Imágenes de páginas
PDF
EPUB

reverenter respondemus. primo ad partem consilii, quod teste deo nos tamquam devoti zellatores honoris et exaltationis sacri imperii et conservationis fame glorie et nominis illustrissime persone vestre maiestatis examinatis et bene discusis omnibus, que cognovimus examinanda fore, cum sincera pura et fideli mente his diebus proximis preteritis hortati fuimus vestram maiestatem, qnatenus dignaretur inclinare ad concordium cum dominis Florentinis, quia, secundum quod possumus comprehendere per intellectum nostrum, nobis videtur, quod sine auxilio et favore dominorum Florentinorum intentio vestre regalis maiestatis non bene possit habere et consequi illum honorabilem bonum et perfectum effectum, quem querit et cupit vestra serenitas, et propterea similiter hortamur ad presens; sed nichilominus vestra excellentia, que est sapientissima et habet solenne et maturum consilium, potest deliberare super hoc, sicut sibi videtur et placet. Ad partes favoris et auxilii requisiti a nobis reverenter respondemus, quod quando excellentia vestra dignabitur exprimere, declarare et apperire nobis mentem et voluntatem suam, nos, quanto celerius poterimus, cum nostris consiliis et vestre maiestati dabimus prestam responsionem.

De parte 72. de non 20. non sinceri 19.

1402 (in der Sf. steht 1401, weil die Venetianer das Jahr mit dem 1. März anfiengen). die 2. Januarii. Ibid. f. 47.

Capta. Quod respondeatur ser. dom. Rom. regi ad illud, quod ipse requirit a nobis, scil. quod debeamus sibi servire mutuo de ducatis. 60000, ut possit ire ad incoronandum se etc. Quod novit deus, nos essemus semper avidi facere versus majestatem suam de rebus, que videremus abiliter facere posse pro honore suo et sua exaltatione, sed sicut sibi et toti mundo notorium esse potest, nos jam annis quinque elapsis et ultra fecimus et in presenti sumus in maximis et excessivis expensis et specialiter in partibus levantis 1 occasione Turchorum, pro possendo ad honorem fidei sancti dei et.utilitatem totius christianitatis conservare ab eis imperium Constantinopolitanum et partes deinde, que expense certissime non sunt defecture nobis ad presens, sed maxime aucture, cum ipsi Turchi modo de novo venerint ad multa loca nostra levantis, damna notabilissima inferendo, ob quam causam expedit, ut de presenti soldemus multas gentes, armemus galeas 2 et faciamus multas alias expensas pro dando subventionem locis predictis, que sine illa subjacerent periculo manifesto; et ob hoc non possumus facere versus suam regiam maiest. ea, que facere vellemus, sed stringentes nos quantum possumus et volentes sue serenitati in nobis possibilibus complacere, parati sumus, cum constabit nobis, quod dom. papa confirmaverit

electionem suam velitque ipsum habere in verum et certum imperatorem Romanorum, servire sibi mutuo de 30,000 ducatis, ut possit ire ad accipiendum coronas suas et signa imperialia, cum conditione, quod sua majestas promittat nobis per bona et publica instrumenta seu suas patentes literas sigillo regio sigillatas, quod non recedat de partibus Italie, nisi primo restituat nobis predicta 30000 ducatorum vel det aut concedat nobis aliquid in recompensationem et satisfactionem dicte quantitatis spectans ad dationem sue regie maiestatis, de quo remaneamus bene contenti.

Ad alteram partem, quia dixit et per quam requisivit interpositionem nostram, ut possit habere aliquam cautionem a Florentinis de his, que sibi promitterent per futura tempora, ita quod de promissionibus suis possit esse bene cautus securus, respondeatur, quod considerantes quantum et quam potens membrum est in partibus Italie comunitas Florentina, et ista fecerunt per elapsa tempora et certissime sunt potentes facere in presenti, quod facere nequivissent, nisi bene servassent, que promiserunt: non videretur nobis cum honore nostri dominii neque dicte comunitatis, dicere eis aliqua verba, per que comprehenderent, quod sua maiestas nolet amplius capere de eis fidem, cum speremus omnibus consideratis, que in hoc facto considerari debent, nam sentimus, quod sint ad hoc optime et bene dispositi, quod plene sibi attendent omnia, que promittent. De parte 66.

1 Die Levante. 2 Kriegsschiffe.

1402 (1401, Sf.). die 7. mens. Januar. Secreti 1, f. 48.

Capta. Cum ser. dom. Romanor. rex nobis heri dici fecerit, quod ipse videbat, non posse amplius stare in istis partibus, et propterea deliberaverat velle redire in Alemaniam, rogando nos, quatenus placeret nobis concedere sibi de nostris navigiis, que eum conducerent usque Portum Latisane, dando sibi de nostris nobilibus in sua comitiva, et cognitum fuerit pluries per istud consilium, quod mora sua in istis partibus esset multum utilis pro statu nostro et omnium optimatium in pace vivere vadit pars, quod collegium domini, consiliarii, capitanei et sapientes consilii habeant libertatem essendi cum oratoribus Florentinorum et etiam cum ipso domino imperatore vel suis, et uti illis utilibus et pertinentibus verbis cum utraqne partium, que sibi videbuntur pro possendo tenere modum cum eis, quod dictus dom. imp. pro accipiendo coronas suas remaneat in istis partibus et non recedat, non utendo aliquibus, per que comune nostrum remanente ipso dom. imperatore vel non remanente esset in aliquo obligatum ultra id, quod pridie captum fuit per istud consilium de 30000 ducat. De parte 53.

Capta. Et si poterit obtineri modus, quod istud sequatur, scil. quod dictus d. imp. sit contentus remanere, bene quidem; quando autem finaliter staret constans et diceret, quod omnino vellet recedere, tunc pro habendo et retinendo ipsum benivolum nostro dominio, collegium dom, consil. cap. et sap. predictorum habeant libertatem faciendi armari et parari sibi paraschelmos 1 decem, viginti barchas 2 et duos burclos 3 pro conducendo ipsum ad dictas partes vel alias, si ad alias ire velet (1. velit), ad expensas nostri comunis. Verum ut dicta navigia vadant et sint sub bona regula et obedientia, eligi debeat unus capitaneus dietorum navigiorum per scrutinium in dicto collegio, qui non possit refutare sub pena libr. 50, et sit in paraschelmo dicti dom. regis, si cum paraschelmo iret, ad suam obedientiam, et si iret in barcha vel burclo, ascendat super illo, qui sibi videbitur, et sit semper apud dictum dom. regem, secundum quod ordinabit, tenendo tamen modum, quod omnia alia navigia sequantur et vadant cum bona regula et securitate, ut bene serviatur ipsi dom. regi. Insuper eligi debeant per dictum modum et sub dicta pena alii octo nostri nobiles, qui sint in sua societate donec positus fuerit in terram et donec ascendet equum, si sibi placuerit, stando omnes cum ipso dom. imp. vel dividendo se, sicut cognoverint oportunum. verum quod rationabiliter et honeste aliter fieri non posset, dictum collegium habeat libertatem providendi, quod fiant tam ipsi dom. imp. quam gentibus suis et dictis nostris nobilibus ac capitaneo expense necessarie, possendo expendere illud, quod propter hoc fuerit oportunum, et providendo de illis personis, que sint sufficientes et apte ad dictas expensas faciendas, sicut eis necessarium apparebit. et si deliberaret ire per terram, committatur et detur nostris rectoribus libertas, possendi expendere medietatem ejus, de quo sibi data fuit libertas, quando venit ad istas partes, ut habeat causam recedendi contentus a nobis. De parte alii, non 5. non sinceri 4.

Capta. Sed quia cum honore nostri dominii omnibus consideratis et maxime magna necessitate ymo extremitate, in qua ad presens dictus dom. imp. se reperit in isto suo recessu, non possumus aliter facere, quam presentare sibi et ser. dom. regine et aliis, qui cum eo sunt, aliquam quantitatem pecunie, cum qua per aliquos dies habeant ad repatriandum, ipsum collegium faciendo hoc cum ordinibus terre habeat libertatem, possendi presentari facere tam dom. regi quam dom. regine et suis usque ad summam 4000 ducatorum auri, dividendo eos inter ipsos, secundum quam deliberaverint honestius et honorabilius pro nostro comuni. De parte alii, non 13. non sinceri 1.

1 Größere Ruderschiffe. 2 Barken. 3 kleine Transportschiffe.

1402. die 10. Januar. Secreti tom. 1, 48b.

Der Herzog von Baiern und andere, die beim König blieben, riethen demselben, sich mit den Florentinern auszusöhnen. Sie schickten nach Venedig mit der Bitte, die Stadt solle dazu mitwirken, was auch die Florentiner wünschten. Venedig schickte 2 Gesandte mit den Florentinern zum König nach Latisana, um ihn zu bewegen, in Italien zu verweilen. Wenn im Fall der Aussöhnung der König nach Venedig zurückkehren wolle, solle ihn der Kapitän dahin zurückführen.

1402. die 20. Januar. f. 49.

Capta. quod fieri debeat responsio ser. dom. regi Rom. auf seine Anfragen: 1) der Pabst wolle von ihm 3 Urkunden haben, ehe er den König anerkennen (confirmare electionem suam) und frönen könne. a) quod rex jurare debeat et confiteri per literas suas, non fecisse aliquam promissionem verbo vel scriptis alicui principi, domino vel comunitati, vel alicui alteri persone ecclesiastice vel seculari de facto scismatis. b) quod promittat de cetero, non intromittere vel impedire se de ipso scismate, nisi si et in quantum sit de beneplacito et voluntate ipsius summi pontificis, salvo quamquam in reducendo scismaticos ad fidem catolicam etc. 3u beiden Anfragen a und b gab Venedig folgenden Rath, dem Pabste zu willfahren, denn der Zweck des Königs sey gewesen, die confirmatio und coronatio zu erlangen und deshalb sey er nach Italien gekommen, welcher ganze Zug erfolglos würde, wenn er sich mit dem Pabste nicht verständige. 2) schrieb Ruprecht an Venedig: quod rex promittere debeat summo pontificí de non recedendo de partibus Italie, sed vigilare ad opprimendum Johannem Galeaz et diminuendum potentiam suam, et si necesse foret, quod recederet, quod dimittat unum eius vicarium. qui ad predicta vigilet et attendat. Hierüber konnte Venedig keinen Rath geben, und überließ alles der Einsicht des Königs.

3) quod non possit rex facere aliquem tractatum pacis cum ipso Johanne Galeac, nisi per manus ipsius d. pape vel substituti ab eo, et si fieret, quod sit in illa inclusus. Respondeatur, quod istud serenitas regia assentire et promittere potest; sed tanquam devoti majestatis sue reducimus in memoriam suam, quod nobis bonum et utile videretur, quod sua ser. deberet etiam cum summo pontifice procurare, quod vice versa sua sanctitas condescenderet ad non faciendum aliquem tractatum pacis sine assensu regio, et quod si fieret, foret in illa inclusus. Auch sollten andere den Frieden unter obigen Bedingungen anbahnen dürfen und das Nichtzustandekommen desselben die Krönung des Kaisers nicht hindern.

4) Ruprecht verlangte, die Venetianer sollten mit ihm, dem Hrn. v. Padua und den Florentinern Gesandte an den Markgrafen von Este schicken um freien Durchzug durch sein Gebiet zum Behuf der Kaiserkrönung, und daß er keine andere Völker durchziehen lassen solle. Venedig sicherte diese Mitwirkung zu und zweifelte nicht an dem guten Willen des Markgrafen. De parte 46. non 22. non sinceri 25.

Hiernach instruirte auch Venedig seinen Gesandten in Rom am 23. Jan., damit er die königl. Gesandten bei dem Pabst unterstügte. f. 49b

1402. die 6. April. f. 55.

Ruprecht meldete dem Rath von Venedig: 1) er könne mit den Florentinern nicht übereinkommen, sie wollten ihm die 25000 Ducaten nicht geben, quos dare tenentur juxta conventiones alias in presentia nostra conclusas. nec volunt contentari de aliqua fidejussione, quam sibi dare velit pro 200,000 ducatis, quos sibi mutuare debent. 2) Er könne auch mit dem Pabst sich nicht einigen, sondern es scheine, er wolle den König in die Länge ziehen. 3) Der König von Frankreich habe ihm eine Gesandtschaft geschickt, et alios principes deinde super facto volendi favere sibi auxilio gentium, armorum et pecunie, ita quod possit habere intentum suum in casu, quo velit attendere ad reducendum ecclesiam dei ad unionem. super qua parte petit consilium nostrum et dicit, quod esset expediens redire ad partes Alemanie et convocare electores imperii. Venedig drückte sein Bedauern über die beiden ersten Punkte aus, und entschuldigte sich, über die Wichtigkeit des dritten feinen Rath geben zu können.

1402. die 9. April.

Die Redner des Königs erklärten dem Senat auf obige Antwort, quod dom. rex videbat, nullo modo cum honore suo posse amplius stare in istis partibus, et propterea intentio sua erat, redire ad partes Alemanie et ibi estate proxima disponere et ponere finem his, que habet agere cum rege Boemie, et postea futura cum dei auxilio et in potenti brachio redire ad istas partes Italie et esse contra ducem Mediolani et totis viribus anichilare potentiam suam et procurare jura imperii. Er verlangte daher, daß sich unterdeß Venedig während 2 Jahren in keine Verbindung mit dem Herzog von Mailand einlassen solle. Zu seinem Heimzug für sich, seine Fürsten und Leute verlangte er von Venedig ein Darleihen von 12,000 Ducaten gegen hinlängliche Sicherheit. Zu 1) erklärte Venedig, es sey mit Mailand im Frieden, sollte es aber in die Nothwendigkeit kommen, einen neuen Vertrag zu machen, so

« AnteriorContinuar »