Imágenes de páginas
PDF
EPUB

cavens regni sui, ac ipsius tranquillitatem volens salubriter procurare, dictum primogenitum suum in regem fecit inungi, ac etiam coronari, quidam perversi, qui dissensionum semitas satagunt invenire, malignari volentes, suum machinantur obsequium subtrahere ipsi regi, tamquam non sibi, sed filio teneantur, et sic contra utrumque dissidium et scandalum regni procurant. Quum igitur non fuerit ipsius regis intentio, nec esse debuerit, ut eo vivente alius dominaret in regno, sed ipse potius regnum teneat et gubernet, fraternitati vestræ per Apostolica scripta mandamus atque præcipimus, quatenus universos tam in regno, quam extra regnum constitutos, qui hujusmodi seditiones movere præsumpserint, a sua temeritate cessare per censuram ecclesiasticam, appellatione postposita, compellatis. Datum Laterani, IV nonas julii, pontificatus nostri anno sexto.

CCXXXII

Ad Willelmum, Pictaviensem archiepiscopum dictum.

Anno 1222.

[Bouquet, Recueil des Hist., XIX, p. 727.] Willelmo, qui, junctis cum Hugone de Leziniaco Marchiæ comite viribus, Angliæ regem suum dominum graviter læserat, et propterea fuerat excommunicatus, imperat Honorius, ut regi de damnis et injuriis faciat satis, ne eidem iterum fiat obnoxius sententiæ.

Honorius episcopus..., nobili viro Willelmo dicto archiepiscopo Pictaviensis dicecesis, salutem, etc.

Carissimus in Christo filius noster Henricus, rex Anglorum illustris, transmissa nobis petitione, monstravit quod, quum dilecti filii Talemundensis et Sancti Michaelis de Heremo abbates, et decanus Pictavien

mine, et sanctos testor, quod semper vestri et vestrorum, in quantum potero, ero ad beneplacitum; et libentissime vestram adivissem præsentiam; sed ad præsens (quod multum affectarem) facere non possum. Vestræ supplico majestati, quatenus fidelibus meis Guidoni de Cavillione et Isnardo Aldigario, præsentium latoribus, in iis quæ ex parte mea, domine, vobis dixerint, credere dignemini sicut mihi. Datum apud Montempessulanum, XVI kal. julii, anno MCCXXII ab Incarn. Domini. »

(1) Hujus epistolæ, qualis apud Rymerum pro

sis, de nostro speciali mandato, in te ac tuos complices et fautores excommunicationis et in tuam et ipsorum terras interdicti sententias promulgassent, pro eo quod ipsum regem, cujus homo ligius esse debes, manifestis excessibus multipliciter infestaras, ac etiam easdem sententias incurrisses, eo quod nobili viro Hugoni de Leziniaco, dicto comiti Marchiæ, una cum fautoribus suis, auctoritate nostra, similibus sententiis involuto, contra eumdem regem, dominum tuum, non absque infidelitatis nota, temere assistebas. Quia venerabilis frater noster Pandulphus, Norwicensis episcopus tum electus, tempore quo, mediante ipso, treuga fuit inita inter prædictum regem et fideles ejus, ex parte una, et memoratum Hugonem et complices ejus, ex altera, prædictæ sententiæ fuerunt ab ipso episcopo relaxatæ; tu asserens te de complicibus esse comitis memorati, tam de specialibus sententiis quam de generalibus in te latis pro absoluto te gerens, nullam prorsus satisfactionem ipsi regi vel ejus fidelibus impendisti, mandatis, quæ super hoc tibi direximus, obauditis; quin imo postmodum graves eis injurias diceris irrogasse (1).

Quocirca nobilitatem tuam iterato monemus et hortamur attente, per Apostolica scripta districte præcipiendo mandantes, quatenus infra festum S. Andreæ proximum sæpedicto regi, vel cui mandaverit, super his pro quibus in te ac terram tuam prædictæ fuerunt sententiæ promulgatæ, sublato cujuslibet difficultatis et appellationis objectu, satisfacere non omittas, de damnis et injuriis postmodum ipsi et ejus fidelibus nihilominus satisfaciendo eidem. Alioquin prædictis abbatibus et decano nostris damus litteris in præceptis ut, non obstante absolutione prædicta, te ac complices tuos, et tuam et eorum terras, denuncient excommunicationis et interdicti

lata est et hic redditur, oratio, sive primæ conscriptionis, sive exemplarium ab ea descriptorum vitio, ita fœde corrupta est, ut quidquam sani rectique inde componi posse desperandum sit; sententia tamen intelligitur, quæ talis fere suberat :

Henricus nobis monstravit, quod, cum rebellionis adversus se causa, excommunicationis sententia ligatus esses, tamen non impendisti sibi satisfactionem, quia occasione absolutionis, quam Pandulphus impertivit Hugoni ejusque complicibus, abusus es, te unum ex Hugonis complicibus esse dicens. (Bouquet.)

sententiis subjacere, ac sententias ipsas, pulsatis campanis et candelis accensis, singulis diebus Dominicis, etc. Datum Laterani, III nonas julii, pontificatus nostri anno sexto.

CCXXXIII

Ad abbatissam ac moniales monasterii Jesu Christi.

5 julii 1222.

[Manrique, Annal. Cistere., IV, 226.] Monasterii Jesu Christi, Cisterciensis ordinis, translationem confirmat.

Honorius episcopus, servus servorum Dei, abbatissæ, ac monialibus monasterii Jesu Christi, Cisterciencis ordinis, Papiensis diœcesis, salutem et Apostolicam benedictionem.

Referentibus vobis didicimus, quod quum monasterium vestrum, in quo monachi fuerant, ad eum statum pervenerit, ut nulla ibi pæne vestigia sui, videlicet Cisterciensis ordinis, remansissent, duobus tantum monachis et uno converso commorantibus in eodem vos in monasterio S. Christo

phori Papiensis, Cisterciensis ordinis, quo tunc morabamini, propter incongruitatem loci, vivere commode non possetis, venerabilis frater noster Papiensis episcopus, vestro et capituli sui accedente consensu, vos ad præfatum transtulit monasterium Jesu Christi, ut in eo secundum Cisterciensis regulam degeretis: dilecto filio abbate de Columba de mandato venerabilis fratris nostri Ostiensis episcopi, Apostolicæ Sedis legati, personas in loco consistentes eodem, ad aliud monasterium transferente. Hujusmodi vero translationem, sicut proponitis, prænominatus legatus, quum eam provide factam prospiceret, ratam habuit, et legationis auctoritate nihilominus confirmavit. Nos igitur vestris supplicationibus inclinati, quod a dicto Papiensi episc. super hoc provide, ac utiliter factum est, et a memorato Ostiensi postmodum confirmatum, sicut in ejus litteris continetur, auctoritate Apostolica confirmamus, et præsentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergo, etc... Datis Laterani, III nonas julii, pontificatus nostri anno sexto.

[blocks in formation]

Dei, abbati et priori Vallis Dei, Cisterciensis ordinis, salutem et Apostolicam benedictionem.

A nobis humiliter postulastis, ut cum ex eo quod a puero in ergastulo claustrali fuistis, viri sitis simplices, et causarum sit vobis discussio peregrina, et propter judiciorum strepitum contingat, sanctæ contemplationis in vobis ostium impediri, eximere vos a commissionum nostrarum sollicitudine dignaremur. Nos ergo vestris supplicationibus annuentes, devotioni vestræ auctoritate præsentium indulgemus, ne per commissiones quas de cætero ad vos impetrari contigerit, procedere teneamini, si de indulgentia hujusmodi non fecerint mentionem. Datis Laterani, II nonas julii, pontificatus nostri anno sexto.

CCXXXV

Ad episcopum Esinum et abbatem
S. Savini Esine diocesis.
6 julii 1222.

[Theiner, Codex dipl. dominii temp., I, 71, n. 114.] Ut ab Æsinis civibus cautionem de parendo ecclesiæ recipiant.

Honorius episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri episcopo Æsino et dilecto filio... abbati S. Savini, Æsinæ diœcesis, salutem et Apostolicam benedictionem.

Cum cives Esini nostris se offerant beneplacitis parituros, præsentium vobis auctoritate mandamus, quatenus vice nostra juratoriam et aliam sufficientem studeatis ab eis recipere pignoraticiam cautionem, quod mandatis nostris debeant obedire. Quo facto, id nobis per litteras vestras fideliter exponatis. Datum Laterani, II nonas julii, pontificatus nostri anno sexto.

CCXXXVI

Ad Yolem reginam Hungariæ.

7 julii 1222.

[Fejer, Cod. diplom., III, I, 388.] Yoles regina Hungariæ et bona sua recipiuntur sub protectione Sedis Apostolicæ. Honorius episcopus, etc., carissimæ in Christo filiæ Yoles, illustri reginæ Hungariæ, salutem, etc.

Justis petentium, etc. Eapropter, carissima in Christo filia, devotionis tuæ precibus inclinati, personam tuam cum omnibus tuis bonis, quæ in præsentiarum rationabiliter possides, aut in futurum, præstante Domino, justis modis poteris adipisci, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus specialiter autem Banatum cum omnibus suis pertinentiis suis, comitatum de Warastin cum pertinentiis ejus, comitatum Sumugiensem cum suis pertinentiis, comitatum de Zala cum suis pertinentiis, et comitatum de Cerem cum suis pertinentiis et alia, quæ carissimus in Christo filius noster... rex Hungarorum illustris, vir tuus, in dotalitium tibi concessit; nos id, sicut ab eodem rege legitime factum est, de fratrum nostrorum consilio auctoritate Apostolica confirmamus, et præsentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergo, etc., nostræ protectionis, etc., et confirmationis infringere. Si quis autem, etc. Datum Laterani, nonis julii, anno sexto.

CCXXXVII

Ad universos Christi fideles.

19 julii 1222.

[Raynald, Annal. ad ann. 1222, § 38.]

Confirmatio indulgentiarum pro die consecrationis Basilicæ Sanctæ Mariæ Majoris a prædecessoribus suis concessarum.

Honorius episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis universis Christifidelibus præsentem paginam inspecturis, salutem et Apostolicam benedictionem.

Devotio, quam habemus ad gloriosissimam Dei genitricem Mariam semper virginem nos inducit, ut ea, quæ ad honorem statuuntur ipsius, totis viribus amplexemur. Unde ne unius anni et quadraginta dierum a felicis recordationis Sixto

III in die consecrationis basilica Sanctæ Mariæ Majoris, ac unius anni et quadraginta dierum a Clemente III in solemnitate consecrationis ejusdem, quando lapidem altari majori superposuit consecratum, ab ipso festo consecrationis usque ad Octavas Assumptionis ejusdem beatæ Dei genitricis Mariæ, prædecessoribus nostris Romanis pontificibus, necnon et unius anni et quadraginta dierum a nobis, vestigiis inhærentibus eorumdem, ab eodem festo consecrationis usque ad dictas Octavas, omnibus singulis devote accedentibus ad ecclesiam memoratam, concessæ indulgentiæ possint ab aliquibus processu temporis in dubium revocari, easdem indulgentias præsenti paginæ præcepimus annotari, et eas auctoritate Apostolica confirmamus, et præsentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostræ confirmationis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare præsumpserit, indignationem omnipotentis Dei, ac beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus, se noverit incursurum. Datum Laterani, quarto decimo kalendas augusti, pontificatus nostri anno sexto.

CCXXXVIII

Ad præpositum et capitulum Hamburgen. 20 julii 1222.

[Lappenberg, Hamburg. Urkund., I, p. 394.] Compositionem inter capitulum Hamburgen. et archiepiscopum Bremensem super usu sigilli ejusdem archiepiscopi confirmat.

Honorius episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis, præposito et capitulo Hamburgensi, salutem et Apostolicam benedictionem.

Justis petentium desideriis dignum est nos facilem præbere consensum et vota, quæ a rationis tramite non discordant, effectu prosequente complere. Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris justis precibus inclinati, compositionem quæ mediantibus abbate de Reddengheshusen et collegis ipsius a Sede Apostolica delegatis, inter vos et venerabilem fratrem nostrum, Bremensem archiepiscopum, intervenit super usu sigilli ejusdem archiepiscopi et aliis arti

culis, qui in ejusdem compositionis litteris continentur, sicut sine pravitate provide facta est et ab utraque parte sponte suscepta, auctoritate Apostolica confirmamus et præsentis scripti patrocinio communimus, etc. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostræ confirmationis infringere vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare præsumpserit, indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli, apostolorum ejus, se noverit incursurum. Datum Laterani, XIII kalendas augusti, pontificatus nostri anno sexto.

CCXXXIX

Ad abbatem et conventum S. Vincenti Laudunen.

20 julii 1222.

[Regest., lib. VI, epist. 438. Mss. La Porte du Theil.] Eis veteres novalium decimas concedit. Honorius, etc., dilectis filiis... abbati, et conventui Sancti Vincentii Laudunen.

Non facimus iniquam injuriam, sed utimur potius jure nostro, quum de collatæ nobis a Deo plenitudine potestatis gratiam facimus specialem illis, quorum merita id exposcunt. Hinc est quod merito vestræ religionis inducti, et provocati nostrorum prædecessorum exemplis, qui sæpe concessisse similia dignoscuntur, novalium decimas in illis vobis concedimus territoriis, in quibus decimas veteres obtinetis, cum vero [non] sit magnum ibi minus concedere ubi majus noscitur esse concessum. Nulli ergo, etc., nostræ concessionis infringere. Si quis autem, etc. Datum Laterani, XIII kalendas augusti, anno sexto.

CCXL

Ad præpositum, decanum et capitulum Hamburgenses.

21 julii 1222.

[Lappenberg, Hamburg. Urkund., I, p. 394.] Compositionem super confectione seu receptione chrismatis eis confirmat. Honorius episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis, præposito, decano et capitulo Hamburgensi, salutem et apostolicam benedictionem.

Justis petentium desideriis dignum est nos facilem præbere consensum et vota, quæ a rationis tramite non discordant, effectu prosequente complere. Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris justis postulationibus inclinati, compositionem inter vos et venerabilem fratrem nostrum, archiepiscopum Bremensem, super confectione seu receptione chrismatis amicabiliter initam, sicut sine pravitate provide facta est et ab utraque parte sponte recepta, et in ejusdem archiepiscopi litteris continetur, auctoritate Apostolica confirmamus et præsentis scripti patrocinio communimus, etc. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostræ confirmationis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare præsumpserit, indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus, se noverit incursurum. Datum Laterani, XII kalendas augusti, pontificatus nostri anno sexto.

CCXLI

Ad Stephanum de Columna subdiaconum, et Petrum Gregorii, Papæ scriptorem, Parisiis commorantes.

23 julii 1222.

[Bouquet, Rec. des Hist., XIX, p. 728. Regest., lib. VI, ep 483.]

Blancham, Campaniæ comitissam, ecclesiastica censura cogi jubet ad solvendam civi Romano pecuniam, quam pro comite Bremensi se reddituram promiserat.

Honorius episcopus..., dilectis filiis Stephano de Columna subdiacono et Petro Gregorii scriptori nostro, Parisius commorantibus, etc.

Dilectus filius Paulus Joannis Mocerii, civis Romanus, sua nobis petitione monstravit quod, quum jam tertio nobili mulieri comitissæ Campania [Blanchæ] direxerimus scripta nostra, ut ei solveret quamdam summam pecuniæ quam ipse dudum claræ memoriæ Waltero Bremensi comiti mutuavit, licet promiserit se pecuniam ipsam eidem certis terminis reddituram, sicut apparet per suas litteras evidenter, nunc tamen promissionem suam adimplere non curat, asserens se prædicti comitis terram, ratione cujus ab ea requirebatur debitum

memoratum, nobili viro Waltero ejus filio | ipso, pecuniam supradictam præfato Paulo

resignasse, de satisfaciendo ejusdem comitis creditoribus ab eo recepta fidejussoria cautione. Unde eamdem comitissam rogandam duximus et monendam, ipsi per scripta nostra mandantes ut, quum promissionem suam eam violare non deceat, maxime quum possit habere recursum ad præfatum nobilem et ad fidejussores sibi datos ab

vel ejus procuratori juxta suam promissionem exsolvat. Ideoque discretioni vestræ per Apostolica scripta mandamus quatenus, si dicta comitissa præceptum nostrum neglexerit adimplere, vos eam ad id per censuram ecclesiasticam, appellatione remota, cogatis. Datum Laterani, X kalendas augusti, pontificatus nostri anno sexto.

LIBER

SEPTIMUS

DE SEPTIMO HONORII III PONTIFICATUS ANNO.

Non sine tribulatione et aliqua tristitia fuit ille Pontificatus annus. Nam, amissa Damiata, de redintegrandis rebus orientalibus agebatur, et illa spes quam in Frederico posuerat Pontifex, jam delusa multoties, non satis firma videbatur. Quapropter Honorius consilium principum et, ut ita dicam, concilium militare convocavit in Campania. Interfuerunt autem rex Jerosolymæ, Fredericus imperator, religiosorum equitum Magistri, et alii.

Insuper, ipse Pontifex mediator fuit inter regem Hierosolymitanum et imperatorem cui, uxore Constantia mortua, data est in matrimonium ipsa filia Joannis, quo ferventius Fredericus defenderet ab hostibus patrem conjugis. De quibus ita scribit Honorius: Fastigium excellentiæ imperialis decenter humilians ad consilium nostrum, et fratrum nostrorum, nobilem mulierem Isabellam, natam charissimi in Christo filii nostri Joannis, illustris regis Hierosolymitani, affidaveris publice in

uxorem. »

In Gallia decessit, hoc anno, rex Philippus, qui Ecclesiæ fuerat defensor et protector, quique in sua juvenili ætate contra Sarracenos fortiter dimicaverat, et Albigensium audaciam postea refrenavit. Hujus igitur mors Pontificem contristavit, ut ipse testatur in suis ad Ludovicum, ejus filium et successorem, litteris.

Sed et Albigenses eo usque devenerunt ut Papam sibi crearint, qui habitavit in finibus Bulgarorum, Croatiæ et Dalmatia. Is rescribebat, se dicendo: servum servorum sanctæ fidei. Ad eum confluebant hæretici, et ita error invaluerat in quibusdam locis ut etiam episcopos quosdam contamina

verat. Hæc alia fuit Honorio causa tristitiæ, sed Deo fretus, nec animo, nec consilio defuit, et Ludovicum regem, Philippi natum, vehementer hortatus est ad proficiscendum contra hos rebelles.

Interea, dum Romæ esset Demetrius, qui in Thessalia regnabat, Theodorus ille, qui dicebatur Angelus, regionis illius potitus erat. Guillelmus, marchio Montisferati, sic depulso proprio fratri in succursum venire conatus est, ut familiæ rem in Oriente restitueret, et simul Latinorum potentiam stabiliret adversus Græcos. Ipse Honorius crucesignatos invitaverat et indulgentias concesserat. Ast, in ipsa Thessalia mortuus est Guillelmus, dum Joannes Ducas Vatacius, gener et successor Theodori, imperatoris Græcorum in Nicæa regnantis, auxit regnum a socero acceptum, etiam cum Latinorum damno.

Tribulatio etiam aliqua exorta est, cujus Fredericus fuit auctor, dum electionem episcoporum sibi arrogantem Honorius coarguere cogitur. Frederici nuntius, in præsentia Honorii constitutus, dixerat Pontificem protectionem dedisse quæ non erat protectio, sed quæ tendebat ad perditionem et imperatoris et regni, neque velle Fredericum ullos a Papa nominatos, ut episcopos recipere, quando nominatos a Frederico Papa rejiceret. Ejusmodi querclæ non erant concordiæ indicium certissimum. Sed ad Appendices libri IV, in tom. III. lectorem remittimus benevolum.

Magna in regionibus septentrionalibus commotio civilis etiam facta est, quando Waldemarum regem principes Daciæ vulneratum captumque conjiciunt in carcerem, una cum filio. Qui vectigalis erat Ecclesiæ Romanæ et obsequentissimus.

« AnteriorContinuar »