Imágenes de páginas
PDF
EPUB

nunc hæredes ipsorum, in reprobum sensum dati, non solum persecutores de defensoribus, quinimo destructores monasterii potius sunt effecti. Unde quum tam hæreticorum bona, quam etiam defensorum fidelibus occupantibus sint concessa, et pars ipsorum hæretica pravitate infecta una cum aliis hæreticis adhæserit manifestis, ipsis et eorum fautoribus ac defensoribus per se ac suos, impendens pro viribus consilium et juvamen, iidem abbas, et conventus nobis humiliter supplicarunt, ut eorum compatientes exilio qui tam ab ipsis, quam ab aliis malefactoribus in contemptum catholicæ fidei a suo monasterio sunt expulsi, occupandi prædicta feuda licentiam concederemus eisdem. Nos igitur de discretione tua plenam fiduciam obtinentes, negotium ipsum tibi duximus remittendum, fraternitati tuæ per Apostolica Scripta mandantes, quatenus, inquisita super præmissis diligentius veritate, quod canonicum fuerit, appellatione remota, decernas, faciens quod decreveris per censuram ecclesiasticam firmiter observari. Testes autem, etc. Datum Laterani, XI kalend, octobris, pontificatus nostri anno septimo.

V

Ad Robertum imperatorem Constantino

politanum.

24 septemb. 1222.

[Raynald., Ann. eccl., ad ann. 1222, § 20, 21.] Rogat et monet ut nullatenus terreatur, sed se fortibus adversariis exhibeat fortiorem.

Licet in regimine imperii multa tibi objiciantur adversa, nequaquam tamen tua debet magnanimitas perturbari, sed quum quod auro ignis, hoc faciat tentatio viro forti, tua crescat virtus magnifice in adversis, ut clarior elucescens, tuæ faciat latius laudis præconia prædicari, quia etsi mirabiles sint elationes maris, mirabilis tamen Dominus in excelsis, [qui] si perfecte in Christo confidis, facile convertit procellam in auram, qui fideles suos tentari non patiens ultra quam valeant sustinere, facit etiam cum tentatione proventum.

Nos quoque tibi nequaquam deerimus, sed in omnibus opportunitatibus assistemus, sicut Apostolicæ Sedis filio speciali. Ideo

que serenitatem tuam rogamus, et monemus attente, quatenus tuum jactans in Domino cogitatum, qui nunquam in se sperantes confundit, nullatenus terrearis, sed te fortibus adversariis exhibens fortiorem, atrium tuum potenter studeas custodire, ut tandem omnia, quæ possides, sint in pace, quam cum omnibus hominibus, quantum ex te est, et præcipue cum Latinis existentibus in partibus Romaniæ volumus, et consulimus te servare, cum ex dissensione multa possint imminere pericula, sicut e contrario solent de pace commoda multimoda provenire. Datum Laterani, VIII kalendas octobris, pontificatus nostri anno septimo.

VI

Ad A. Samathie archidiaconum Petragor. 24 septemb. 1222.

[Regest., lib. VII, epist. 26. Mss. La Porte du Theil.] Ei concedit ut quædam beneficia retinere possit.

Honorius, etc., dilecto filio A. Samathiæ archidiacono Petragoricen., salutem et Apostolicam benedictionem.

Ex litteris venerabilis fratris nostri..... episcopi Petragoricen. accepimus, quod quum præter ruptariorum violentiam et guerrarum turbines, quibus ejus diœcesis sæpe concutitur, in quadam ipsius parte tabes invaluerit hæreticæ pravitatis, et ipsum, qui ad tot diversa et adversa non sufficit, oporteat alios in partem suæ sollicitudinis evocare, propter multam tenuitatem beneficiorum ipsius dioecesis, vix conveniuntur qui in his assistere sibi velint. Quum autem, sicut in litteris continebatur eisdem, quodam de Petragoricen. ecclesiæ archidiaconatibus, qui sunt septem, canonice tibi collato, te ad componendam secum suam sollicitudinem litteratura et nobilitate generis tibi suffragantibus evocarit, humiliter petiit, ut quum redditus archidiaconatus ejusdem centum solidos Turonen. non excedant, retinendi cum ipso quædam beneficia, quæ ante generale Concilium obtinueras, redditus, quorum summam decem librarum Turonen. vix attingunt, concederemus tibi de gratia, ut assumptæ sollicitudinis onus commode ferre valeas facultatem. Nos igitur ipsius precibus et tuæ probitatis meritis inclinati, præsentium tibi auctoritate conce

dimus, ut, constitutione generalis Concilii non obstante, memorata beneficia cum archidiaconatu prædicto tibi liceat retinere. Nulli ergo, etc. Si quis autem, etc. Datum Laterani, VIII kal. octobris, pontificatus nostri anno septimo.

ita quod bonam de te, de cætero fiduciam obtinentes, magis ac magis tibi reddamur favorabiles et benigni, nec si contrarium egeris, cogamur aliud cogitare. Datum Laterani, VI kalendas octobris, pontificatus nostri anno septimo.

VII

Ad Theodorum Cominianum.

26 septemb. 1222.

[Raynald., Ann. ad ann. 1222, § 17.]

Eum hortatur ut cum Roberto imperatore Constantinopolitano pacis fœdera ineat.

Theodoro Cominiano, spiritum consilii sanioris.

Licet enormiter nos et Ecclesiam Romanam offenderis, dilectum filium nostrum J. tituli S. Praxedis presbyterum card. ausu sacrilego capiendo, quia tamen, sicut idem rediens nobis retulit viva voce, ipsum devote tractasti, et in liberatione honorasti decenter, personam tuam, nisi per te steterit, quantum cum Deo possumus, diligere disponentes, libenter tuis secundum utrumque hominem profutura provectibus cogitamus; et utinam nostris consiliis acquiescas, quia, sicut speramus in Domino, nunquam exinde tibi nisi grata poterunt provenire. Sane nobis tacentibus non ignoras, quod res unitæ concrescunt, et dispereunt disgregatæ; ideoque fit ut discordia homines inter se invicem adversantes, nisi aliter sopiatur, tamdiu in utriusque partis dispendium militet, donec perdat alteram, vel utramque, sicuti e converso concordia nititur ad conservantiam sibi obsequentium, et augumentum.

Quare saluti et quieti tuæ plurimum, sicut nec ipse dubitas, expedire credentes inter carissimum in Christo filium nostrum R. imperatorem Constantinopolitanum illustrem stabiliri pacis perpetuæ firmitatem, quia tibi plurimum erit decens, ut id monitus a nobis efficias, nobilitatem tuam hortamur attente, quatenus provide circumspectans inevitabilia rerum damna, incomparabilia personarum pericula, et animarum irreparabilia detrimenta, quæ tibi ex discordia poterunt provenire Christianissimo imperatori prædicto, sicut Christianus es, te studeas pacis termino copulare,

VIII

Ad H. de Columna subdiaconum, Petrum Gregorii scriptorem et Rog. de Collemedio canonicum Anagniæ.

30 septemb. 1222.

[Regest., lib. VII, epist. 22. Mss. La Porte du Theil.] Mandat ut magistro Willelmo de Sancto Germano proventus præbendæ suæ assignari faciant.

Honorius, etc., dilectis filiis H. de Columna subdiacono, et Petro Gregorii scriptori nostris, et Rog. de Collemedio canonico Anagniæ Parisius commorantibus, salutem et Apostolicam benedictionem.

Quum bonæ memoriæ R. decanus Arien., ad Sedem Apostolicam veniens, præbendam, quam in Arien. ecclesia obtinebat, in manibus dilecti filii fratris Jac. capellani et pœnitentiarii nostri libere resignasset, nos eam dilecto filio magistro Willelmo de Sancto Germano nunc capellano nostro liberaliter conferentes, capitulo Arien. nostris dedimus litteris in mandatis, ut eumdem magistrum ad præbendam ipsam reciperent in canonicum et in fratrem. Sed licet eum reciperent, fructus ipsius retinuerunt præbendæ, dicentes supradictum decanum qui obierat interim, sibi fuisse in quadam summa pecuniæ obligatum, et secundum consuetudinem approbatam ecclesiæ Arien. de fructibus sequentis anni licite disponere potuisse, quum circa festum beatorum Apostolorum Petri et Pauli viam fuerit universæ carnis ingressus; fructus vero secundi anni permiserunt A. thesaurario Arien., pro ipsius ecclesiæ communibus occupari, ut sic idem magister dono nostræ gratiæ per triennium frustraretur. Unde nos provide attendentes, quod decanus ille post resignationem præbendæ, de ipsa non valuit, nec voluit quidquam disponere... decano et capitulo ejusdem ecclesiæ, nostris dedimus litteris in mandatis, ut fructus ipsius præbendæ a tempore collationis nostræ memorato magistro, vel procuratori ejus integre

assignarent, venerabili fratri nostro..... episcopo Morinen. et collegis ipsius, ei super hoc nihilominus executoribus deputatis. Quum autem dicti executores, quæcumque decanus et capitulum contra eis proponere voluerunt, nobis per ordinem rescripsissent, eisdem decano et capitulo iterato nostris dedimus litteris firmiter in præceptis, ut omnes fructus, a tempore collatæ præbendæ receptos, eidem magistro reddere non differrent; sed nec sic nostrum curaverunt adimplere præceptum.

Nuper autem Bald. presbytero, magistro Willelmo de Guiton et Mathæo canonicis Arien. apud Sedem Apostolicam constitutis, ad instantiam præfati magistri, dilecto filio Bartholomæo subdiacono et capellano nostro præcipimus viva voce, ut ex abundanti ab eis diligenter super his inquiret veritatem. Qui, ut idem capellanus nobis fideliter retulit, viva sunt voce confessi, quod, secundum consuetudinem ecclesiæ Arien., canonicus circa festum beatorum apostolorum Petri et Pauli decedens de fructibus præbendæ suæ sequentis anni pro sua potest disponere voluntate, secundi vero anni fructus ad thesaurarium pro luminaribus ecclesiæ devolvuntur, prout etiam dicti executores suis nobis litteris intimarunt. Sed hujusmodi consuetudinem in eo casu locum asserebant habere, quando vivus succedit canonico decedenti, vel canonicus præbendam renuntiat metu mortis ; sed secus est, quum vivus vivo in præbenda succedit. Verum quia nobis ex relatione prædicti pœnitentiarii constitit quod prædictus decanus non metu mortis, sed quia eum propria conscientia remordebat, quod præbendam ipsam fuerat perperam assecutus, eam in manibus prædicti pœnitentiarii resignarat, et ex litteris executorum evidenter apparet quod sæpedictus decanus præbendam et decanatum pro sexdecim libris Parisien. capitulo eidem obligarat, expresse discretioni vestræ per Apostolica scripta mandamus, quatenus octo libris de redditibus ipsius præbendæ deductis, cum totidem de decanatu poterint percepisse, omnes omnino proventus eidem præbendæ a tempore nostræ collationis.... procuratori sæpedicto magistri faciatis integre assignari. Contradictores per censuram ecclesiasticam, appellatione postposita, compescendo. Quod si non omnes, etc.

Datum Laterani, II kalendas octobris, pontificatus nostri anno septimo.

IX

Ad abbatem et conventum Marpacensem. 7 octob. 1222.

[Wurdtwein, Nova subsidia, t. XIII, p. 262.] Personas et bona Marpacensis monasterii in protectionem suscipit.

Honorius episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis abbati et conventui Marpacensi.

Quum a nobis petitur quod justum est et honestnm, tam vigor æquitatis, quam ordo exigit rationis, ut id per sollicitudinem officii nostri ad debitum perducatur effectum. Ea propter, dilecti in Domino filii, vestris justis postulationibus grato concurrentes assensu, personas vestras et locum in quo divino estis obsequio mancipati, cum omnibus bonis quæ in præsentiarum rationabiliter possidetis, aut in futurum justis modis, præstante Domino, poteritis adipisci, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus, specialiter autem villam de Hamerstat, terras, prata et alia bona vestra, sicut ea omnia jusle, canonice, ac pacifice possidetis, vobis et per vos monasterio vestro, auctoritate Apostolica confirmamus, et præsentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergo hominum liceat hanc paginam nostræ protectionis et confirmationis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare præsumpserit, indignationem omnipotentis Dei et beatotorum Petri et Pauli apostolorum ejus se noverit incursurum. Datum Laterani, nonis octobris, pontificatus nostri anno septimo.

X

Ad abbatem et conventum montis Aragonum.

8 octob. 1222.

[Fonds Moreau, Mss. latins, t. MCLXXXIII, p. 187, Biblioth. Nation.]

Ut ecclesia, post mortem Jaquinti, ad conventum Aragonum revertatur.

Honorius, etc., abbati et conventui montis Aragonum.

Dilectus filius Jaquintus subdiaconus noster, canonicus basilicæ Principis Apostolorum, nobis humiliter supplicavit, ut quum ob reverentiam Apostolicæ Sedis et nostram, ecclesiam de Larraga in beneficium sibi duxeritis concedendam, ne occasione concessionis hujusmodi post mortem ejusdem J., ecclesiæ vestræ possit, super dicta ecclesia de Larraga, præjudicium aliquod generari, providere tibi super hoc de benignitate Sedis Apostolicæ dignaremur. Nos igitur ejusdem subdiaconi nostri precibus inclinati, ut jam dicta ecclesia de Larraga ad vestram ecclesiam post mortem suam libere revertatur, devotioni vestræ, auctoritate præsentium indulgemus. Nulli ergo, etc., nostræ concessionis, etc. Si quis autem, etc. Datum Laterani, VI idus octobris, anno septimo.

XI

Ad præpositum et conventum de Insula S. Michaelis.

11 octob. 1222. [Wirtembergisches Urkundenbuch, t. III, p. 140, n. 663.] Capellam S. Andreæ et quædam alia bona eis confirmat.

Honorius episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis... præposito et conventui de Insula Sancti Michaelis apud Ulmam, salutem et Apostolicam benedictionem.

Quum a nobis petitur, quod justum est et bonestum, tam vigor æquitatis quam ordo exigit rationis, ut id per sollicitudinem officii nostri ad debitum perducatur effectum. Ea propter, dilecti in Domino filii, vestris justis postulationibus grato concurrentes assensu, capellam Sancti Andreæ sitam in villa Stoz., nec non et alia bona vestra sicut ea omnia juste, pacifice ac canonice possidetis, vobis et per vos ecclesiæ vestræ, auctoritate Apostolica confirmamus et præsentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostræ confirmationis infringere vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare præsumpserit, indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus se noverit incursurum. Datum Laterani, V idus octobris, pontificatus nostri anno septimo.

XII

Ad Portuen. episcopum, A. S. legatum. 12 oct. 1222.

[Regest., lib. VII, epist. 23. Mss. La Porte du Theil.] Mandat ut cum consilio regis et prælatorum Franciæ de pace tractata inter comitem Montisfortis et Raymundum secundum ipsius Pontificis monita deliberet fideliter et prudenter.

Honorius, etc., venerabili fratri... Portuen. episcopo, Apostolicæ Sedis legato, salutem, etc.

Quum carissimus in Christo filius noster Ph., rex Francorum illustris, nobis super pace inter dilectum filium nobilem virum... comitem Montisfortis et Raymundum filium quondam... comitis Tolosani tractata, suas litteras destinavit, nos ei rescripsimus in hunc modum :

<< Honorius episcopus, servus servorum Dei, carissimo in Christo filio Ph., illustri regi Francorum, salutem et Apostolicam benedictionem. Litteras quas super pace inter dilecum filium nobilem virum... comitem Montisfortis et Raimundum filium quondam... comitis Tolosani tractata tua nobis excellentia destinavit, solita benignitate recepimus, et eorum tenorem pleno collegimus intellectu. Cæterum quia in pace, quæ coram nobis extitit recitata, de divisione terrarum quæ ad tuam jurisdictionem spectare dicuntur, mentio facta fuit, gerentes de tua sinceritate fiduciam pleniorem, super his serenitati tuæ deferimus confidenter, dummodo sic provideatur adversus hæreticam pravitatem et pestem ruptuariorum, et illorum malitiam, qui bona ecclesiastica invaserunt, quod fides integra tam quoad restitutionem possessionum hactenus subtractarum, quam ad servandam libertatem ecclesiasticam in futuro servetur illæsa. Quocirca mansuetudinem tuam rogamus et monemus attente, quatenus quanto fiducialius in his tibi deferimus, tanto accuratius studeas, ut rite præmissa omnia impleantur. Datum Laterani, IV idus octobris, pontificatus nostri anno septimo.»

Ideoque fraternitatem tuam monemus attente, per Apostolica tibi scripta mandantes, quatenus cum consilio regis prædicti, et legatorum Franciæ, ac aliorum prælatorum qui ad hoc fuerint opportuni, super his secundum præmissa plene deliberes ad pacem fideliter, et prudenter in

tendes. Datum Labreni, IV idus octobris, anno septimo.

XIII

Ad Portuen. episcopum, A. S. legatum.

23 octob. 1222.

[Regest., lib. VII, epist. 25. Mss. La Porte du Theil.] Mandat ut inquirat de vita, obitu et miraculis

Stephani quondam Dien. episcopi. Honorius, etc., venerabili fratri... episcopo Portuen., Apostolicæ Sedis legato, salutem et Apostolicam benedictionem.

Et si non immerito gaudeamus quotiens Dominus mirificans sanctos suos ostendit per eos signa virtutum, quum exinde juventus Ecclesiæ sicut aquila renovetur et confortetur, requisiti tamen, ut aliquos sanctorum catalogo adscribamus, ad id sine maturitate debita procedere non audemus. Quum itaque venerabilis frater noster... Dien... episcopus nobis supplicarit instanter, ut felicis memoriæ Stephanum prædecessorem suum, qui ab octo annis tot et tantis corruscat miraculis, quod ad tumulum ejus occurrunt de diversis mundi partibus peregrini, sanctorum catalogo faceremus adscribi, nos nolentes in hoc uti aliqua levitate, inquisitionem hujus negotii discretioni tuæ, de qua plenam in Domino fiduciam obtinemus, duximus committendam, fraternitati tuæ per Apostolica scripta mandantes, quatenus de ipsius vita, obitu et miraculis ante mortem et post, necnon aliis circumstantiis inquirens diligentissime veritatem, quæ inveneris nobis fideliter et plene rescribas, ut procedamus exinde, prout secundum Deum viderimus procedendum. Datum Laterani, IX kalend. novembris, pontificatus nostri anno septimo.

[blocks in formation]

Quum dilecti filii... cancellarius nobilis viri Amalrici, comitis Tolosani, et... archidiaconus Narbonen. procurator tuus ad Sedem Apostolicam venientes, tam ex parte tua, quam ex parte dicti comitis a nobis plurima postularint, nos provide attendentes, quod ad hoc maxime legationis officium tibi commisimus generale, ut statuere valeas, quæ negotio pacis et fidei videris expedire, fraternitati tuæ, de qua plenam in Domino fiduciam obtinemus, per Apostolica scripta mandamus, quatenus de his, quæ postulata fuerunt, facias per te ipsum, prout juris vel æquitatis ratio suadebit, alias ad ea quæ ad negotium pacis et fidei pertinent, intendens fideliter et prudenter, et comiti supradicto impendens consilium et auxilium opportunum. Datum Laterani, IV kalend. novembris, pontificatus nostri anno septimo.

XV

Ad abbatem et conventum Pontiniacensem. 3 novemb. 1222.

[Martene, Thesaurus anecd., III, 1218.] Annuum redditum quinquaginta marcarum a S. archiepiscopo Cantuariensi collatum eis confirmat.

Honorius episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis abbati et conventui Pontiniacensi, salutem et Apostolicam benedictionem.

Justis petentium desideriis dignum est nos facilem præbere consensum, et vota, quæ a rationis tramite non discordant, effectu prosequente complere. Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris justis postulationibus grato concurrentes assensu, annuum redditum quinquaginta marcarum sterlingorum a venerabili fratre nostro S. archiepiscopo Cantuariensi, capituli sui accedente consensu, pia vobis liberalitate collatum, sicut eum juste et canonice ac pacifice possidetis, et in authentico ejusdem archiepiscopi confecto exinde plenius continetur, vobis et per vos monasterio vestro auctoritate Apostolica confirmamus, et præsentis scripti patrocinio communimus. Ad majorem autem rei evidentiam, tenorem ipsius authentici de verbo ad verbum duximus præsentibus inserendum, qui est talis:

« AnteriorContinuar »