Imágenes de páginas
PDF
EPUB

subdiacono memorato (1). Nuper autem eadem M. nobilis humiliter supplicavit ut, cum a B. supradicto discesserit, et ad eum nunquam habeat propositum redeundi, ipsam a præfata sententia quam se incurrisse formidat, faceremus absolvi. Ideoque discretioni vestræ per Apostolica scripta mandamus, quatenus ipsam a sententia hujusmodi absolvatis, injuncto ei quod videritis injungendum. Quod si non omnes, etc. Datum Laterani, XVI kal. decembris anno sexto.

XXXI

Ad Bajocensem episcopum.

17 novemb. 1221.

Regest., lib. VI, epist. 59. Mss. La Porte du Theil.] Innovatio nec jus novum conferat, nec etiam tollat vetus.

remur. Quia vero [in] intentione nostra [non] extitit, ut per innovationem prædictam derogaretur juri ecclesiæ memoratæ, quum innovatio nec jus novum conferat, nec etiam tollat vetus, te in eo statu esse volumus, in quo, tempore impetrata innovationis dignosceris extitisse. Cæterum nullum per hoc intendimus juri alias eidem monasterio competenti præjudicium generari. Datum Laterani, XV kalend. decembris, pontificatus nostri anno sexto.

Scriptum est super hoc eisdem in eum, dem fere modum ut supra usque dignoscitur, extitisse. Ea propter volumus per prædictas litteras ad vos ab abbate ac monachis impetratas aliquem de cætero haberi processum, et si quod eorum occasione factum est in ejusdem episcopi præjudicium, ad statum pristinum revocamus. Cæterum nullum per hoc, etc. Ut supra usque in

Honorius, etc., venerabili fratri episcopo | finem. Bajocensi.

Supplicantibus nobis olim dilectis filiis abbate ac conventu monasterii Sancti Stephani Cadornen., quoddam scriptum in regesto bonæ memoriæ Alexandri papæ tertii prædecessoris nostri repertum duximus innovandum, venerabili fratri nostro episcopo, et dilectis filiis decano Lexovien., et... priori Sanctæ Barbara Lexoviensis dicecesis nostris dantes litteris in mandatis, ut eosdem abbatem et conventum non permitterent contra ejusdem scripti tenorem temere molestari, molestatores indebitos per censuram ecclesiasticam appellatione postposita compescentes. Sane tu, propter hoc, ad Apostolicam Sedem accedens in nostra conquerendo proposuisti præsentia constitutus, quod idem abbas, et conventus nullum privilegium libertatis vel exemptionis habebant, cui, si etiam habuissent, cum hoc, ut dicebas, quadraginta annis et amplius usi non fuerint, extiterat derogatum, sed ipsi occasione innovationis hujusmodi in quibusdam se ab episcopali jure subtrahere nitebantur, ac eis quibusdam quasi possessionem juris ipsius indebite perturbabant. Unde petebas, ut ne forte de facto quod ad opinionem hominum lædi Bajocen. ecclesiæ justitia videretur, providere super hoc de quadam cautelæ abundantia digna

(1) Relegendæ sunt Honorii litteræ adversus Burchardi de Avesnis matrimonium superius reci

XXXII

Ad Fredericum Romanorum imperatorem. 19 novemb. 1221.

[Iluillard-Bréholles, Hist. dipl., II, 220; Raynald, Ann. ad an. 1221, § 18.]

Frederico imperatori infelicem excrcitus christiani casum exprobrat, quem illi multi imputant. Hortatur eum ad hanc vituperationem coram Deo et hominibus diluendam.

Honorius episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio Frederico, salutem et apostolicam benedictionem.

Morore plenas tibi cogimur litteras destinare, quia nostram animam acerbi doloris gladius pertransivit, et adhuc incessanter concidimur vulnere super vulnus. Cum enim flebilis casus exercitus christiani nos dolore intolerabili sauciaverit; deplorantes non tam labores et sumptus quos jam per quinque annos indesinenter pertulimus quosque christianus populus, in rebus et personis subiit, esse prorsus amissos, quam confusionem christiani nominis, et ipsius injuriam Jesu Christi qui, peccatis nostris exigentibus, blasphematur, ecce novi doloris vulnere sauciamur, clamante contra nos universo populo christiano, et nobis ruinam præfati exercitus imputante ac publicis im

tatæ, lib. III, epist. CCI, col. 211 ad annum 1219, 24 aprilis.

ante ad se Fredericus miserat, in quibus magno dolore ex christiani exercitus infortunio affectum se ostendere conabatur affirmabatque omnem operam studiumque in sacra expeditione instruenda conferre. Tum pergit Papa:

Illud autem nolumus te latere quod si nec christianæ fidei zelo, nec nostris exhortationibus excitatus, in negotio, quod absit, fueris tepidus memorato, nos tibi non parcemus ulterius nec saluti nostræ ac utilitati totius populi christiani te amplius præferemus. Quinimo te tanquam voti proprii contemptorem excommunicatum solemniter publicabimus; idque per totum christianum orbem faciemus in confusionem tuam publice nunciari. Tu ergo sicut vir sapiens et catholicus princeps, diligenter attende quæ dicimus et cave prudenter ne te ipsum in ejus articulum difficultatis inducas de quo facile nequeas expediri....

Postremo de legatione ad Fredericum decreta subjungit mitti Nicolaum Tusculanum episcopum, Apostolicæ Sedis legatum, quem honorifice excipiendum mandat, atque imperatorem illius monitis faciles aures præbere adhortatur.

properante clamoribus, quod totum orbem confudimus christianum, eo quod te, sicut voveras, transire non compulimus in subsidium Terræ Sanctæ, culpam tuam in nos penitus refundendo, et utique non prorsus immerito, quia revera dum tibi nimis detulimus, reliquimus christianum exercitum sub periculo casus quem hodie deploramus. Ut enim recenseamus ab exordio culpam nostram, scis quod te jam a pluribus annis crucesignatos sub spe ac specie tui transitus detinente, nos tuæ morem gessimus voluntati, ne promotio tuæ sublimitatis ad quam aspirabamus ex animo, posset nobis aliter facientibus retardari. Postmodum vero te cum instantia postulante, ut excommunicaremus te et crucesignatos Theutoniæ universos nisi una cum illis in subsidium Terræ Sanctæ transires infra eum, quem ipse tibi terminum præfixisti, in hoc quoque gessimus tibi morem. Sed quoties ipsum prorogari terminum postulaveris et quoties in hoc tuæ acquieverimus voluntati, et nos scimus, et tua prudentia non ignorat. Denique quam solemniter et quam publice in tua coronatione promiseris te in succursum dicti exercitus transiturum, cismarini noverunt et etiam transmarini. Unde propter expectationem tui subsidii quod etiam per litteras tuas promisisti exercitui sæpe dicto, refutata est compositio, per quam Hierosolymitana civitas restituebatur cultui christiano; ac demum tota christianitas passa est illius confessionem opprobrii,quod nulla poterit oblivione deleri. Quid igitur mirum si contra nos et contra te murmurat, imo clamat populus christianus, si credit et dicit nos tibi dedisse licentiam remanendi, ac per hoc nobis imputans totum malum quod accidit, nos et Romanam Ecclesiam pro te inauditis lacessere contumeliis non desistit? Certe si hoc tecum digna meditatione pensaveris, recognosces in te gravis culpæ periculum nec ante lætitia lætaberis, quam feceris aliquid per quod satisfecisse Deo et hominibus videaris. Ex-exemplo ad honestatis studium debeant pergiscere igitur, expergiscere, serenissime princeps, et ad vindicandam injuriam Christi et nominis christiani accingere totis viribus toto corde....

Plura addit ut ejus animum ad suppetias crucesignatis illis quam primum ferendas; tum etiam memorat litteras ac legationem quas haud multo

Datum Laterani, XIII kalendas decembris, pontificatus nostri anno sexto.

XXXIII

Ad Hugonem præpositum de Wido, monachum Corbeiensem.

20 novemb. 1221.

[Regest., lib. VI, epist 58. Mss. La Porte du Theil.] Circa Natalium defectum Hugonem dispensat. Honorius, etc., dilecto filio Hugoni præposito de Wido monacho Corbeien.

Apostolicæ Sedis benignitas exuberantiam gratiæ suæ favorabiliter exhibet circa illos, qui se illa dignos satagunt exhibere, quatenus et ipsi grata virtutum suarum præmia se recepisse lætentur; et alii eorum

animari. Hinc est quod attendentes honestatem tuam, et conversationem laudabilem, de quibus recepimus testimonium plurimorum, natalium defectum, quem patiris, per dispensationis gratiam abolemus, auctoritate tibi præsentium indulgentes, ut, eo non obstante, ad actus legitimos libere admittaris. Nulli ergo, etc., nostræ dispensa

tionis infringere. Si quis autem, etc. Datum Laterani, XII kalendas decembris, pontificatus nostri anno sexto.

XXXIV

Ad abbatem et conventum Dolenses. 26 novembris 1221. [Regest., lib. VI, epist. 109. Mss. La Porte du Theil.] Statutum Concilii generalis de provisione congrua, non tollit provisionem specialem. Honorius, etc., dilectis filiis abbati et conventui monasterii Dolen.

Cum olim super partitione proventuum ecclesiarum, in quibus vestrum monasterium jus obtinet patronatus, facienda inter priores et capellanos ipsarum Bituricensis diœcesis, quæstio coram felicis memoriæ Innocentio Papa, prædecessore nostro fuisset diutius agitata, tandem ipse hujusmodi quæstionem sapiens providendo determinavit, quod priores quidem perciperent capellani, sicut in ejus litteris factis super provisione hujusmodi evidenter apparet. Sed quidam capellani ecclesiarum ipsarum, occasione statuti Concilii generalis, quo dicitur, ut provisio congrua parochialium ecclesiarum presbyteris, non obstante patroni consuetudine, assignetur, provisionem eamdem, sicut asseritis, infringere moliuntur. Quum ergo generali statuto non tollatur provisio specialis, nos de consilio fratrum nostrorum provisionem jamdictam auctoritate Apostolica roborantes, districtius inhibemus ne quis illa occasione prædicta contrarie præsumat. Nulli ergo, etc., nostræ inhibitionis infringere. Si quis autem, etc. Laterani, VI kalendas decembris anno sexto.

XXXV

Ad archiepiscopum Remensem Apostolicæ Sedis legatum.

27 novembris 1221.

[Regest., lib. VI, epist. 32. Mss. La Porte du Theil.] Indulget ne legatus trahi possit extra regnum Franciæ quamdiu legationis officio fungitur. Honorius, etc., venerabili fratri archiepiscopo Remen. Apostolicæ Sedis legato.

Ut efficacius intendere valeas legationis officio, quod tibi pro negotio fidei duximus

committendum, auctoritate tibi præsentium indulgemus, ne quamdiu eodem fungeris officio in causam extra regnum Franciæ trahi possis per litteras a Sede Apostolica de cætero impetrandas. Nulli ergo nostræ concessionis infringere. Si quis autem, etc. Datum Laterani, V kalendas decembris anno sexto.

XXXVI

Ad abbates Sancti Eligii Noviom. et Sancti Joannis in Vineis ac magistrum de feritate, canonicum Sancti Joannis in Vineis, Suessionensem.

29 novemb. 1221.

[Regest., lib. VI, epist. 66. Mss. La Porte du Theil.] Mandat ut informent de electione in abbatem Corbeiensis conventus et de causa quæ inter episcopum Ambianensem ex una parte, et eumdem conventum ex altera.

Honorius, etc., dilectis filiis Sancti Eligii Noviomen., et Sancti Joannis in Vineis abbatibus, et magistro de feritate canonico Sancti Joannis in Vineis Suessionen.

[ocr errors]

Prior, et conventus monasterii Corbeiensis immediate, ad Sedem Apostolicam pertinentis suis nobis litteris intimarunt, quod eorum ecclesia pastore vacante, ipsi Hugonem ejusdem monasterii monachum virum, ut asserunt, providum et honestum in suum abbatem concorditer elegerunt, per quem sperant monasterium ipsum spiritualiter et temporaliter auctore Domino,profuturum, nobis humiliter supplicantes ut confirmare electionem ipsorum et electo munus benedictionis faceremus impendi. Adjecerunt etiam ad cautelam quod ven. frater noster Ambianensis episcopus, pro eo quod quidam eorum monachi quamdam possessionem auctoritate nostra, causa rei servandæ, adjudicatam eisdem, intrarunt, eodem episcopo renitente, in eos auctoritate propria excommunicationis sententiam promulgavit, quam ipsi tanquam non suo judice promulgatam, quum in eis jurisdictionem aliquam non habeat, nullam penitus reputantes, nequaquam eam servarunt. Quare supplicarunt instanter, ut, ne propter hoc, contra electionem tam concorditer celebratam, turbationes possent in enorme dispendium monasterii concitari, nuntiaremus eam penitus non tenere. Pro

prædicto vero episcopo fuit propositum coram nobis, quod tam electores, quam electos quando ad electionem hujusmodi processerunt, erant pro eo, et adhuc sunt per....... decanum Parisien. et suos conjudices, delegatos a nobis in causa quæ inter eumdem episcopum ex parte una et monasterium ipsum ex altera, super quibusdam decimis vertetur, excommunicationis vinculo innodati; quare petebatur eamdem electionem irritam nuntiari. Volentes igitur tam indemnitati monasterii, quam juri ejusdem episcopi congrue providere, discretioni vestræ per Apostolica scripta mandamus, quatenus latam ab episcopo hujusmodi excommunicationis sententiam decernentes irritam et inanem, a prædictis electo et electoribus, idonea, de congrua episcopo satisfactione præstanda, si justa fuerit delegatorum judicum reperta sententia, cautione recepta, infra quindecim dies impendatis eisdem absolutionis beneficium ad cautelam, et causam ad priorum judicum remittatis examen. Sed ne, propter hoc, interim provisio monasterii retardetur et de facili gravem incurrat retardatione jacturam, præsertim quum non oporteat illud novis onerari debitis, quod nondum a veteribus respiravit, volumus, ut personam examinantes electi, si eum idoneum inveneritis ad regimen abbatiæ, non obstante defectu natalium quo pati dicitur, ex eo quod pater suus in sacris ordinibus, ante ingressum monasterii, eum genuit de soluta, de provisione nostra, sublato appellationis obstaculo, monasterio præficiatis eumdem, facientes ei a priore et conventu prædictis obedientiam et reverentiam debitam exhiberi, et injungentes cui maluerint ex episcopis convicinis, ut eidem, vice nostra, munus benedictionis, impendat. Quod si non omnes, etc., duo vestrum, etc. Datum Laterani, III kal. decembris, pontificatus nostri anno tertio.

XXXVII

Ad S. Walerici et... abbates, priorem S. Walerici Ambianensis et Rothomagen. diœ

Walerici et.... de Ango abbatibus, et priori Sancti Walerici, Ambianen. et Rothomagen. diœcesum.

Ad nostram audientiam, dilecto filio [abbate] S. Luciani Belvacen. significante, pervenit, quod cum idem monachorum suorum excessus, secundum Deum et beati Benedicti regulam, caritate satagat castigare, iidem in elusionem monastica disciplinæ, statim in vocem appellationis prorumpunt; propter quod eorum excessus remanent incorrecti, et ibidem tepescit observantia regularis. Cum igitur appellationis remedium in subsidium oppressorum, non in malignorum subterfugium sit inventum, discretioni vestræ per Apostolica scripta mandamus, quatenus monachos antedictos, ut, appellatione hujusmodi non obstante in elusionem disciplinæ monasticæ interjecta, eidem abbati obedientiam, et reverentiam debitam exhibeant, ut tenentur, ipsius salubria monita et mandata recipientes humiliter et inviolabiliter observantes, monitione præmissa, per censuram ecclesiasticam appellatione remota cogatis. Quod si non omnes, etc. Datum Laterani, III kalendas decembris, pontificatus nostri anno sexto.

XXXVIII

Ad capitulum Rothomagense.
1 decembris 1221.

[Regest., lib. VI, epist. 63. Mss. La Porte du Theil.] Quum in electione pastoris, in diversa divisi abierint canonici, quod factum est pro electione cassat et mandat ut de idonea persona fiat. Honorius, etc., dilectis filiis Rothomagen. capitulo.

Ecclesia vestra destituta pastore, et votis vestris, quum de futuri prælati haberetis successioni tractatum, in diversa divisis, quidam in Thomam, quidam in singulares personas ejusdem ecclesiæ consensistis. Verum cum super iis, in nostra et fratrum nostrorum præsentia, multa fuissent hinc inde proposita, invenimus, quod illi, qui sua in Thomam desideria dirigebant, licet partem majorem facerent, partium [in] comparationem minorum, non tamen ad majorem partem capituli pervenerunt. Consideravimus nihilominus, quod post publicationem consensuum, et collationis tractatum Honorius, etc., dilectis filiis...... Sancti ad electionem, nullus habitus est processus, PATROL. TOME IV.

cesum.

29 novemb. 1221.

[Regest., lib. VI, ep. 63. Mss. La Porte du Theil.] Appellationis remedium in subsidium oppressorum, non in malignorum subterfugium est inventum. Ac proinde mandat ut, monachi exhibeant obedientiam abbati.

21

quamvis deportationis solemnitas,etiam post | timarunt, felicis memoriæ Hugo quondam appellationem legitimam, fuerit subsecuta, quam pro electione nec deceret, nec expediret haberi. Unde de fratrum nostrorum consilio quod factum est de Thoma prædicto cassavimus, petitione consentientium in cancellarium non admissa. Ne igitur ecclesia vestra pro defectu pastoris dispendium patiatur, universitatem vestram monemus attentius, per Apostolica scripta mandantes quatenus vobis et ecclesiæ de persona idonea, quæ tanto congruat oneri et honori provideatis per electionem canonicam in pastorem. Datum Laterani, kalendas decembris, pontificatus nostri anno sexto.

XXXIX

Ad Johannem archiepiscopum Viennensem et Guillelmum episcopum Gratian.

2 decembris 1221.

[Bull. Rom., ed. Taur. III, 381, n. 57; Martene, Thesaurus anecd., I, 887.]

Mandat ut tam de vita quam de miraculis Hugonis quondam abbatis monasterii Bonævallis, Cisterciensis ordinis inquirant, et veritatem quam de his invenerint, fideliter Sedi Apostolicæ rescribant.

Honorius episcopus, servus servorum Dei, venerabilibus fratribus archiepiscopo Viennensi, et episcopo Gratianopolitano, salutem et apostolicam benedictionem.

Qui sua incommutabili providentia cuncta disposuit ab æterno, licet in operibus primæ creationis mirabilem se ostenderit, et mirabiliorem in exhibitione redemptionis humanæ, adhuc tamen misericordias suas mirificare non desinens, variis miraculorum insignibus ecclesiam suam ornat, dum electos ejus, quos in ecclesiæ fidei veritate renatos provehit, in argumentum virtutum, dat miraculis coruscare, ut sic magis et magis fides in Christo credentium roboretur, spes proficiat et caritas accendatur, ut confundantur et revereantur Ecclesiæ inimici, qui vitam ejus insaniam æstimantes, eidem detrahere multipliciter moliuntur. Sane gaudemus in Domino, et in ejus laudibus gloriamur, quod, sicut dilecti filii abbas et conventus Bonævallis Cisterciensis ordinis suis nobis nuntiis et litteris, adhibitis quoque multorum prælatorum testimoniis, in

eorum abba, spie ac juste in hoc sæculo vivens, multa obtinuit a Domino miracula fieri manifesta, et nunc anima ejus in sanctorum splendoribus habitante, corpus ipsius multis fulget mirabilibus gloriosum. Quare nobis supplicarunt instanter, ut cum valde deputetur indignum eum, quem pro suæ merito sanctitatis constat a Domino in triumphali ecclesia taliter honorari, ab hominibus sine debita veneratione in Ecclesia militanti relinqui, eumdem sanctorum catalogo adscribi faceremus. Nos igitur, licet supplicationes hujusmodi libentissime amplectamur, ne tamen in hoc aliquid de contingentibus videamur omittere, fraternitatem vestram, de qua plenam in Domino fiduciam obtinemus, rogamus et monemus attente per Apostolica scripta vobis mandantes, quatenus tam de vita, quam miraculis sancti prædicti plenissime inquirentes, rescribatis nobis super his fideliter veritatem, qua cognita, procedamus exinde prout secundum Deum viderimus procedendum. Datum Laterani, IV nonas decembris, pontificatus nostri anno sexto.

XL

Ad magistrum Accontium subdiaconum et
capellanum, Apostolica Sedis legatum.
3 decembris 1221.

[Theiner, Mon. Hungariæ, t. I, p. 31, n. 6t.] Monet magistrum Accontium, ut contra hæreticos in Bosnia et regno Hungariæ procedat. Honorius episcopus, etc., dilecto filio magistro Accontio subdiacono et capellano nostro, Apostolicæ Sedis legato, salutem, etc.

Inter alias sollicitudines innumeras et immensas, quibus angimur ultra vires, hæc fere potissime perurgemur, ut de vinea Domini Sabaoth, cujus nobis licet immeritis cura et custodia est commissa, hæreticos, qui,velut vulpeculæ inter sarmenta latentes, moliuntur eamdem multipliciter demoliri, penitus profligemus, discutiendo etiam latibula sarmentorum, dum hæreticorum receptatores et fautores non relinquimus impunitos. Cum itaque, sicut audivimus, in partibus Bosniæ tamquam in cubilibus struthionum, hæretici, velut lamiæ nudatis

« AnteriorContinuar »