Imágenes de páginas
PDF
EPUB

DE SEXTO HONORII III PONTIFICATUS ANNO.

Instituenti de sexto Honorii III Pontificatus anno quædam breviter referre, et huic Epistolarum libro sexto antea ponere quam ipse studiosus lector paginas evolvat, mihi in mentem venit dierum illorum recordatio, in quibus Fredericum II coronavit Pontifex. Romam ingressus est Imperator, non tantum ut regem decebat pacificum et vere christianum, sed hanc jurando Constitutionem quam in Appendice ad tertium volumen dedimus. Cum omni docilitate se gerebat Fredericus. Inter dominum papam et imperatorem nulla videbatur dissensio, et legibus civilibus sanctionem amice Romana Sedes dabat. Innocentium tertium Honorius superabat, ut ita dicam, magnitudine consilii et rerum successu. Sed brevi, Damiata capta, in Orientalibus partibus Christianorum fortuna deperiit, dum in occidente ipsemet imperator se novitatum nimis amatorem ostendit. Hæc paucis verbis sunt tibi tradenda, lector benevole.

Apud Damiatam, terrarum inundatio Sarracenis in auxilium fuit, dum aliunde Christi fideles fames urgebat. His conditionibus urbs redditur: Sarraceni partem veræ Crucis a Saladino captam et asportatam tradunt; captivi omnes libertate donantur; inducias octo annorum paciscuntur. Quæ quidem non indecora Christiano nomini fuere, sed vani erant nisus et conatus orbis Christiani, vana Summi Pontificis spes, vanum et decretum Concilii generalis sub Innocentio tertio habiti, illud inquam decretum de quo, in prima sua epistola, tom. II, lib. 1, statim ac renuntiatus fuerat Pontifex Honorius, sic ad regem Hierosolymitanum scribebat : Non ergo propter obitum prædecessoris nostri consternatur cor tuum, neque formidet, quasi propter hoc Terræ Sanctæ impediatur succursus, quoniam et si illius sufficientiæ nostra videatur inferior, ad liberationem tamen ipsius, votis non minoribus aspiramus; quibus ipse Dominus qui sperantes in se nullatenus deserit, effectum tribuat et profectum, ut quod possibilitas nostra non obtinet, ejus nobis

gratia largiatur. Serenitatem igitur regiam rogamus attente et monemus, et exhortamur in Domino, quatenus de gratiæ nostræ favore securus, utpote qui ad subventionem Terræ ipsius tota intendimus voluntate, conforteris in Domino, et in potentia virtutis ipsius, ad conservationem Terræ intendens viriliter et prudenter, præliaturus prælia Domini, quum tempus advenerit opportunum, et ob hoc recepturus ab eo gratiam in præsenti et gloriam in futuro ».

Sane, accepta cladis notitia, ad eversas res excitandas colloquium cum Frederico primum habere decrevit, posteaque comitia omnium christianorum principum amplissima indixit. Sed cum fallacia magis ac magis, in dies agebat Fredericus, qui desiderium suum de Terræ Sanctæ negotio conficiendo interdum manifestum faciebat, et sæpe sæpius transfretandi terminum differebat.

De Frederico autem, illud non omittendum. Qui, anno Domini 1221, quum feliciter e Sicilia Sarracenos expulisset feliciter, jam arma converterat in Thomam et Matthæum, Innocentii III defuncti fratres; hi enim castra tenebant in Apulia. In opprobrium Sanctæ Sedis videbatur hoc bellum fecisse. Quorum unum in obsidione captum, detrusit in carcerem, apud Siculos relegatum, et alterum fugavit, qui apud Honorium exceptus est. Nec satis illi fuit talia moliri. Nam quum allegaret plures episcopos ambobus fratribus fovisse, illos e sede depulit, et alios per intrusionem promovit. De quibus hæc ad eumdem Honorius scribebat : « Quum semper ad personam tuam veri patris affectum gesserimus et geramus, imperatoriam majestatem monemus et rogamus, attente per Dominum obsecrantes, quatenus nobis et tibi prospiciens, inter te et Ecclesiam nasci tantum scandalum non permittas». Hæc sunt discordiarum initia, quæ tamen non nisi sub Gregorio IX eruperant, cum tanta violentia et interdum crudelitate. Ex hoc tempore, cœpit cogitare Fredericus de

XV

DE SEXTO HONORII III PONTIFICATUS ANNO.

Sarracenis in suo exercitu vocandis, quos e regionibus Christianis nuper ejecerat. Qui illorum ope fretus, nihil unquam pertimescendum fore reputabat. Sicque dies mali appropinquabant, dum Honorius totus in eo erat, ut Terræ Sanctæ subsidium mitteret.

Et, quia omni regi seu principi, quum in pejus paulatim ruit, non desunt viri mali et perversi qui sibi adhæreant, jam Eccelinus, vulgo Ezzelino, qui postea Ferox cognominatus est, homo potentia et opibus florentissimus, inquietum suum animum. evulgabat. Qui, antequam immanissimis flagitiis contaminaretur, ad Honorium scripsit quasi cupiens militiam temporalem et omnia sæcularia abnegare, et in religioso habitu residuum vitæ

consumere.

Unde, in Occidente, quum omnia speciem tranquillitatis haberent, nubecula fiebat nubes, quæ serenitatem aeris, non post dies multos turbaret. Hæc sunt quæ in mente recondas volo, dum hunc

XVI

Epistolarum librum sextum legeris. Is tibi traditur, sed notulam, e Raynaldo haustam, hic etiam pono:

<< Hoc anno, inquit Raynaldus, terra ingenti concussa motu, plura Italiæ loca diruta ac solo æquata fuere. In Longobardia, talis terræ motus fuit, ipso die Natalis Domini, per duas hebdomadas quotidie bis perdurans, ut in pluribus locis ædificia et ecclesias everteret, hominesque opprimeret, Brixiam quoque civitatem fere totam cum populo obrueret... Cæsarius auctor est Brixiæ tum supra duodecim hominum millia interiisse, Mediolanenses vero, periculo conterritos, urbeque egressos, octo dies eoque amplius in tentoriis moratos... Duæ civitates etiam in Cypro a terræ motu corruerunt... De ejusmodi terræ motu meminit Honorius papa litteris, dum ait: Nuper namque in pluribus locis Dominus terram tangens, et faciens eam tremere, multos conterruit ad salutem ».

HONORII III, PONTIFICIS ROMANI

EPISTOLÆ

PRIMA VICE IN UNUM COLLECTE

LIBER SEXTUS

I

Ad abbatem Sancti Benedicti.

26 julii 1221.

[Margarini, Bull. Casinense, I, 34.] Concedit usum annuli, ad favorem abbatis Sancti Benedicti super Padum.

Honorius episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio abbati Sancti Benedicti super Padum, salutem et apostolicam benedictionem.

Devotioni tuæ de solita gratificari gratia cupientes, tibi super eo, quod gratum est, benignum impertimur assensum, et quod speciale fore dignoscitur, non negamus. Quare tuis inclinantes supplicationibus aures nostras, personæ tuæ, de gratia duximus singulari, usum annuli concedendum. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostræ concessionis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare præsumpserit indignationem omnipotentis Dei, et beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus se noverit incursurum. Datum Laterani, VII kalendas augusti, pontificatus anno sexto.

(1) L'abbaye et église de Saint-Pierre de Hasnon possédait jadis une grande cense à Romescaple, proche de l'abbaye de Furnes, diocèse alors de Thérouanne, puis de Saint-Omer, dans laquelle cense on élevait grand nombre de moutons; c'est ce que signifie ce mot latin bercaria. L'abbaye rendit cette cense aux abbés et religieux de l'ab

PATROL. TOME IV.

II

Ad abbatem et conventum Hasnonienses.

30 julii 1221.

[Regest., lib. VI, epist. 131. Mss. La Porte du Theil.] Sub beati Petri et sua protectione suscipit conventum cum suis bonis, et confirmat cessionem bercariæ conventui S. Nicolai Furnensi.

Honorius episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis.... abbati et conventui Hasnonienses, salutem, etc.

Justis petentium desideriis dignum est nos facilem præbere consensum, et vota, quæ a rationis tramite non discordant, effectu prosequente complere. Ea propter, dilecti in Domino filii, vestris justis precibus inclinati, personas vestras et locum in quo divino estis obsequio mancipati cum omnibus bonis quæ in præsentiarum rationabiliter possidet, aut in futurum justis modis, præstante Domino, poterit adipisci, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus, specialiter autem annuum redditum sexaginta marcarum argenti quem... abbas et conventus Sancti Nicolai Furnensis Præmonstratensis ordinis, pro bercaria (1) redbaye de Furnes, ordre de Prémontré, moyennant la rente annuelle et perpétuelle de 60 marcs d'argent. Honorius III, par sa bulle ci-dessus, approuva et cette vente et l'engagement pris par les religieux de Furnes, de payer cette redevance à ladite abbaye de Hasnon, annuellement et perpétuellement.

1

dere monasterio vestro debent, ac alia bona vestra, sicut ea omnia juste ac pacifice possidetis et in authenticis exinde confectis dicitur contineri; vobis, et per vos, eidem monasterio auctoritate Apostolica confirmamus et præsentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostræ protectionis et confirmationis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare præsumpserit, indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus se noverit incursurum. Datum Laterani, III kal. aug. pontificat. nostri anno sexto.

III

Ad episcopum Lemovicensem.

2 augusti 1221.

[Regest., lib. VI, epist. 4. Mss. La Porte du Theil.] Illi indulget ut ad exemplar prædecessorum ejus pensiones aliquas concedat.

Honorius, etc., venerabili fratri episcopo Lemovicen.

Ex parte tua fuit propositum coram nobis, quod in tua diœcesi sunt plures ecclesiæ, in quibus prædecessores tui consueverunt certas concedere pensiones; quare humiliter supplicasti ut, decedentibus illis quibus pensiones hujusmodi sunt concessæ, liceret tibi easdem idoneis conferre personis, prout retroactis temporibus noscitur esse factum; cum personæ residentes in ejusdem ecclesiis de residuo possint congrue sustentari. Nos igitur precibus tuis benignum impertientes assensum, licentiam tibi concedimus postulatam. Ad hæc, auctoritate tibi præsentium indulgemus, ut duo clerici in tuo servitio commorantes, in parochialibus quos nunc obtinent, vel de cætero canonice assequentur, possint per idoneos servire vicarios, quamdiu in tuo servitio morabuntur, statuto generalis concilii non obstante. Nulli ergo, etc., nostræ concessionis infringere. Si quis autem, etc. Datum Laterani, IV nonas augusti, anno sexto.

IV

Ad P. et W. archidiaconum et cantorem Metenses.

12 augusti 1221.

[Regest., lib. VI, epist. 9. Mss. La Porte du Theil.] Prohibet ne Joannes, egressus e monasterio Longipontis et ad seculum reversus, nulla professione facta, super hoc molestetur.

Honorius, etc., dilectis filiis P. et W. archidiacono et cantori Meten.

Ad audientiam nostram, Johanne clerico referente, pervenit quod cum idem olim in monasterio Longipontis Cistercien. ordinis religionis habitum suscepisset, ipse considerato postmodum se asperitatem ordinis sustinere non posse, infra probationis annum, nulla professione facta, ad seculum est reversus, a nobis postulans humiliter et devote ut saluti ejus consulere super hoc misericorditer dignaremur. Nos igitur ejus devotis precibus inclinati mandamus, quatenus, si est ita, eum denuntiantes propter hoc ad regulares observantias non teneri, ipsum ab aliquibus molestari super hoc minime permittatis. Quod si non omnes, etc. Datum Laterani, II idus augusti anno sexto.

V

Ad abbatem et convetum Hasnonenses. 13 augusti 1221.

[Fonds Moreau, t. CXXIX, p. 156, Biblioth. Nationale.] Possessiones in villa Velsestra confirmantur conventui Hasnonis.

Honorius episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis abbati et conventui Hasnonis, salutem et apostolicam benedictionem.

Justis petentium desideriis dignum est nos facilem præbere consensum, et vota quæ a rationis tramite non discordant effectu prosequente complere. Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris justis precibus inclinati, septem jornalia terræ, pomarium, domum et grangiam quæ habetis in villa de Velsestra, sicut ea omnia juste ac pacifice possidetis, vobis et per vos monasterio vestro auctoritate Apostolica confirmamus, et præsentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostræ confirmationis infringere, vel

ei ausu temererio contraire. Si quis autem hoc attentare præsumpserit indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus, se noverit incursurum. Datum Laterani, idibus augusti, pontificatus nostri anno sexto.

VI

Ad eosdem.

13 augusti 1221.

[Fonds Moreau, t. CXXIX, p. 150, Biblioth. Nationale.] Villa de Montiniaco cum suis pertinentiis conventui Hasnonensi confirmatur.

Honorius episcopus, servus servorum Dei, dilectis abbati et conventui Hasnonien., salutem et apostolicam benedictionem.

Justis petentium desideriis dignum est nos facilem præbere consensum, et vota quæ a rationis tramite non discordant effectu prosequente complere. Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris justis precibus inclinati, villam de Montiniaco, cum curte, silvis, pratis, vivariis, molendinis et aliis pertinentiis suis, quæ bonæ memoriæ Richildis (1), comitissa Montensis monasterio vestro intuitu contulit pietatis, sicut ea omnia juste ac pacifice possidetis, et in ipsius comitissæ authenticis confectis exinde dicitur contineri, vobis et per vos eidem monasterio, auctoritate Apostolica confirmamus, et præsentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostræ confirmationis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare præsumpserit indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus se noverit incursurum. Datum Laterani, idibus augusti, pontificatus nostri anno sexto.

(1) Richilde, comtesse de Flandre et de Hainaut, avait épousé Baudouin, surnommé de Mons, comte de Flandre, VIIIe de ce nom. Par son mariage, elle réunit les deux comtés ensemble. Cette réunion ne dura que pendant la vie de Baudouin, les comtés ayant été partagés entre ses deux fils Arnoult, surnommé le Malheureux, IXe de ce nom, comte de Flandre, et son frère Baudouin, qui fut comte de Hainaut. Richilde qui aimait beaucoup l'église et l'abbaye de Saint-Pierre de Hasnon, parce qu'elle et son mari l'avaient restaurée, lui avait légué et donné à perpétuité la terre de Montigny en Hainaut, qu'on nomme plus communément Montigny-sous-Lenes, éloignée de deux lieues de la ville de Mons. Honorius, par sa bulle,

VII

Ad eosdem.

13 augusti 1221.

[Fonds Moreau, t. CXXIX, p. 454, Biblioth. Nationale.] Conventui Hasnonensi majoria et Furnum villæ de Monte Petraso confirmantur.

Honorius episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis abbati et conventui Hasnonensi, salutem et apostolicam benedictio

nem.

Justis petentium desideriis dignum est nos facilem præbere consensum et vota quæ a rationis tramite non discordant effectu prosequente complere. Ea, propter dilecti in Domino filii, vestris justis precibus inclinati, majoriam et furnum villæ de Monte Petroso (2) cum pertinentiis eorumdem, sicut ea juste ac pacifice possidetis vobis et per vos monasterio vestro, auctoritate Apostolica confirmamus et præsentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam confirmationis infringere, etc. Si quis, etc., beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus se noverit incursurum. Datum Laterani, idibus augusti, pontificatus nostri anno sexto.

VIII

Ad eosdem.

13 augusti 1221.

[Fonds Moreau, t. CXXIX, p. 452, Biblioth. Nationale.] Conventui Hasnonensi confirmatur villa de Wauvrechein cum pertinentiis.

Honorius episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis abbati et conventui Hanosniensi, salutem et apostolicam benedictio

nem.

Justis petentium desideriis dignum est

confirma cette donation à l'abbaye.

(2) Le village de Mouchy-Lepreux, qui veut dire pierreux, est situé dans le diocèse d'Arras, à deux lieues et demie de cette ville, entre la rivière et le grand chemin de Cambrai, sur une élévation. L'abbaye de Hasnon, outre la majorité et le four banal qu'elle possédait audit MouchyLepreux, y détenait un grand domaine et une bonne partie de la seigneurie : l'évêque d'Arras possédait l'autre. Honorius ne parle pas de ce doinaine, ni de la seigneurie, parce qu'ils lui appartenaient déjà longtemps avant cette bulle. Il confirme donc seulement à l'abbaye la possession de ladite majorité et du four, qu'elle avait réunis à son domaine.

« AnteriorContinuar »