 29.

1441. die 17. Julii. Serabseßung des Zolls auf Silber.

Cum sicut omnibus notum est, conducatur Venetias parva quantitas argenti per viam fontici Teothonicorum, quod procedit 1 propter magnum datium, quod solvitur, nam ultra alia datia solvuntur de datio grossi 17 post 4 pro valore ducatorum 2, et pro utilitate et commodo civitatis nostre providendum est superinde: vadit pars, quod ut civitas nostra abundet argento, de cetero ordinetur, quod argenta, que per viam fontici conducuntur Venetias, absolvantur a dicto datio solvendo, tamen illa datia et expensas, ad que et quas tenentur alia argenta, que conducuntur per aliam viam quam per viam fontici, ut omnia huiusmodi argenta equaliter tractentur. tenendoque officium fontici Theotonicorum. computum ordinatum dictorum argentorum, que per ipsam viam conducentur, sicut ad presens tenentur et debent per ordinatos nostros. De parte 99. de non 7. non sinc. 7.

Dafelbft f. 39.

1 Herrührt. 2 Das Silber im Werth von einem Dukaten zahlte demnach 21 Groschen oder Dickpfenninge als Eingangszoll; dieser Betrag scheint mir zu hoch und die Stelle undeutlich.

1441. Dec. 5. Salzhandel.

Cum principalis introitus et dacium, quod habeat nostrum dominium in civitate Pergami 1, sit dacium salis, quod plurimum defraudatur propter salem Teuthonicum, qui conducitur ex Alemania, et fit de illo mercatura per multos Valerianos subditos nostros in maximum damnum et detrimentum nostri comunis et necessarium sit super hoc debite providere: vadit pars, quod dictum dacium deliberari debeat ad publicum incantum 2 per unum vel duos annos proxime futuros, cum illis pactis, modis et condicionibus captis in collegio, et cum quibus alias deliberatum fuit, et sicut videbitur provisori nostro salis, ituro ad incantandum datium predictum, pro majori utilitate nostri comunis, declarato expresse, quod aliquis de Pergamo non possit nec debeat aliquo modo, vel ingenio uti nec frui alio sale quam canipe 3 nostre Pergami, sub pena contrabanni et sub aliis penis usitatis et consuetis in aliis datiis. licitumque sit datiariis nostris, qui erunt in Pergamo, facere et tenere unam et plures canipas in illis locis et terris districtus Pergami, in quibus melius et utilius eis videbitur, ac etiam sicut videbitur rectoribus nostris pro expeditione dicti salis commodo nostrorum subditorum et

forma

obviatione contrabannorum, non possendo aliquo modo vendere dictum salem maiori precio, quam vendant in Pergamo; et addatur presens pars in futuris incantibus salis Pergami. De parte 87. de non 1. non

sinc. 4.

Ibid. f. 49. Die Venetianer ließen in Chioggia (Clugia) Seefalz bereiten. 1 Bergamo. 2 die Einnahme der Salzzölle soll burch öffentliche Versteigerung an den Meiftbietenden verpachtet werden. 3 Salzkaften.

1447. Decembris 4.

Verarbeitetes Kupfer wurde direkt nach Venedig aus Teutschland gebracht, man beschloß daher, um die Zolleinnahme zu erhalten, solches Kupfer zu verbieten bei Strafe von 100 Dukaten. Die Beamten des Fontego wurden mit der Ausführung beauftragt, und sollten diese Verordnung jährlich zweimal im Fontego und am Rialto verkünden laffen.

Senato. R. II, per terram. tom. 2. f. 50.

Martius 1448. die 7. Gegen den Mißbrauch des Kredits der Handelsgesellschaften.

[ocr errors]

Cum in fontico nostro Theotonicorum observetur certus modus valde damnosus civibus et mercatoribus nostris, quia veniunt aliqui ex Alemanea et quando applicant Venetiis, faciunt se scribi ad officium fontici factores societatum Alemanee, que sunt divites et potentes, et cum illo creditu emunt ad terminum, quot mercaciones volunt, et cum illis vadunt in Alemaneam et faciunt facta sua, et advenientibus terminis isti tales non repperiuntur, cum fugam arripiant; ex quo nostri mercatores requirunt per suas litteras illos societatum predictarum, pro nominibus quorum sunt empte dicte mercaciones, qui se excusant, nichil scire de hoc, et quod ille, qui eas emit, non est eorum factor. de qua re multi nostri mercatores remanserunt delusi et cum maximo damno suo, et necessarium sit, huic inconvenientie providere:

vadit pars, quod quotienscunque aliquis venerit Venetias nomine alicuius societatis Alemanee, non possit ad officium fontici ullo modo notari, neque si notaretur, acceptari pro factore aut nuncio alicuius societatis Alemanee, nisi venerit cum legitimis procuris 2 et instrumentis societatum, de quibus se dicent esse nuncios aut factores. et sic servari debeat singula vice, qua venient et revertentur Venetias nuncii aut procuratores predicti. nec aliter aut alio modo servari possit sub pena cuilibet contrafacienti de ducatis ducentis et privationis omnium officiorum et beneficiorum nostrorum per quinquennium et hec inquirenda met efficaciter committantur nostris advocatoribus comunis et notari debeat

ad dictum officium fontici forma procurationum et instrumentorum predictorum pro informatione omnium, sicut fit ad alia officia nostra Veneta.

De parte omnes alii, de non 2. non sinc. 1. Facta fuit copia die instanti pro officio fontici.

Senato I. R. 2. Terra f. 61.

1 Kredit. 2 Procura, Vollmacht.

Aprilis 1448. die 11. Safranhandel. Zollwesen zu Verona.

6

Cum venerint ad presentiam nostri dominii plerique boni mercatores Theotonici exponentes et gravantes se, quod cum se repperirent habere saumas sexdecim zaffarani 1 pro valore ducatorum xm et ultra, quas per viam Verone 2 ad partes Alemanie conduci facere intendebant, utque datia sua solverent et debitum facerent, miserunt prius Veronam et cum datiariis ibidem remanserunt concordes de datio predicti zaffarani solvendo, videlicet de ducatis centum 5, promiseruntque ipsi datiarii et convenerunt cum dictis mercatoribus, quod libere et absque aliquo impedimento, quomodolibet inferrendo, ipsi mercatores conducere possent zaffaranum ipsum per Veronam et Veronense extra territorium, ipsum Verone ad omne periculum, damnum vel interesse, quod eisdem mercatoribus posset ob hoc aliqualiter evenire, sicut per quandam scripturam super hoc solenniter editam clare patet. Cumque dicti mercatores acceptis bulletis dictorum datiariorum conduci facerent zaffaranum predictum per Veronenses, cuius zaffarani saume scripte primitus misse absque impedimento transiverunt, relique vero saume novem per rectores nostros Verone retente et intromisse fuerunt sub pretextu, quod non solverunt certum aliud datium, quod rectores ipsi asserunt dictum zaffaranum solvere debere. propter quod rectores ipsi ad sententiam processerunt contra prefatos datiarios Verone, condemnantes eos conservandum indemnes et ad relevandum prefatos mercatores Teothonicos ab omni prejudicio et interesse zaffarani predicti. sed nichilominus retinuerunt et retinent rectores ipsi zaffaranum, asserentes etiam velle eum ponere ad incantum et vendere, non obstante, quod sicut prædictum est, sententia sua lata sit contra prefatos datiarios Verone, qui se obligarunt dictis mercatoribus Theotonicis, ut superius dictum, et non sit conveniens nec honestum, quod rectores Verone retinere debeant dictas novem saumas zaffarani, et si ita est, quod datiarii Veronenses in aliquo defecerunt, ipsi sint illi, contra quos et bona sua rectores Verone debeant habere regressum: Vadit pars, quod autem istius consilii mandetur rectoribus Verone, quod sub pena ducatorum 500 pro quolibet eorum in suis bonis exigenda per advocatos nostri comunis

[ocr errors]

teneantur et debeant absque alia dilatione dare et facere dictis mercatoribus Teothonicis zafaranum suum, quem retinuerunt. et si quid agere habent contra datiarios Verone, habeant regressum contra eos, sicut est conveniens et honestum, et non contra mercatores predictos. De parte 101. de non 5. non sinc. 21.

Senato I. R. 2. Terra f. 64.

1 Safran. 2 durch Tirol. 3 Zolleinnehmer.

4 kamen überein. 5 d. i.

1 Prozent vom Werth als Zoll. 6 für ipsius. 7 Zollzeichen.

1448. April. 20. Botschaft nach Teutschland wegen Beschädigung venetianischer Kaufleute.

Quod pro favore quorundam civium nostrorum damnificatorum a Teothonicis mitti possit ad partes Alemanie unus ex missetis fontici Teothonicorum, qui eis videbitur, attento maxime, quod bona civium nostrorum dici possunt et reputari bona nostri comunis, sicut alias in similibus casibus missi fuerunt de aliis missetis dicti fontici, eunte eo ad expensas illorum, qui ipsum mittent, et reservato sibi officio cum utilitatibus 1. De parte alii, de non 0. non sinc. 3.

Senato I R. 1. Terra 65.

1 Sein Amt und dessen Gebühren blieben ihm während seiner Abwesenheit vorbehalten.

1450. Januarii 16.

Wegen rückständigen Zahlungen vieler teutscher Kaufleute an die Venetianer wurde der Bürger Franciscus de monte, misseta im Fontego, nach Alemanien geschickt. Die Vicedome des Fontego sollen durch eine geeignete Person seine Stelle bis zur Wiederkehr versehen lassen.

Senato R. II. tom. 2. f. 167. Terra.

1450. Decembris 3.

Es wurde verordnet, daß nur panni laborati in Venetiis aut in terris subditis aut conductis cum galeis Flandriae et per viam fontici Teotonicorum verkauft werden durften, andere wurden confiscirt. Dafelbft f. 163.

1451. die 28 Aug. Frachtbriefe.

Cum mercationes, que conducuntur ex Tarvisio ad hanc nostram civitatem Venetias pro fontico Teothonicorum, cum maximo disordine conducuntur et cum damno nostri comunis et sit providendum: vadit pars, quod de cetero de hujusmodi mercantiis conducendis Venetias per illam viam Tarvisii pro fontico nostro predicto accipi debeant bnllete ordinate 2 in Tarvisio, que debeant specificare fardellos 3 et ballas, que conducuntur, et que mercantie sunt in eis, et cuius seu quorum

3

[ocr errors]
« AnteriorContinuar »