Imágenes de páginas
PDF
EPUB

alias asserebat. Vos vero ne forte confiteretur in fraudem, a matronis bonæ opinionis ac fide dignis, ac expertis in opere nuptiali, dictam fecistis inspici mulierem, quæ perhibuerunt testimonium ipsam adhuc virginem permanere. Postmodum per presbyterum, de cujus parochia vir prædictus extitit, fecistis diligenter inquiri utrum vir ipse aliquam cognovisset, nec per inquisitionem ipsam vobis constitit ab eodem. Ipsis autem viro et muliere frequenter comparentibus coram vobis, ac muliere instanter divortium requirente, et dicente quod mater esse volebat, et filios procreare, viro autem dicente, quod paratus erat stare consilio et voluntati Ecclesiæ, injunxistis eisdem ut humiliter reciperent et agerent pœnitentiam de commissis, et sic forsan placeret Deo, qui matrimonii fuit institutor et auctor, ut opus matrimonii consummarent. Qui post plures terminos ad vestram reversi præsentiam consona voce dixerunt, quod non poterant carnaliter commisceri, propter quod, de ipsorum consensu, causam hujusmodi Apostolico duxistis judicio relinquendam. Quia igitur nobis scrupulum dubitationis ingessit, quod quum litteræ dictæ prædecessoris nostri, quarum auctoritate in ipso negotio processistis, ad vos et.... cantorem Ambianen. directæ fuerint, sicut nobis earum tenor vestris insertus litteris declaravit, vos in relatione hujusmodi de ipso cantore nullam fecistis penitus mentionem, et dubitatione hujusmodi adaugente, quod sigilla vestris appensa litteris conspeximus jam vetusta, negotium ad vos, a quarum non debet excidisse memoria, utrum ea quæ præmisimus acta fuerint coram vobis, utrumve nobis litteras direxeritis prænotatas, duximus remittendum, per Apostolica vobis scripta mandantes, quatenus si recolitis rem taliter se habere et vobis constitit, vel adhuc constiterit præfatos virum et mulierem infrà prædictos octo annos per continuum triennium insimul habitasse, ipsis cum septima propinquorum manu juramento firmantibus se nequivisse carnaliter commisceri, proferatis divortii sententiam inter eos. Datum Laterani, II kalend. martii, anno sexto.

CXX

Ad Eberhardum archiepiscopum Salze

burgensem.

20 februarii 1222.

[Weis, Urkundenbuch der Cisterciens., I, 62.]

Mandat et præcipit ut malefactores qui possessiones vel res fratrum monasterii Sanctæ Crucis Cisterciensis ordinis invaserin), publice excommunicationis sententia percellant.

Honorius episcopus, servus servorum Dei, venerabilibus fratribus archiepiscopo Salzeburgensi et suffraganeis ejus ac dilectis filiis abbatibus, prioribus et aliis ecclesiarum prælatis per Salzeburgensem provinciam constitutis, salutem et apostolicam benedictionem.

Non absque dolore cordis et plurima turbatione didicimus, quod ita in plerisque partibus ecclesiastica censura dissolvitur et canonicæ sententiæ severitas enervatur, ut viri religiosi et hi maxime, qui per Sedis Apostolicæ privilegia majori donati sunt libertate, passim a malefactoribus suis injurias sustineant et rapinas, dum vix invenitur, qui congrua illis protectione subveniat, et pro fovenda pauperum innocentia, se murum defensionis opponat. Specialiter autem dilecti filii abbas et fratres monasterii Sanctæ Crucis Cisterciensis ordinis tam de frequentibus injuriis, quam de ipso quotidiano defectu justitiæ conquerentes, universitatem vestram litteris petierunt Apostolicis excitari, ut ita videlicet eis in tribulationibus suis contra malefactores eorum prompta deberetis magnanimitate consurgere, quod ab angustiis, quas sustinent et pressuris vestro possint præsidio respirare; ideoque universitati vestræ per Apostolica scripta mandamus atque præcipimus, quatenus illos, qui possessiones, vel res, seu domos prædictorum fratrum, vel hominum suorum, irreverenter invaserint, aut ea injuste detinuerint, quæ prædictis fratribus ex testamento decedentium relinquuntur, seu in ipsos fratres contra Apostolicæ Sedis indulta sententiam excommunicationis aut interdicti præsumpserint promulgare, vel decimas laborum de possessionibus habitis ante Concilium generale, quas propriis manibus aut sumptibus excolunt, seu nutrimentis ipsorum, spretis Apostolicæ Sedis privilegiis extorquere, monitione præmissa,

PATROL. TOME IV.

si laici fuerint, publice candelis accensis | fratres ejicere non verentur, cum deberent excommunicationis sententia percellatis, si vero canonici regulares, vel clerici, seu monachi fuerint, eos, appellatione remota, ab officio et beneficio suspendatis, neutram relaxaturi sententiam donec prædictis fratribus plenarie satisfaciant; et tam laici quam clerici sæculares, qui pro violenta manuum injectione anathematis vinculo fuerint innodati,cum dioecesani episcopi litteris, ad Sedem Apostolicam venientes ab eodem vinculo mereantur absolvi. Villas autem, in quibus bona prædictorum fratrum vel hominum suorum per violentiam detenta fuerint, quamdiu ibi sunt, interdicti sententiæ supponatis. Datum Laterani, X kalendas martii, pontificatus nostri anno sexto.

Scriptum est in eumdem modum et eodem die ad Sigfridum archiepiscopum Maguntinum, suffraganeos ejus aliosque ecclesiarum prælatos per Maguntinensem provinciam constitutos, ut abbatem fratresque monasterii de Scondal (Scœnthal)

ordinis Cisterciensis tueantur.

CXXI

Ad archiepiscopos, episcopos, abbates et alios ecclesiarum prælatos.

20 februarii 1222.

[Strehlke, Tab. ord. Theut., p. 320, n. 367.] Honorius jubet prælatos ordinem Theutonicum manu tenere in quærendis per ecclesias eleemosynis et legatis plenarie recipiendis.

Honorius episcopus, servus servorum Dei, venerabilibus fratribus archiepiscopis et episcopis et dilectis filiis abbatibus, prioribus, archidiaconis, decanis et aliis ecclesiarum prælatis, ad quos litteræ istæ pervenerint, salutem et apostolicam benedictionem.

Querelam gravem recepimus dilectorum filiorum Fratrum Hospitalis Sanctæ Mariæ Theutonicorum Hierosolymitani, quam præ magnitudine culpæ ac pauperum dispendio dissimulare nec volumus nec debemus. Proposuerunt siquidem jam dicti fratres, quod, cum pro confratriis et eleemosynis pauperum requirendis secundum quod eis indulsimus ad ecclesias quorumdam presbyterorum accedunt, eos recipere nolunt, sed, quod gravius est, ab ecclesiis ipsis prædictos

eos benigne ac patienter audire et parochianos suos ad conferendas pauperibus eleemosynas attentius exhortari. Accedit ad hæc, quod iidem presbyteri quamdam partem eleemosynarum pauperum exigunt impudenter, et, ut possint extorquere quod quærunt, parochianis suis reclamantibus pauperum obsequium impedire pro suæ voluntatis arbitrio non formidant. Unde, quoniam tantum prædictorum fratrum gravamen et pauperum dispendium clausis non debemus oculis pertransire, quibus ex debito pastoralis officii patrocinium tenemur contra omnium insolentiam impertiri, universitati vestræ per Apostolica scripta mandamus atque præcipimus, quatinus universis presbyteris vestræ potestati subjectis sub pœna officii et beneficii [amittendi] injungatis, ut prædictos fratres in ecclesiis suis ad opus pauperum prædicare et eleemosynas libere quærere, juxta quod eis duximus indulgendum sine qualibet contradictione permittant, salva moderatione Concilii generalis, nec ab eis aliquid exigere vel extorquere præsumant. Si vero postmodum de jam dictis presbyteris ad audientiam vestram querela pervenerit, in transgressores præcepti nostri juxta modum culpæ taliter vindicetis, quod eos suæ temeritatis pœniteat et fratres ipsi pro defectu justitiæ non cogantur ad nostram præsentiam laborare. Pervenit præterea ad audientiam nostram, quod, si quando parochiani vestri præfatis fratribus de rebus suis quicquam in testamento relinquunt, hæredes eorum, vel illi qui res ipsas penes se habent, ipsum legatum eis solvere contradicunt. Quia vero gravem culpæ maculam contrahunt et non mediocriter oculos divinæ majestatis offendunt, qui ea, quæ sacris Dei ecclesiis et viris religioni et honestati deditis rationabiliter in testamento legantur, temeritate qualibet detinere præsumunt; universitati vestræ per Apostolica scripta præcipiendo mandamus, quatenus, si quando prædicti fratres apud vos exinde querimoniam deposuerint, illos, quos vobis nominaverint, si vobis ita esse constiterit, moneatis attentius et districtius compellatis, ut ea, quæ prædictis fratribus sunt in testamento legata, remoto appellationis obstaculo, sine malitiosa dilatione absque diminutione, persolvant vel in præsentia vestra, appellatione remota, exhi

beant justitiæ complementum. Quodsi monitis vestris parere contempserint, eos, appellatione cessante, usque ad condignam satisfactionem excommunicationis vinculo astringatis. Datum Laterani, X kalendas martii, pontificatus nostri anno sexto.

CXXII

Ad priores Sancli Mauricii et... de Martiniaco, Sedunen. diœcesis, et sacristam

Sedunen.

21 februarii 1222.

[Regest., lib. VI, epist. 255. Mss. La Porte du Theil.] Mandat eis ut denuntient non teneri ad observantiam ordinis postulantem qui infra tempus probationis exivit et professionem non fecit.

Honorius, etc., dilectis filiis Sancti Mauricii et... de Martiniaco prioribus Sedunen.

diœcesis et sacrista Sedunen.

Dilectus filius canonicus Sedunen. in nostra proposuit præsentia constitutus, quod idem in monasterium de Fontaneto Cisterciensis ordinis simpliciter et sine qualibet protestatione intravit; sed idem non volens asperitatem ordinis sustinere, exinde infra tempus probationi præfixum exivit. Unde postulavit a nobis, ut cum ibi professionem non fecerit, super hoc ab ejus conscientia dignaremur totius dubitationis scrupulum removere. Ideoque mandamus, quatenus si vobis constiterit de præmissis, ipsum... denuncietis ad prædicti ordinis, vel alterius observantiam occasione hujusmodi non teneri. Quod si non omnes, etc. Datum Laterani, IX kalendas martii, anno sexto.

CXXIII

Ad abbatem Sancti Leonardi de Calmis, priorem de Anesi ac archidiaconum Alnisien. Xanctonensis diœcesis.

26 februarii 1222.

[Regest., lib. VI, epist. 230. Mss. La Porte du Theil.] Mandat, quamdiu guerra durat, ne patiantur aliquos conveniri apud judices in terris inimicorum habitantes.

Honorius, etc., dilectis filiis abbati Sancti Leonardi de Calmis... priori de Anesi, et... archidiacono Almissien. Xanctonensis dicecesis.

Significavit nobis carissimus in Christo

filius noster H. rex Anglorum illustris, quod cum quidam inimici sui contra homines ejus de Rupella exerceant vivam guerram, rapientes bona eorum et personas etiam captivantes, ita quod homines ipsi vix audeant e finibus terrarum suarum exire, multi de partibus illis litteras Apostolicas ad judices de terris inimicorum impetrant contra eos, quare nonnunquam intercipiuntur ab hostibus, vel dum non audent coram judicibus comparere, puniuntur ab eis, vel damnosas pactiones subire coguntur. Unde idem rex nobis humiliter supplicavit, ut super hoc paterna dignaremur consulere pietate. Volentes igitur illorum obviare malitiæ, ac istorum oppressionibus subvenire, discretioni vestræ per Apostolica scripta mandamus, quatenus prædictos homines per impetratas, vel impetrandas hujusmodi litteras, quandiu guerra durat, non patiamini conveniri inhibentes judicibus, ne ipsarum litterarum auctoritate procedant; et si opus fuerit, eos per censuram ecclesiasticam appellatione postposita compescatis. Quod si non omnes, etc. Datum Anagniæ, IV kalendas martii anno sexto.

In eumdem modum scriptum est... abbati et... priori Sancti Leodegari, et... decano de Fontiniaco Pictavensis dioecesis pro villa de Niorto.

In eumdem modum scriptum est... abbati Fontis Dulcis..., priori Sancti Egidii de Surgeriis et... archidiacono Alnisien. Xanctonensis diœcesis pro hominibus de Sancto Johanne Angeliciensi.

CXXIV

Ad Beatricem abbatissam ejusque sorores, monasterii S. Maria de Percheio Constantinop. diœcesis.

27 februarii 1222.

[Manrique, Ann. Cisterciens., IV, 240.] Illud monasterium sub beati Petri et sua protectione suscipit, omnesque ejus possessiones ac bona, jura et privilegia confirmat.

Honorius episcopus, servus servorum Dei, Beatrici, abbatissæ monasterii de Percheio, quondam de Ysostis nominato, Cisterciensis ordinis, Constantinopolitanæ diœcesis, ejusque sororibus præsentibus, et futuris, regu

larem vitam professis, salutem et apostolicam benedictionem.

Vestris supplicationibus clementer annuimus, et præfatum monasterium Sanctæ Dei Genitricis, et Virginis Mariæ de Percheio, quondam de Ysostis, in quo divino. estis obsequio mancipatæ, sub beati Petri, et nostra protectione suscipimus, et præsentis scripti privilegio communimus. In primis siquidem statuentes, ut ordo monasticus, qui secundum beati Benedicti regulam, atque instituta Cisterciensium fratrum, ibidem institutus esse dignoscitur, perpetuis futuris temporibus observetur (et paulo inferius, post designatas multas possessiones): quæ omnia idem monasterium antequam Cisterciensis ordinis instituta susciperet, possidebat (et infra). Datum Laterani, per manum Julii, sanctæ Romanæ Ecclesiæ vice cancellarii, III kalendas martii, indictione X, Incarnationis Dominicæ, anno MCCXXII, pontificatus vero domini Honorii Papæ III anno sexto.

CXXV

Ad Robaldum abbatem Sancti Pauli Narbonensis.

28 februarii 1222.

[Doat, fonds latin, t. LVII, p. 166.] Confirmatur ejus electio in abbatem ecclesiæ Sancti Pauli Narbonensis, non obstante oppositione archiepiscopi ejusdem dioecesis.

Honorius episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio Robaldo abbati Sancti Pauli Narbonensis, salutem et apostolicam benedictionem.

Exhibitis nobis litteris capituli ecclesiæ Sancti Pauli Narbonensis, ac venerabilis fratris nostri C. Portuensis episcopi, Apostolicae Sedis legati, quibus apparebat præfatum capitulum te in abbatem suum concorditer elegisse ac electionem ipsam esse per præfatum episcopum confirmatam, postulasti ut eamdem Apostolico roborare munimine dignaremur, licet autem quidam nuntius venerabilis fratris nostri A. Narbonensis archiepiscopi reclamaverit, asserens quod abbatem habere non debet ecclesia supradicta, sed specialiter curæ ac administrationi ejusdem archiepiscopi subjacere; quia tamen assertionis suæ fidem non

fecit nuntius memoratus abbatiam ipsam cum suis pertinentiis, et juribus sicut plenius antecessores tui eam habuisse noscuntur tibi, de fratrum nostrorum consilio, in vita tua, auctoritate Apostolica confirmamus, et præsentis scripti patrocinio communimus, nolentes quod per confirmationem hujusmodi præjudicium aliquod juri archiepiscopi, vel capituli prædictorum in posterum generetur. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostræ confirmationis infringere, vel ei ausu temerario contraire; si quis autem hoc attentare, etc., et beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus se noverit incursurum. Datum Anagniæ, II kalendas martii, pontificatus nostri anno sexto.

CXXVI

Ad abbates Coren. et de Regniaco, et priorem Coren., Eduen. et Autissiodoren. diœcesum.

28 februarii 1222.

[Regest., lib. VI, epist. 263. Mss. La Porte du Theil.] Comes Nivernensis obtulit in jus et proprietatem Apostolicæ Sedis plateam castri de Fornodoro, in dicta platea ecclesiam construere et illam dotare proponens. Mandat Honorius ut abbates et prior inquirant ad quem pertineat platea. Honorius, etc., dilectis filiis Coren. et... de Regniaco abbatibus et... priori Coren. Eduen. et Autissiodoren. diœcesum.

Dilectus filius nobilis vir... comes Nivernen. sicut ex parte sua fuit propositum coram nobis, ad cultum cupit ampliandum divinum, in platea quadam castri de Fornodoro ecclesiam in honore..., ac si Dominus sibi permiserit, providere de ipsa, ut viginti ex ea possint canonici honorifice sustentari. Unde comes ipse, quantum in ipso fuit, nobis prædictam offerendo plateam humiliter postulavit, ut in jus et proprietatem Apostolicæ Sedis reciperemus eamdem, et in ipsa præberemus eidem licentiam hujusmodi ecclesiam construendi. Nos ergo pium ejusdem comitis desiderium congruo favore prosequi cupientes discretioni vestræ per Apostolica scripta mandamus, quatenus ad quem platea prædicta pertineat, et si de suo, vel uxoris suæ sit feudo, vel patrimonio inquirentes, quod super hoc inveneritis, et singulas rei hujus circumstantias nobis fide

CXXVIII

liter rescribatis. Quod si non omnes, etc., duo vestrum, etc. Datum Anagniæ, II kalendas martii.

CXXVII

Ad abbatem et conventum Sancti Pauli de Urbe.

28 februarii 1222.

[Margarini, Bull. Casin., II, 253.]

Unionem monasterii de Monomacho Calcedonien. diœcesis cum monasterio Sancti Pauli de Urbe confirmat.

Honorius episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis abbati et conventui Sancti Pauli de Urbe, salutem, etc.

His, quæ honorem et utilitatem ecclesiæ vestræ respiciunt, tanto libentius robur, et favorem impendimus, quanto egregii Doctoris gentium patrocinio nos specialius foveri confidimus, et optamus. Cum igitur dilectus filius noster Joannes, tituli Sanctæ Praxedis presbyter cardinalis, tunc Apostolicæ Sedis legatus, monasterium de Monomacho Calcedoniensis diœcesis, cum pertinentiis suis, monasterio vestro, salva Sedis Apostolicæ auctoritate, duxerit conferendum, et dilecto filio M. præposito ecclesiæ Sancti Georgii de Mangan. Constantinopolitano, dum vixerit, ac post ejus decessum, ipsi ecclesiæ Sancti Georgii, curam monasterii jamdicti commiserit; ita ut præpositus ipse annuum censum unius marcæ argenti, in festo Assumptionis beatæ Mariæ vobis. pro monasterio ipso solvat, post ejus obitum vero ecclesia ipsa eodem termino, censum duarum marcarum vobis solvat pro jamdicto monasterio annuatim, sicut in ejusdem cardinalis, et præpositi, ac capituli ecclesiæ supradictæ litteris perspeximus contineri. Nos precibus vestris benignum impertientes assensum, quod super hoc factum est a cardinali prædicto, auctoritate Apostolica confirmamus, et præsentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostræ confirmationis et constitutionis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare præsumpserit, indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus se noverit incursurum. Datum Laterani, II kalendas martii, pontificatus nostri anno sexto.

Ad decanum, scolasticum et custodem S. Mauritii Hildesemensis.

4 martii 1222.

[Lappenberg, Hamburg. UB, I, 400, n. 455.] Mandat ut compositio inter capitulum ecclesiæ S. Anscharii Bremensis ex una parte et præpositum Bremensem ex altera, amicabiliter inita, firmiter observetur.

Honorius episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis, decano, scholastico et custodi Sancti Mauritii Hildesemensis, salutem et apostolicam benedictionem.

Dilecti filii, capitulum ecclesiæ Sancti Anscharii Bremensis, nobis humiliter supplicarunt, ut compositionem, quæ inter ipsos ex parte una et præpositum Bremensem ex altera, super Sancti Jacobi et Sancti Willealdi ecclesiis amicabiliter intervenit, Apostolico dignaremur munimine roborare. Ideoque discretioni vestræ per Apostolica scripta mandamus, quatenus compositionem, sicut sine pravitate provide facta est et ab utraque parte sponte recepta, faciatis per censuram ecclesiasticam, appellatione remota, inviolabiliter observari. Quod si non omnes his exsequendis potueritis interesse, duo vestrum ea nihilominus exsequantur. Datum Anagniæ, IV nonas martii, pontificatus nostri anno sexto.

CXXIX

Ad fratres ordinis Prædicatorum.
7 martii 1222.

[Ripolli, Bull. Prædicatorum, I, 15, n. 28.] Indulget ut in ecclesiis suis fratres Prædicatores divina celebrent, etiam in civitatibus et locis interdicto suppositis.

Honorius episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis fratribus Ordinis Prædicatorum, salutem et apostolicam benedictionem.

Cum nos, quibus incumbit specialius exaltare ac fovere religionem, in suavi sanctæ vestræ institutionis odore plurimum. delectemur, conceptum devotionis vestræ fervorem singulari quodam affectu prosequimur, et aliquid vobis libenter amplioris dilectionis et gratiæ impertimur. Unde nos, dilecti in Domino filii, vestris honestis petitionibus inclinati, auctoritate vobis præ

« AnteriorContinuar »