Imágenes de páginas
PDF
EPUB

nos facilem præbere consensum, et vota quæ a rationis tramite non discordant effectu prosequente complere. Ea propter, dilecti in Domino filii, vestris justis precibus inclinati, villam de Wauvrechein (1) cum advocatia ejusdem, terris etiam, pratis et aliis bonis vestris, sicut ea omnia juste ac pacifice possidetis, et in litteris claræ memoriæ B. comitis Hasnon. plenius dicitur contineri, ex cujus donatione vos asseritis obtinere prædicta, vobis et per vos monasterio vestro, auctoritate Apostolica confirmamus et præsentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostræ confirmationis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare præsumpserit, indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus se noverit incursurum. Datum Laterani, idibus augusti, pontificatus nostri anno sexto.

IX

Ad Fredericum Romanorum imperatorem et regem Siciliæ.

21 augusti 1221.

[Raynaldi Ann., ad an. 1221, § 32.]

De episcoporum intrusione Fredericum arguit
Honorius.

Aliquot tantum fragmenta hujus Epistolæ leguntur apud Raynaldum; sed ex analysi facile. excipitur quid Pontifex scripsit Frederico. At quanquam Fredericus non mediocrem gloriam restitutis Ecclesiæ Romanæ suis juribus collegit, non leve tamen aliunde dedecus aliarum ecclesiarum labefactata dignitate libertateque oppressa suscepit: quem merito Honorius tentati facinoris perstrinxit atque magna constantia vetuit ne electionibus episcoporum se immisceret. Deinde his verbis imperatorem interpellat Pontifex :

<< Et quid est quod jamdudum audivimus, et nuper etiam perculit aures nostras, quod ad electiones, episcoporum videlicet, manus extendas, electioni Aversenæ præsertim ecclesiæ et episcopatuum in provincia Salernitana vacantium te immiscens? An forte suspiras ad progenitorum tuorum abusum, quem Dominus zelotes abominans, ita illis sua providentia obviavit, ut præter te vix

(1) Wauvrechain, grand village de la province du Hainaut, situé proche Valenciennes. Ce village fut donné par Baudouin, comte de cette province,

de ipsorum progenie quis supersit? Sed et recolis abjurasse te abusum eumdem, et bonæ memoriæ Innocentio Papæ prædecessori nostro, et postmodum nobis renuntiationem hujusmodi privilegio confirmasse: numquid ergo spretis privilegiis et promissionibus tuis, et juramenti religione contempta, gladium in nos acues? » (Post alia eodem pertinentia, ut a coeptis animum ejus avertat, subdit Honorius :)

<< Quum semper ad personam tuam veri patris affectum gesserimus et geramus, imperatoriam majestatem monemus et rogamus attente per Dominum obsecrantes, quatenus nobis et tibi prospiciens, inter te et Ecclesiam nasci tantum scandalum non permittas, quia profecto si in hoc scandalizati a te fuerimus, in quo contra nos nostra reputaremus interiora moveri, hujusmodi doloris aculeus transverberaret cor nostrum, et per intima ossium pertransiret; sed quum ad te ob hoc dilectum filium.... priorem Sanctæ Mariæ Novæ cum nostris litteris, et transcripto tui privilegii dirigamus, per teipsum, quæ aliter quam deceat acta sunt, corrigas, electiones juxta privilegium et promissiones tuas, libere ac sine impressionis vitio fieri permissurus. Alioquin noveris, quod id nulla poterimus ratione in propriæ animæ periculum sustinere; præsertim cum contra nos intra et extra Romanam Ecclesiam jugiter acclametur, quod tibi detulerimus in pluribus contra Deum. Sed difficultates tuas, in quas te hactenus ingessisti et inducis, in totius orbis notitiam adducemus, cœli et terræ testimonium invocantes, quod ad hoc procedimus dolentes plurimum et inviti. Datum Laterani, XII kalendas septembris, pontificatus nostri anno sexto. »

X

Ad abbatem S. Laurentii in Campo
et priorem S. Severini.
22 augusti 1221.

[Theiner, Codex dipl. dominii temp., I, 68, n. 110.] Ut Aesinos ad obediendum marchioni Estensi censuris ecclesiasticis compellant.

Honorius episcopus, servus servorum Dei,

à l'église et abbaye de Saint-Pierre de Hasnon, diocèse d'Arras.

dilectis filiis abbati Sancti Laurentii in Campo et priori Sancti Severini, Fanensis et Camerinensis diœcesum, salutem et apostolicam benedictionem.

Præsentium vobis auctoritate mandamus, quatenus homines Esii, qui nobilem virum Az. marchionem Anconitanum et Estensem graviter in multis offendisse dicuntur, nisi ad mandatum marchionis ejusdem cum humilitate redierint, appellatione postposita, excommunicatos publice nuntietis et ab omnibus de Marchia faciatis tanquam excommunicatos arctius evitari. Datum Laterani, XI kalendas septembris, pontificatus nostri anno sexto.

XI

Ad abbatem et monachos Marchien. diœcesis Atrebatensis.

27 augusti 1221.

[Fonds Moreau, t. CXXIX, p. 460, Biblioth. Nation.] Prohibet ne a monachis Marchien. de animalibus decimæ exigantur.

Honorius episcopus, etc., dilectis filiis abbate et monachis Marchien., salutem, etc. Solet annuere Sedes Apostolica piis votis, et honestis petentium precibus favorem benevolum impertire. Ea propter, dilecti in Domino filii, vestris justis postulationibus grato concurrentes assensu, auctoritate vobis præsentium, ad instar felicis memoriæ Lucii et Innocentii prædecessorum nostrorum Pontificum, misericorditer duximus indulgendum, ut de nutrimentis animalium vestrorum nullus a vobis decimas exigere vel extorquere præsumat. Nulli ergo omnino hominum, etc. Si quis autem præsumpserit, etc. Datum Laterani, VI kalendas septembris, pontificatus nostri anno sexto.

XII

Ad episcopum et capitulum Xanctoren. 3 septembris 1221.

[Regest., lib. VI, epist. 3. Mss. La Porte du Theil.] Commendat illis P. archipresbyterum de Surgerii qui diu devote serviit in eorum ecclesia, et tamen non habet unde commode possit sustentari. Honorius, etc., venerabili fratri episcopo et dilectis filiis capitulo Xanctoren.

Etsi non nisi gratis sint ecclesiastica beneficia conferenda, hi tamen qui, prævenienti gratia, per grata devotionis obsequia se coaptant quasi quodam gratuito juris debito ad ea, sunt aliis præferendi ; ne devotio, digna retributione fraudata, non solum non exterreat indevotos, verum etiam remissiorem reddat obedientiam devotorum. Cum igitur sicut dilectus filius P. archipresbyter de Surgerii, in nostra proposuit præsentia constitutus, diu in choro ecclesiæ vestræ servierit fideliter et devote ac pro bonæ memoriæ prædecessore tuo, frater episcope, ac vobis, filii capitulum, pluries ad Sedem Apostolicam laboravit, nec ultra triginta solidos habens in archipresbyteratu suo in redditibus, possit exinde commode sustentari; quia indecens vobis, et ipsi non immerito est molestum, quod qui laboravit in spe, contra fiduciam refraudetur, universitatem vestram rogantes et monentes attentius per Apostolica vobis scripta mandamus, quatenus eidem suæ devotionis obtentu, et nostrarum precum intuitu taliter providere velitis, quod ipse ad obsequia ecclesiæ vestræ tam in spiritualibus, quam in temporalibus fortius astringatur, et nos devotionem vestram possimus merito commendare. Datum Laterani, III nonas septembris anno sexto.

XIII

Ad archiepiscopum Maguntinensem. 3 septembris 1221. [Scheid, Origines Guelficæ, III, 679.] Electionem magistri Conradi in episcopum ecclesiæ Hildensemensis confirmat Honorius.

Honorius episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri archiepiscopo Maguntinensi salutem et apostolicam benedictionem.

Litteras tuas recepimus continentes, quod nuper, ecclesia Hildensemensis vacante, capitulum ejusdem ecclesiæ dilectum filium magistrum Conradum, capellanum et pœnitentiarium nostrum, invocata Spiritus Sancti gratia, canonice et concorditer in episcopum elegerit : cujus electionem examinans diligenter, eam auctoritate metropolitica, prout ad te pertinet, confirmasti. Nos itaque, attendentes ejusdem electi merita probitatis, et sperantes, eidem ecclesiæ

per ipsum tam in spiritualibus, quam in temporabilibus, utiliter providendum; tam electionem capituli, quam confirmationem tuam ratam habemus et gratam, tibi et ipsis auctore Domino digna vicissitudine responsuri, utpote qui reputamus nos in eo plurimum honorari. Datum Laterani, III nonas septembris, pontificatus nostri anno sexto.

XIV

Ad ministeriales ecclesiæ Hildensemensis. 9 septembris 1221.

[Scheid, Origines Guelficæ, III, 682.] Illos monet ne se ingerant electionibus pontificum. Honorius episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis, ministerialibus ecclesiæ Hildensemensis, salutem et apostolicam benedictionem.

Cum sciatis vel scire vos deceat, quod non erit hæres filius ancillæ cum filio liberæ; nequaquam ad ancillandam Hildensemensem ecclesiam, matrem vestram, sed potius in libertate servandam totis viribus niti debetis, ne, quod absit, exhæredes, sed hæredes magis testamento adscribi mereamini summi Patris. Quare non sine causa miramur, quod, cum quælibet ecclesia secundum canonicas sanctiones in electione prælatorum plena gaudeat libertate, vos pro eo, quod estis ministeriales Hildensemensis ecclesiæ, jus in electione pontificis nitamini usurpare, non attentendo, quod ad hoc dominus Ozam, qui manum arcæ apposuit inclinatæ, percussit, ut laicis interdiceret audaciam se rebus ecclesiasticis ingerendi. Quia igitur ex simili vel ex graviori culpa similem vel acriorem potestis formidare vindictam; universitatem vestram monemus et hortamur attente, per Apostolica vobis scripta firmiter præcipiendo mandantes, quatenus electionibus pontificum vos de cætero nullatenus ingeratis, cum id nequaquam possimus æquanimiter tolerare, quia pati nec volumus nec debemus ecclesias taliter subjici servituti. Datum Laterani, V idus septembris, pontificatus nostri anno sexto.

XV

Ad Bertoldum patriarcham Aquileiensem. 10 septembris 1221.

[Ughelli, Italia sacra, V, 479.]

Mandat ut Polensem episcopum compellat ad cedendum, quum prius ipsetmet ab Apostolica Sede postulaverit ut sua admittatur cessio.

Honorius episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri patriarchæ Aquileiensi, salutem et apostolicam benedictionem.

Dilecti filii archidiaconus, et capitulum Polense, transmissa nobis petitione, monstrarunt, quod cum venerabilis frater noster I. Polensis episcopus propter diversas causas, quas nobis per suas litteras intimavit, petiisset cum instantia [ut acciperemus] cessionem, nos tandem ejus devicti precibus, venerabili fratri nostro episcopo et archidiacono Absarensi nostris dedimus litteris in mandatis, et vice nostra, cessionem recipientes ipsius, capitulo Polensi mandarent, ut sibi de persona idonea per electionem canonicam in episcopum providerent. Sed nunc prædictus Polensis episcopus monitus ab eisdem, cedere prætermittitur, prout iidem suis nobis litteris insinuarunt. Cum itaque prædictus Polensis episcopus in postulatione cessionis hujusmodi, aut ecclesiæ commodum, cui præest, aut salutem videatur propriam attendisse, nos neutrum eorum volentes levitate qualibet præpediri, fraternitati tuæ per Apostolica scripta mandamus, quatenus, si est ita, eum ad cedendum juxta statuta concilii generalis auctoritate nostra, cessante appellatione, compellas; mandans capitulo Polensis ecclesiæ, ut sibi per electionem canonicam de persona idonea, quæ tanto congruat oneri et honori, provideant in episcopum et pastorem. Datum Laterani, IV id. sept. anno sexto.

XVI

Ad archiepiscopos, episcopos et alios ecciesiarum prælatos per Teutoniam constitutos.

10 septembris 1221.

[Sudendorf, Registrum, I, 84, n. 38.] Rogat Honorius ut crucesignatos earum diœcesum habeant commendatos neque eos indebite vexent, verum eisdem aliquid debitorum remittant. Honorius episcopus, servus servorum Dei,

venerabilibus fratribus archiepiscopis et episcopis et aliis ecclesiarum prælatis per Teutoniam constitutis, salutem et apostolicam benedictionem.

Cum ii, qui fidei amore succensi, affixo suis humeris signo crucis se adscribunt obsequio Jesu Christi, ad prælium Domini præliandum in partibus transmarinis, gerere intendant rempublicam totius populi christiani, non sine causa moremus, nec immerito commovemur, quod, sicut audivimus, quidam vestrum, qui deberent eos intuitu crucifixi favoribus et subsidiis adjuvare, spreto timore divino, ipsos exactionibus indebitis et aliis vexationibus fatigantes, pium eorum propositum præpediunt et retardant, minime attendentes, quod dum sic Christi amicis officiunt, ejusdem proficiunt inimicis. Ne igitur causam Christo negligere videamur, qui ejus sumus, licet immeriti, vicarii constituti, universitatem vestram rogamus, monemus et hortamur attente per Apostolica scripta mandantes, quatenus singuli, crucesignatos terrarum vestrarum habentes omnimodis commendatos, non solum indebite non vexetis eosdem, verum etiam ejus intuitu, cujus se devoverunt obsequiis, remittatis aliquid debitorum, ita quod eum, cui debetis omnia, quæ habetis, vobis constituatis merito debitorem, et nos, qui quod [fit] crucesignatis, [nobis] fieri reputamus, devotionem vestram prosequi debeamus actionibus gratiarum. Datum Laterani, III idus septembris, pontificatus nostri anno sexto.

XVII

Ad comitem Bertoldum.

22 septembris 1221.

[Bullarium Rom., ed. Taur., III, 381, n. 56.] Confirmatio infeudationis terræ Partuselli comiti Bertholdo sub annua præstatione duarum marcarum argenti.

Honorius episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio comiti Bertholdo salutem et apostolicam benedictionem.

Cum terram, quæ dicitur Partuselli a Romana Ecclesia recognoscens, dilecto filio magistro Bartholomeo subdiacono et capellano nostro, Apostolicæ Sedis legato, nomine nostro fidelitatis præstiteris juramentum, obligans te ac tuos hæredes, quod nobis et successoribus nostris, duas mar

cas argenti singulis annis pro terra ipsa persolves; nos tuis precibus inclinati terram ipsam sicut eam juste possides et quiete, auctoritate tibi Apostolica confirmamus, et præsentis scripti patrocinio communimus.

Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostræ confirmationis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare præsumpserit, indignationem omnipotentis Dei, ac beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus se noverit incursurum. Datum Laterani, X kalendas octobris, pontificatus nostri anno sexto.

XVIII

Ad abbatem Sancti Dionisii, et vicedecanum ac magistrum de Bermont, canonicos Remenses.

5 octobris 1221.

[Regest., lib. VI, epist. 35. Mss. La Porte du Theil.] Clero civitatis et diœcesis Tullensis appellante de sententia excommunicationis ab executoribus in eis lata, mandat Pontifex ut querimonias Tullensis cleri examinent et quod fuerit canonicum statuant.

Honorius, etc., dilectis filiis abbati Sancti Dionisii... vicedecano et magistro de Bermont canonicis Remen.

Intellecto quondam ex relatione venerabilis fratris nostri... Tullen. episcopi, quod Tullen. ecclesia trium millium marcarum debito tenebatur, providimus, ut per clerum civitatis et diœcesis Tullen., facta inter eos contributione, dimidia pars totius debiti, et per eumdem episcopum alia dimidia solveretur... abbati Derven. monasterii et ejus collegis, nostris dantes litteris in mandatis, ut eumdem clerum per censuram ecclesiasticam, appellatione remota, compellerent ad prædictam partem totius debiti persolvendam. Verum ex conquestione quorumdam de clero nuper audivimus, quod prædictus episcopus multo majorem summam pecuniæ suggerens se debere, multo plura exigit ab eisdem, ordinans cum prædictis executoribus ut singuli clerici civitatis in diœcesis Tullen. usque ad tres annos quintam decimam suorum reddituum ad hoc darent, quæ quia exacte solvere noluerunt, ab hujusmodi gravamine appellantes, iidem executores in eos excommunicationis sententiam

promulgarunt. Quare nobis ex parte ipsorum fuit humiliter supplicatum ut super hoc eis providere misericorditer dignaremur, cum parati sint in mille quingentis marcis, ob reverentiam nostram, juxta prioris mandati nostri tenorem eidem episcopo subvenire, computata tamen pecunia, quam propter hoc a clericis noscitur accepisse. Ideoque discretioni vestræ per Apostolica scripta mandamus, quatenus, si est ita, denuntiantes sententiam prædictam non tenere, non obstante ordinatione præmissa, memoratum clerum sufficiente ab eo cautione recepta, quod mille quingentas marcas episcopo prædicto sine difficultate persolvant, non permittatis super ulteriore summa de cætero aggravari. Quod si non omnes, etc. Datum Laterani, III nonas octobris, anno sexto.

XIX

Ad abbatem Sancti Martini et præpositum ac Th. de Cruce canonicum Ambianensem.

20 octobris 1221.

[Regest., lib. VI, epist. 31. Mss. La Porte du Theil.]

Mandat ut quædam statuta super residentia faciant inviolabiliter observari in ecclesia Sancti Audomari.

Honorius, etc., dilectis filiis abbati Sancti Martini de Lameto, et præposito ac Th. de Cruce canonico Ambianen.

Dilecti filii decanus et capitulum Sancti Audomari nobis humiliter supplicarunt ut quædam, quæ super residentia facienda in ecclesia eorumdem, de assignatione præbendarum, aliisque articulis provide statuerunt, ipsorum episcopo eadem approbante, obtinere firmitatem debitam faceremus. Ideoque discretioni vestræ per Apostolica scripta mandamus, quatenus statuta ipsa sicut sunt provida et honesta faciatis inviolabiliter observari, contradictores per censuram ecclesiasticam appellatione postposita compescendo. Quod si non omnes, etc. Datum Laterani, XIII kalend. novembris, anno sexto.

XX

Ad universos Christi fideles.

25 octobris 1221.

[Bouquet, Rec. des Hist., t. XXIX, p. 715.] Sententiam exhæredationis in Raimundum comitis Tolosani filium olim ab Apostolicæ Sedis legato latam Honorius denuo confirmat.

Honorius episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis universis Christi fidelibus præsentem paginam inspecturis, salutem, etc.

Ea quæ contra hæreticos vel eorum fautores provide statuuntur, Apostolico decet munimine roborari, ut inconcussam semper obtineant firmitatem. Cum igitur dilectus filius noster Bertrandus] tituli SS. Johannis et Pauli presbyter cardinalis, tunc Apostolicæ Sedis legatus, attendens quod R[aimund. VII], filius R. quondam comitis Tolosani non solum imitabatur patris malitiam, sed etiam anteibat, sententialiter eidem abjudicavit omne jus quod, in terra quæ dicti patris sui fuerat vel erat in legatione cardinalis prædicti, videbatur habere, nos ejusdem cardinalis sententiam, sicut juste lata est et in ipsius cardinalis litteris plenius continetur, auctoritate Apostolica confirmamus et præsentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergo liceat nostræ confirmationis infringere. Datum Laterani, VIII kal. novembris, anno sexto.

XXI

Ad abbatem et conventum Sancti Pauli de Urbe.

26 octobris 1221..

[Margarini, Bullarium Cassinense, II, 256.] Abbati et conventui S. Pauli de Urbe intimat Honorius se prohibere omnino ne quis præsumat vendere vel donare ornamenta pretiosa quæ eorum ecclesiæ ipse contulit.

Honorius episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis abbati, et conventui Sancti Pauli de Urbe, salutem, etc.

Multa devotio, quam habemus, ad venerandam vestram ecclesiam, nos inducit, ut ejus, tanquam veræ domus Dei, decorem intime diligamus, et satagamus, ut non solum nostris, sed futuris quoque temporibus decoretur ornatu ecclesia tanta digno, et eo maxime, quem illi noscimur contulisse,

« AnteriorContinuar »